initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (20-ר)

Numérotation du verset  118 (20-ר,153 
Res.
interl.| interl.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Caput id est humilitas caput virtutum quam conclusus servat tu serpens caput corpore exposito||
marg.| marg.| RES. In vicesima littera petit vivificari quia mandata Dei summo studio quesivit quod longe est a malis qui non similiter egerunt. Et quia nemo vivificatur nisi per humilitatem que est caput omnium virtutum ideo huic octonario premittitur hec littera res.||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Res caput vel primatus id est rationalis sensus qui regit omnia membra unde qui turpiter et bestialiter agit capite damnatur ut forma hominis privetur qui sapientie rationem non tenuit. Mystice : caput nostrum Christus sine quo vivendi usus haberi non valet. Sicut ergo caput coluber servat serva et tu caput id est Christum quo vivimus ex quo omnia bona. Moraliter : Caput humilitas que totum nostrorum actuum fovet corpus. Inflatus hoc caput non tenet id estChristi humilitatem que est caput omnium virtutum. Primatus est etiam Dominus Christus qui ablatus maiori id est populo iudaico datur minori Iacob id est christianis ; unde in Isaia legitur : « Auferam a Iudea caput et caudam » id est Christum qui est « initium et finis, alpha et omega ».||

a Apc. 21, 6.

1 R.] + Caput D30
Numérotation du verset  118 (20-ר,I 
Vide humilitatem meam
interl.| interl.| quasi prope es tu Domine ergo||
interl.| interl.| que est in studiis meis et temptationibus||
marg.| marg.| VIDE  HUMILITATEM. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Qua superbia vincitur que omni christiano necessaria est. Eripe superbus malis invectitur ut humilietur humilis eripitur ut exaltetur.||
marg.| marg.| Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Vide humilitatem. Placeat tibi humilitas mea et iudica secundum illam. Alii in aliis iustus in humilitate gloriatur bona gloria est Christo subiici quo merito eripitur quis a flammeo gladio id est morte eterna.||
interl.| interl.| que dicit qui se humiliat exaltabitur et qui se exaltat humiliabitur||
non sum oblitus. 
Numérotation du verset  118 (20-ר,154 II
Iudica 
interl.| interl.| quasi vide humili||
interl.| interl.| sic vide||
iudicium meum 
interl.| interl.| id est causam meam||
interl.| interl.| quia contra diabolum causa agit||
marg.| marg.| IUDICA. CASSIODORUS. Ut de presenti iudicio agatur. Iudicium meum id est examina discretionem fidei mee. Non per arrogantiam petit iudicari sed vult a Deo examinari suum iudicium quo Deum credit et incarnationem Christi de quo iudicio omnes sancti securi sunt nec timent Dei iudicium quia in his que bene credendo iudicant sciunt se glorificandos sancti quia tales sanguine Christi redimendi vel redempti erant unde subdit : Redime me sanguine passionis. Et  vivifica me propter eloquium tuum quod dicit : qui credit in me non morietur sed habebit vitam eternam.||
et redime me \
interl.| interl.| a malis||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Iudica. De iudicio futuro agit ad quod innoxius et proprie innocentie arbiter festinat. Iustus apud Deum sciens etiam misericordem non timet iudicium in quo absolvitur quod incipit etiam hic a sanctis non in eternum puniendis. Ideo per Ezechielem ad angelos ultionis ministros ait : a sanctis meis incipite. Et alibi : tempus est ut incipiat iudicium a domo Dei. Ideo iste apud redemptorem suum sperans et volens mature absolvi ait : IUDICA id est matura facere iudicium et ibi.  REDIME ME a malis||
propter eloquium tuum
interl.| interl.| id est illam legem quam non sum oblitus ut se humiliaret||
interl.| interl.| ut videam ut servem illud||
marg.| marg.| PROPTER  ELOQUIUM  TUUM. Verecunde qui diffidit de meritis propter verbum Dei clementiam speret hoc est illud verbum quod Simeon videre expectavit.||
vivifica me. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hec est exaltatio sanctorum vita eterna||
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset  118 (20-ר,155 III
Longe a peccatoribus salus \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non a me qui iustificationes exquisivi quod accepisse ab eo se videns dicit misericordie tue multe||
quia iustificationes tuas 
interl.| interl.| quasi longe ab ea se fecerunt||
non exquisierunt. 
interl.| interl.| CASSIODORUS. Hoc specialiter de Iudeis qui latronem elegerunt salvatorem repulerunt. In hoc devotos animat perfidos terret||
Numérotation du verset  118 (20-ר,156 IV
Misericordie tue multe Domine \
marg.| marg.| MISERICORDIE  TUE  MULTE. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Et si longe a peccatoribus salus tamen nemo desperet misericordie tue multe.||
secundum iudicium tuum vivifica me
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia scit quod iudicium Dei sine misericordia non erit super eum||
interl.| interl.| vivifica||
marg.| marg.| SECUNDUM  IUDICIUM  VIVIFICA ME. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quod in presenti non illud quod omnes timent de quo alibi : Non intres in iudicium cum servo tuo sed quo parcit confitentibus non est misericordia sine iudicio.||
interl.| interl.| quia||

iudicium tuum Ps-G (plerique codd., edd.) D30 ω1 Rusch cum Ps-R] iudicia tua Ps-G
Numérotation du verset  118 (20-ר,157 V
Multi 
interl.| interl.| sunt||
interl.| interl.| etiam mali spiritus||
interl.| interl.| gravis persecutio a multis in unum||
marg.| marg.| MULTI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Impletum est hoc in Ecclesia que tot habuit persecutores martyrum. Purpurata est enim universa terra sanguine martyrum. Floret celum coronis martyrum. Ornate sunt Ecclesie memoriis martyrum . Signata sunt tempora natalibus martyrum. Crebrescunt sanitates meritis martyrum.||
qui persequuntur me et tribulant me \ a testimoniis tuis 
interl.| interl.| tamen||
interl.| interl.| quod a Deo unde supra :"Nisi quia Dominus erat in nobis, forte vivos deglutissent nos". Et iterum : « Nisi quia Dominus adiuvit me paulominus habitasset in inferno anima mea ».||

Cf. Ps. 123, 2-3.
Ps. 93, 17.
non declinavi. 
marg.| marg.| NON  DECLINAVI. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Gravius est hec inter pericula servari quod est nobis a Deo.||
Numérotation du verset  118 (20-ר,158 VI
Vidi
interl.| interl.| autem||
interl.| interl.| ego non declinavi||
prevaricantes
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. declinantes a testimoniis quia non ferunt tribulationes||
interl.| interl.| alias non servantes pactum||
marg.| marg.| VIDI  PREVARICANTES. CASSIODORUS. Alii non servantes pactum. Pactum a pace quasi pacis actum id est inter dissidentes affectu gratie diffinita condicio quod convenit utrique legi que statuta est ut homo in gratiam et pacem Dei revocaretur quod pactum id est utranque legem debiles non servant cedentes persecutoribus pro quibus amissis sociis dolent sancti. Vel pactum dicit quod Iudei pepigerunt dicentes : Omnia quecumque dixerit Dominus faciemus. Sed post coluerunt idola quos cives et parentes suos lugent sancti.||
testimoniis scrips. cum GL] testa. Rusch
et tabescebam \
interl.| interl.| zelo amoris. CASSIODORUS. beatus qui in caritate Dei tabescit||
quia eloquia tua 
interl.| interl.| in hoc prevaricantes||
non custodierunt. 
interl.| interl.| sed in tribulatione negaverunt||
Numérotation du verset  118 (20-ר,159 VII
Vide 
interl.| interl.| id est placeat tibi et remuneretur a te dilectio mea||
interl.| interl.| sed ego ab eis differens dilexi unde fructus omnium passionum non tantum non negavi unde premium postulo in misericordia vivifica me||
marg.| marg.| VIDE  QUONIAM. CASSIODORUS. Vidi prevaricantes etc. vide quod dilexi illo merito hoc merui scilicet a te conspici.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Supra dixit vide humilitatem hoc dicit qui se scit placere hic item dicit vide quoniam dilexi mandata tua. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Secundum legem hoc dicitur que precipit ut unusquique ter in anno se offerat in conspectu Dei. Sanctus vero quotidie se offert non vacuus quidem quoniam mandata dilexi et in hoc se offert. Dilexi quod plus est quam servare quia hoc est caritatis illud necessitatis vel timoris.||
in misericordia tua
interl.| interl.| non in meritis confido||
vivifica me. 
marg.| marg.| IN MISERICORDIA. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si misericordia est in premio quod debet reddere iustitia quantomagis in victoria. V ivifica quia isti mortificant.||
Numérotation du verset  118 (20-ר,160 VIII
Principium verborum tuorum veritas : in eternum omnia iudicia iustitie tue. 
interl.| interl.| vivifica quod utique facies quia dixisti hoc in Scripturis||
marg.| marg.| PRINCIPIUM  VERBORUM. Id est Scripturarum ut Genesis a quo principio vera dixit et usque in finem verba veritatis servat unde : celum et terra transibunt verba autem mea non transibunt quia tetigit quod in principio gestum est addit : quod post finem seculi fiet quia iudicia iustitie perpetuo stabunt quia sententiam de bonis vel malis datam nec tempus nec ulla res subvertet.||
marg.| marg.| VERITAS. CASSIODORUS. A veritate tua verba procedunt et ideo veracia sunt et neminem fallunt quibus prenuntiatur vita iusto pena impio hec sunt quippe  in eternum iudicia iustitie Dei quia iudicium Dei de omibus in eternum manebit.||

veritas Ps-G (ΩJ² ΨB V D ) D30² Ω ω1 Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R] + et Ps-G D30* (eras.)




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (20-ר), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/07/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (20-ר)