initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 120

Numérotation du verset  120,1 
Canticum graduum.
interl.| interl.| id est canticum ascensionis. Ascendere est in Deum, proficere ; profectus ergo gradus est||
marg.| marg.| CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Secundus gradus petere divinam defensionem cui nihil posse obviare monstratur. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Cui enim de mundo exeunti pericula occurrunt exposcere debet divinum auxilium. Congrue ergo qui supra gemebat intra malorum insidias hic contra eas orat iuvari. Non est enim #imperius et imprudens sicut ille paterfamilias qui in evangelio nescit quando fur venturus sit et dormit. Et ideo ipsum subito occupat hora furis per quem significantur illi qui presumentes de cupiditatibus suis et deliciis huius seculi diffluentes tument et eriguntur adversus humiles. Hi suntqui in diebus Noe nubunt #uxorem ducunt et edificant id est qui de his presumunt qui hec Deo preferunt. Et ideo eos comprehendit hora furis. Sed filios lucis non comprehendit quia semper vigilant expectantes Dominum suum quando revertatur. Talis est iste qui oculos ad Deum levat.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Primo levat oculos et orat secundo quod oravit affirmat ostendens virtutem auxilii impetrati. Ibi Dominus custodit.||

1 Codd. : (Ps. 120) D30 ΩF Rusch Ps-G |
Numérotation du verset  120,I 
Levavi oculos meos
interl.| interl.| interiores||
marg.| marg.| LEVAVI  OCULOS. CASSIODORUS. Qui quasi inclinatus clamavit iam respirans oculos ad intercessores sanctos levat.||
in montes \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui prius illuminati sole iustitie per quos aperte Scripture||
interl.| interl.| spiritales id est sanctos||

in ΨB² V² plerique codd., edd.] ad Ps-G (M² in ras.) ΩF cum Ps-R
interl.| interl.| quia de Scripturis in hac vita habemus aux<i>lium||
Numérotation du verset  120,2 II
Auxilium meum
interl.| interl.| sed non de illis presumendum immo de Domino quia et hi de plenitudine eius accipiunt in quos tamen nisi leves oculos per Scripturas non admoveberis ut ab illo illumineris. Illi ministri Deus autem auctor illuminationis. Qui est lux vera que illuminat omnem hominem etc.||
a Domino \ qui fecit celum et terram. 
Numérotation du verset  120,3 III
Non det
interl.| interl.| ut ergo firmus sis in gradibus||
marg.| marg.| NON  DET. Letus iste scilicet vir iustus de talis auxilio sibiipsi loquitur.||
in commotionem 
interl.| interl.| ut cadas per superbiam||
interl.| interl.| ut non moveatur elige custodem qui non dormit||
marg.| marg.| IN COMMOTIONEM. Ad proficiendum non movet pedem nisi caritas. Ad cadendum superbia.||
pedem tuum \
interl.| interl.| cogitationem||
neque dormitet 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non sinat pigritari||
marg.| marg.| NEQUE  DORMITET. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Si dormit in te fides dormit in te Christus.||
marg.| marg.|  CASSIODORUS. Neque dormitet. Dicit hoc humana consuetudine ut quando fessus custos dormitat furtum patitur.||

dormitet D30² Ps-G] dormiet ΨB* D30* ΩF cum Ps-γ
qui custodit te. 
interl.| interl.| quis est custos qui non dormit||
interl.| interl.| ecce||
Numérotation du verset  120,4 IV
Ecce non dormitabit 
interl.| interl.| Christus resurgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur||
marg.| marg.| ECCE  NON  DORMITABIT. Ad hoc enim quod dixit. Non dormitet refert non dormitabit. Ad aliud vero quod dixit non det in commotionem refert neque dormiet.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Ecce non dormitabit. Dormitat Christus quando in fide tepescimus talis nobis qualis nos ei dormitat mortalis dormivit moriens quod non iam Christus. Ipse est ergo qui vigilat et numquam dormit unde dicitur ad Ieremiam. Quid vides. Et ait virgam vigiliarum ego video quia vigilo ego super populum meum dicit Dominus. Et dicitur hoc a similitudine virge quam tenet fur ut poma vel vestimenta alterius rapiat. Si dormierit ille fur cum virga vigilat. Si autem vigilat ille fur dormit et non rapit. Similiter si homo custodit vestimenta sua id est bona opera ne nudus ambulet in via Christus dormit id est non punit. Si vero dormit homo Christus vigilat id est corripit hic est custos de quo in Isaia : Ad me clamat ex Seir custos qui de nocte etc. Et dixit custos venit mane et nox. Si queritis querite convertimini et venite hic ergo non dormitabit neque dormiet sed ne adhuc putes hoc de aliquo hominum subdit Dominus custodit.||
neque dormiet \ qui custodit Israel. 
interl.| interl.| Christus qui custodit primo per fidem post videntes per speciem||
marg.| marg.| QUI  CUSTODIT  ISRAEL. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Qui non potest videre faciem videat posteriora cum transierit pertransivit autem Christus per passionem a morte ad vitam. Qui transitus hebraice dicitur Pascha. Pascha putatur grecum quasi passio sed vere hebreum est id est transitus. In hoc voluit Christus videri id est credi non modo in eo quod mortuus ut iniqui credunt sed quod surrexit primum est in principio erat Verbum posterius Verbum caro factum est. Qui ergo credit quod passus est et quod resurrexit Israel est et huic non dormit Christus.||
Numérotation du verset  120,5 V
Dominus custodit te \ Dominus 
interl.| interl.| quomodo||
protectio tua’ super manum dexteram
interl.| interl.| vel : dextre ||
tuam. 
interl.| interl.| vel : tue ||
interl.| interl.| id est fidem qua fiunt filii ut non sinat temptatari supra quam possunt||
marg.| marg.| DOMINUS  CUSTODIT. CASSIODORUS. Secunda pars ubi quod oraverat affirmat. Et quasi quis quereret. Quis est ille custos subdit : Dominus custodit etc.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Non sine causa est quod non simpliciter dicit protegit te vel dexteram tuam vel manum dexteram tuam sed transitive ait manum dextere. Et non ait sinistre. Sinistra est quidquid temporaliter habemus quod et a Deo dextera est eternum. Illa est consolatio hec beatitudo secundum illud leva eius sub capite meo. Et dextera illius amplexabitur me. Et in proverbiis longitudo dierum et anni vite in dextera eius et in sinistra eius divitie et hoor. Dextera ergo Dei eterna felicitas. Sinistra mundana que et a Deo. Ideoque ad dexteram locandi qui eterna quesierunt ad sinistram qui terrena. Sed quidam errantes hoc alternant. Sicut illi qui dixerunt beatum populum cui hec temporalia sunt. Contra quos Dominus dicit : Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua id est pro terrenis bona ne facias sed pro eternis nesciat ne saltam se admisceat.  SUPER  MANUM  DEXTERE id est super potestatem quam tibi Deus dedit ut sis ad dexteram ut sis filius secundum illud dedit eis potestatem filios Dei fieri etc. que potestas est per fidem. Sed non valet nisi Deus protegat sed quare oportet ut protegat propter scandala que sunt de duobus quia et duo sunt precepta in quibus lex et prophete dilectio Dei scilicet et proximi.||
interl.| interl.| et sic||

<divisio.> te\... tua’ D30] te... tua\ ΩF
Numérotation du verset  120,6 VI
Per diem sol non uret te \
interl.| interl.| non errabis in divinitate sive in Dei sapientia||
neque luna per noctem. 
interl.| interl.| id est non scandalizaberis in Ecclesia vel carne Christi||
marg.| marg.| PER  DIEM  SOL  NON  URET. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Deus est sol. Dies sapientia. Luna Ecclesia. Nox caro Christi. Qui ergo errat inDeo a sole uritur et per diem quia in ipsa sapientia errat de qua dicitur dies diei eructat verbum id est perfecti sapientiam perfectis. Nox vero nocti indicat scilicet id est parvulis predicatur humilitas Christi. Et non relinquuntur in nocte id est carnis humitate sed ad altiora divinitatis provehuntur quia lucet et luna in nocte id est per carnem Christi predicatur veritas Ecclesie quia caro ipsa Christi caput est Ecclesie. Qui ergo in Ecclesia et in carne Christi scandalizatur a luna uritur. Vel Dominus est protectio super manum dexteram id est bonam operationem proteget. Et non solum operationem proteget sed et te intus ut sol id est Christus non scandalizet te in cognitione deitatis sue vel humilitatis sue sive unitatis Ecclesie. Vel luna id est Ecclesia non permittet uri nocte tribulationis.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Vel per diem accipiuntur prospera per solem elatio que ex prosperis venit per noctem adversa per lunam depressio que ex adversis aliquando provenit. Et est sol non uret te per diem id est non ureris elatione prosperitatis. Neque luna per noctem id est non depressione adversitatis succumbens. Et hoc est dictum a similitudine beneficii collati antiquo populo. Quia ut olim in columna nubis et ignis precedebat Iudeos ita nunc in prosperis et in adversis non servat.||
Numérotation du verset  120,7 VII
interl.| interl.| quare non uret vel ut breviter concludam||
ab omni malo \
interl.| interl.| a scandalis in sole et luna et a persecutionibus||
custodiat
interl.| interl.| ne cedat||
animam tuam Dominus. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. si corpus occidatur quia martyres occidi queunt flecti nequeunt||
Numérotation du verset  120,8 VIII
Dominus
interl.| interl.| et||
custodiat introitum tuum et exitum tuum \
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quando temptamur intramus quando vincimus eximus||
interl.| interl.| unde vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis||
marg.| marg.| DOMINUS  CUSTODIAT  INTROITUM. Cuncta concludit bonis initiis bonos exitus adiungat.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dominus custodiat introitum. Intrantes custodit ut sana fide intremus et humiles ne vento superbie crepemus et dum non sinit temptari supra vires. Exitum vero custodit ex hoc nunc et usque in seculum quia cum exierimus ab omni temptatione iam in eternum nihil nocebit.||
ex hoc nunc et usque in seculum. 
interl.| interl.| instanti quia et nunc facit cum temptatione proventum||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 120), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_120)