initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (6-ו)

Numérotation du verset  118 (6-ו),41 
Vav
interl.| interl.| et ipse||
marg.| marg.| VAV. CASSIODORUS. In sexta littera precatur ut salvator veniat qui est misericordia peccatorum vita fidelium ut inimicos confundat et in lege proficiat.||
marg.| marg.| CASSIODORUS. Vav et ille id est salvator Christus qui quasi adhuc loquentibus nobis dicit. Ecce assum. Vav ipse id est notabilis Spiritus Sanctus cuius auxilium petit contra hereticos qui ab esse retrahunt.||

1 Vav] + et ipse vox sacerdotum D30
Numérotation du verset  118 (6-ו),I 
Et veniat super me misericordia tua 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in equitate tua vivifica et veniat Christus hec est iustitia quam dixerat||
interl.| interl.| vel concupivi mandata tua. Et ut ea perficiam veniat super me etc.||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. fiat mihi caput Filius||
marg.| marg.| ET VENIAT. Petit ut mandata que concupivit per eius misericordiam faciat.||
interl.| interl.| o||
Domine \ salutare tuum 
interl.| interl.| Christus||
secundum eloquium tuum. 
interl.| interl.| promissionem qui totum est gratie||
Numérotation du verset  118 (6-ו),42 II
Et respondebo exprobrantibus 
interl.| interl.| et si erit super me ut protector non conterens||
marg.| marg.| ET RESPONDEBO. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quod parum est Christum habere in corde nisi in territus confiteatur ore. Corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit ad salutem.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Nota nobis non esse tacendum contra malos qui tamen possunt recipere rationem ne videantur superiores.||

exprobrantibus] exprobantibus D30*
mihi verbum \
interl.| interl.| de quo vivitur||
marg.| marg.| RESPONDEO  EXPROBRANTIBUS  MIHI  VERBUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Vel repondebo verbum exprobrantibus mihi. Sed quodlibet horum dicatur Christum significat ipsum enim nobis exprobrant illi a quibus crucifixus est vel quibus scandalum est vel sultitia quod Verbum caro factum quod in principio erat Verbum apud Deum. Sed si id est quia illud ignorant qui crucem improperant quia divinitas eius ab eis non cognoscitur cuius infirmitas contemnitur in cruce. Melius dicitur : Respondebo Verbum quod erat in principio apud Deum.||
quia speravi 
interl.| interl.| sed quia non ipse est qui loquitur sed Spiritus Dei hoc addit quia speravi. Quasi ideo respondebo quia speravi etc.||

quia] qui D30*
in sermonibus tuis. 
interl.| interl.| promissis que dicunt nolite cogitare quid loquamini etc.||
Numérotation du verset  118 (6-ו),43 III
Et ne auferas 
interl.| interl.| quia vero multi urgentibus malis negant subdit||
de ore meo verbum veritatis 
interl.| interl.| Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. de ore tollitur etiam per malam conscientiam et ab avibus celi et multis modis sed non de corde si ei infixum est||
usquequaque \
interl.| interl.| id est semper et si ad tempus ut Petro||
marg.| marg.| ET NE AUFERAS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ne auferri sinas respondebo quia speravi in sermonibus id est quia hoc promisisti. Non auferas.  QUIA IN  IUDICIIS  TUIS  SUPER  SPERAVI. Qui enim supra dixerat. Speravi in sermonibus hic quasi superaugmentum facit dicens supersperavi id est flagella quibus corripis non auferunt spem sed augent. Vel qui premium maius merito et supra quam petimus speratur unde non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam vel metu iudiciorum tuorum quia qui veretur penam custodit gratiam ideo ait et custodiam legem tuam.||
marg.| marg.| DE ORE  MEO  VERBUM. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Manentem enim in peccato a predicationis officio prohibit Dominus dicens : quare tu enarras iustitias meas. In ipsa enim obtumescit facundia si egra sit conscientia. Caveat ergo ne verbis non congruant facta et ne deforment iniquitatis opera magisterium discipline.||
marg.| marg.| USQUEQUAQUE. Non usque valde id est ex toto quia et si aliqui de Ecclesia negant fortes tamen remanent vel eidem reparantur.||
Numérotation du verset  118 (6-ו),44 IV
Et custodiam 
interl.| interl.| ne auferas et si non abstuleris custodiam||
legem tuam 
interl.| interl.| non precepta legis sed caritatem||
semper \ in seculum 
interl.| interl.| determinat semper||
interl.| interl.| in presenti||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. plenitudo legis caritas que et in hoc seculo et in futuro a sanctis custoditur||
et in seculum seculi. 
interl.| interl.| in futuro||
Numérotation du verset  118 (6-ו),45 V
Et ambulabam in latitudine \
interl.| interl.| caritate que diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum vel latitudinem scientie quam querendo est assecutus||
marg.| marg.| ET AMBULABAM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hactenus verba orationis nunc narrantis quasi impetratis omnibus confitetur in laude Dei qualem illum fecit Deus. Nota et coniunctionem inusitatam et quasi inconsequentem non enim ait secundum priora et custodiam et ambulabo vel non ait optative et utinam ambulem sed sic voluit intelligi quod non dixit id est se auditum. Et subdit qualis factus sit quasi diceret lex est hec cum orarem exaudisti me et exauditus ambulabam in caritate in qua tota lex est et ideo dicto et ambulabam in latitudine causam subdit quia mandata tua exquisivi petendo querendo pulsando et Deus dat Spiritum quo caritas diffusa est in cordibus nostris ut inde bene agatur.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Vel ita. Ita modo fiat quia etiam olim ambulabam ne quis modo cepisse putet sed sicut cepi ita modo facere da. IN LATITUDINE. Patulum oportet esse cor quod recipit illum qui celum et terram implet.||
quia mandata tua exquisivi. 
Numérotation du verset  118 (6-ו),46 VI
Et loquebar in testimoniis tuis 
interl.| interl.| grece : martyriis||
interl.| interl.| unde ante reges et presides ducem in||

in D30 Clementina (1592) ω1 Ps-G Rusch] de Hi (in ras. ?) ΩM Clementina (1593 1598*) cum Ps-R
in conspectu 
interl.| interl.| etiam||
regum \
interl.| interl.| CASSIODORUS. qui poterant terrere||
et non confundebar. 
interl.| interl.| pro scandalo crucis vel ut cederem||
marg.| marg.| NON  CONFUNDEBAR. Ambrosius Mediolanensis AMBROSIUS. Suavis est vox que in divinis testimoniis loquebatur. Decora facies que in conspectu regum  non confundebatur que non erubescit auctorem que non confunditur de redemptore.||
marg.| marg.| ET LOQUEBAR. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Qui petebat ut responderet verbum exprobratibus et ne tolleretur verbum de ore nunc pro eo certat usque ad mortem.  Et meditabar quid loquerer.  Et levavi manus operibus quod docebam ostendi ex meditatione boni operis usus venit.||
Numérotation du verset  118 (6-ו),47 VII
Et meditabar in mandatis tuis \
interl.| interl.| ecce virtus inspectius||
interl.| interl.| cogitando quid loquerer||
que dilexi. 
interl.| interl.| cur quia ea dilexi||
interl.| interl.| per Spiritum qui datus est mihi||

< divisio. > meditabar... tuis \ D30 ω1] meditabar \... tuis Hi
Numérotation du verset  118 (6-ו),48 VIII
Et levavi 
interl.| interl.| operando||
interl.| interl.| actualis virtus||
manus meas 
interl.| interl.| quia supernum est quod levantur cum pro ipso Deo fiunt opera cum pro terrenis deponuntur manus||
ad mandata que dilexi \
interl.| interl.| item causa||
marg.| marg.| ET LEVAVI. Pulcherrimus ordo iste ut primo meditetur post ea operetur ex meditatione namque mandatorum celestium boni operis usus inolescit.||
et exercebar 
interl.| interl.| frequentando||
interl.| interl.| in utroque cogitandi et operandi delectatione||

exercebar Ps-G D14 Rusch Clementina] exercebor Ps-G (Q ΦRGP ΩJ* K ΨB V) D30 Hi Ω ω1 Ed1455 Ed1530 cum Ps-R
in iustificationibus tuis. 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (6-ו)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (6-ו))