initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 118 (9-ט)

Numérotation du verset  118 (9-ט),65 
Teth
marg.|  TETH. CASSIODORUS. In nona littera gratias agit de humiliatione et patientia sua per quam venit ad iustitiam.
marg.|  CASSIODORUS. AMBROSIUS. Bonum vel exclusio quia hic de patientia que excludit tristitiam de adversis et facit bonum et iocundum pati.

1 Teth] + bonum. Vox sanctorum D30
Numérotation du verset  118 (9-ט),I 
Bonitatem fecisti 
interl.|  vel iocunditatem
interl.|  vel suavitatem
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut bonum delectet faciendo filium qui servus fuit
cum servo tuo 
interl.|  quod modo qui prius cum liberto amare egesti
Domine : secundum 
interl.|  nihil vere iocundum nisi secundum eloquium

Domine Ps-G Hi D30 Rusch ] + vivificame D14 cum Ps-δ
verbum tuum. 
interl.|  promissum
Numérotation du verset  118 (9-ט),66 II
Bonitatem 
interl.|  augeri petit
interl.|  caritatem inspira
et disciplinam 
interl.|  patientiam da
et scientiam 
interl.|  mentem illumina
doce me \
interl.|  illa facere hec scire
marg.|  BONITATEM  DOCE. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Hanc docet cum caritatem inspirat ut non ex timore operetur sed ex amore et sit ei boni delectatio.  ET  DISCIPLINAM id est adeo sit dulcedo boni ut amore Dei vel proximi quaslibet feram passiones.  ET  SCIENTIAM cum tanta est caritas ut tribulatione non possit extingui tunc scientia que ante inflarat utilis est qua sibiipsi homo innotescit quid meruit et accepit quid possit vel non.  DOCE. Non est docere sed dicere ubi nemo discit et ideo Deus quando vult docere prius dat intellectum sine quo nemo disceret unde dicitur. Et aperuit eis sensum docet ergo bonitatem inspirat delectationem emendatoriam docet disciplinam temperando tribulationem docet scientiam insinuando cognitionem docet etiam et scire scienda aperiendo veritatem et facere facienda inspirando suavitatem.
marg.|  DOCE  IUSTIFICATIONES. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quia iam bonitatem fecisti vel iustificationes quas iocundasti aliis iocunda et mihi ne fatiger.
quia mandatis tuis credidi. 
marg.| MANDASTI  TUIS  CREDIDI. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Qui credit mandatis scientiam eorum que in mandatis docentur potest habere. Ecce per fidem scientia que est vera cognitio eorum que sunt unde Salomon Deus mihi dedit eorum que sunt cognitionem veram per scientiam assumitur disciplina que et si sit amara carni debet tamen esse iocunda menti quia suavis est Dominus unde : « Tollite iugum meum quia leve et onus meum quia suave ».
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia mandatis tuis credidi. Mandatis convenit obedire promissis credere sed ait mandatis #credidi scilicet quod tu illa mandaveris non aliquis homo licet per hominem. Et est sensus : fides qua credidi ista tua esse mandata impetret gratiam qua faciam ista que tu mandas hominis non est sed Dei mandare et unde fiat dare.
interl.|  sed

mandatis Ps-G D14 D30 ω1 Rusch ] in praem. Ps-G (I D) Hi Ω Ed1455 cum Ps-R
Numérotation du verset  118 (9-ט),67 III
Priusquam 
interl.|  fecisti iam bonitatem et item doce ad quod prodest humiliatio correctionis et discipline quam peto
humiliarer 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in Adam in quo omnis homo vitiatus et vanitati subiectus quod potest experiri ut deiecta superbia diligatur obedientia et pereat non reditura miseria
ego deliqui \ propterea eloquium tuum custodivi. 
interl.|  ne rursus humiliter ecce humiliatio est correctio
marg.|  CUSTODIVI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et tu bonus id est suavis in tua suavitate vere vult facere iustificationes quando eas in eius suavitate vult discere.
Numérotation du verset  118 (9-ט),68 IV
Bonus es tu \ et in bonitate tua doce me iustificationes tuas. 
marg.|  BONUS. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Laudet iudicem ut impetret bonus proprie in se et ex se. Et bonus quia dat bona data petentibus se.  INFIRMUS ergo homo non vult acerbitate legis indicari sed bonitate Dei ut et si acrioribus opus est moderate fiat et mitiget Deus vim doloris. Iustificatio est opus iustitie quod melius docemur in evangelii bonitate quam in legis severitate ibi damnatio hic remissio.
Numérotation du verset  118 (9-ט),69 V
interl.|  vi est numero
marg.|  MULTIPLICATA. CASSIODORUS. Quasi doce quia adhuc colluctatio ubi ostendam re quod didici. Et hos est : multiplicata est.
super me iniquitas superborum \
interl.|  quos humiliatio nondum humiliavit
ego autem 
interl.|  in me tamen non refrixit caritas qui in suavitate didici iustificationes
in toto corde meo scrutabor 
interl.|  vel : scrutabar
marg.|  TOTO. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Ut tantum heream mandatis quantum illi volunt seducere.
marg.|  SCRUTABOR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ad hoc enim scrutatur ut cognita faciat et faciendum perfectius cognoscat.

meo Ps-G (I Q² W ΦP U K² ΨB² V* D*) D14 D30 * Hi* ΩS ω1 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] om. D30 ² ( in ras. ) Hi² Ps-G
mandata tua. 
interl.|  sicut amans
interl.|  et etiam
Numérotation du verset  118 (9-ט),70 VI
Coagulatum est 
interl.|  per invidiam et superbiam
interl.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. induratum vitio accessit
sicut lac cor eorum \
interl.|  superborum
marg.|  SICUT  LAC. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Quod natura sui speciosum ac sincerum sed corruptione coacescit. Sic humani cordis et mentis natura sincera est et perspicua priusquam vitiorum commixtione coacescat.
ego vero 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc opponit duritie illorum
legem tuam meditatus sum. 
marg.|  EGO  VERO  LEGEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Contra obstinationem eorum refrigerium est meditatio legis.
Numérotation du verset  118 (9-ט),71 VII
Bonum 
interl.|  ergo
mihi quia humiliasti me \
interl.|  Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. id est diversis temptationibus exercuisti
interl.|  penam convertisti in eruditionem unde apostolus : placeo mihi in infirmitatibus meis
ut discam 
interl.|  facere
iustificationes tuas. 
interl.|  opera iustitie
Numérotation du verset  118 (9-ט),72 VIII
Bonum mihi lex oris tui \
interl.|  sed quia hoc non fit nisi per humiliationem et dilectionem ubi suavitas sequitur bonum mihi lex
marg.|  BONUM  MIHI  LEX  ORIS. CASSIODORUS. Hic frequenter iterat bonum quia semper magis dulcescit. Quasi bona est humiliatio quia bonum quod inde acquiritur.  BONUM  LEX  ORIS  TUI lex evangelium.
marg.|  ORE. Christi prolatum.
super millia auri et argenti.
interl.|  amplius diligit caritas legem Dei quam cupiditas millia auri et argenti
marg.|  SUPER  MILLIA. Dicit infinite quia bonitas comparationem similem non poterat invenire hoc premisit ut comparatio auri et argenti vilesceret que sunt precipua cupidis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 118 (9-ט)), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/05/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_118 (9-ט))