initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 124

Numérotation du verset  124,1 
Canticum graduum.
marg.| marg.| CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Sextus gradus confidentia fidelissimi christiani solidissimis montibus comparatur quam habet in Domino ne zelet felices in hoc seculo.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Hoc psalmus docet non intendere in prosperantes in seculo unde superbia ut se preferant omnibus hominibus et cor durum contra imbrem Dei ne fructum ferat quos attendentes et infirmi nutant qualiter supra infirmi cuiusdam pedes pacem peccatorum videntes moti fere leguntur sed credendum est sapientie Dei qui omnia benefacit et si non videamus quomodo et ita erit rectum cor ut confidamus in Domino et non movebuntur pedes nostri. Ostendens ergo fidentem inDeo non posse moveri ait : qui confidunt in Domino qui sunt isti ? qui habitant in Hierusalem ipsi non commovebuntur in eternum. Qualis et ista Hierusalem breviter describit. Montes in circuitu id est angeli prophete apostoli sunt murus eius unde in Isaias : et erit in ea murus et antemurale sed ne in montibus remaneas addit : et Dominus in circuitu ne ergo sit spes in montibus sed in vertice montium unde Isaias : erit in novissimis diebus mons in vertice montium etc.||

1 Codd : (Ps. 124) Hi D14 D30² Δ ( ω1 ω² T77 Fi Bo179 P3255) ΩF Rusch Ps-G | 124] CXXV D30* | graduum] + Vox Apostolorum ad Deum de impiis Iudeis D30
Numérotation du verset  124,I 
interl.| interl.| vel <confi>dit||
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui confidit in Domino est sicut mons Sion et non movebitur sicut passer qui instabilis est et cito volat hinc inde||
in Domino sicut mons Sion \ non commovebitur in eternum qui habitat 
marg.| marg.| QUI  CONFIDUNT. CASSIODORUS. Primo asserit non posse moveri eum qui confidentiam in Dei virtute ponit. Secundo precatur ut bonis prosperitas malis veniat vindicta ibi. Benefac Domine.||
marg.| marg.| CONFIDUNT  COMMOVEBITUR. CASSIODORUS. Prius dicit confidunt pluraliter post non commovebitur singulariter quia numerosa est unitas huius populi quia et multi sunt et unum sunt.||
marg.| marg.| MONS  SION. Hieronymus HIERONYMUS. Christus in quo fundata Ecclesia mons ille ad litteram in fine seculi commovebitur.||
Numérotation du verset  124,2 
in Hierusalem. 
interl.| interl.| spiritali id est in Ecclesia||
interl.| interl.| terrene cives sepe captivati||
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset  124,II 
Montes in circuitu eius+ et Dominus
interl.| interl.| qui habitat in montibus||

< divisio. > $II eius+] D30, eius* \.. sui’ ω1 T77 Fi Bo179, eius... sui \ ω² T79
in circuitu populi sui \
interl.| interl.| quos enim assumit ut sint populus suus constringit in unum vinculo caritatis et pacis ut in eternum non moveantur quia non relinquet||
ex hoc nunc et usque in seculum. 
Numérotation du verset  124,3 III
Quia non relinquet Dominus 
interl.| interl.| vere non commovebuntur||

Dominus Ps-G (M² W ΦP U ΨB V D*) D14* D30* ΩM ΩS ΩJ ΩF ω² * T77 T79 P3255 Fi Bo179 edd. Rusch cum Ps-R] eras. D14², cancel. D30² ω², om. Hi (spatium vacat, forte cancel. super ras.?) ω1 Ps-G
virgam 
interl.| interl.| dominium||
interl.| interl.| alias damnum||
peccatorum super sortem iustorum \
marg.| marg.| VIRGAM  PECCATORUM. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Dominantur enim aliquando propter disciplinam bonorum sed hoc non semper erit ut hic aperte dicit propheta et ideo non deficiunt iusti quia sciunt tempus futurum quo Christus in claritate sua apparens congregabit ante se omnes gentes et dividet eas sicut pastor dividit hedos ab ovibus ovesque ponet a dextris hedos a sinistris.||
marg.| marg.| SORTEM. CASSIODORUS. Id est iustos sorte electos vel qui sunt sors et hereditas Dei.||
ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. 
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Intelligentes hoc ad tempus esse et ideo patienter ferant si enim sic semper esse viderent desererent iustitiam et quia sic eis placet Deus per omnia benefac Domine bonis sed declinantes qui scandalizantur in viis Domini adducet cum operantibus iniqui quorum facta imitati sunt quorum presentes letitias amaverunt.||

iniquitatem Δ (-tê ω² T79 P3255) ΩF] iniquitates marg.| ΩM T77
Numérotation du verset  124,4 IV
Benefac Domine \
marg.| marg.| BENEFAC  DOMINE. CASSIODORUS. Secunda pars ubi confirmato populo precatur quod scit futurum ut bonis prosperitas malis vindicta veniat.||
bonis 
interl.| interl.| opere||
et rectis corde. 
interl.| interl.| qui nolunt preire sed sequi||
Numérotation du verset  124,5 VI
Declinantes 
interl.| interl.| a iussis Dei||
autem in obligationes 
interl.| interl.| pene et culpe||
interl.| interl.| CASSIODORUS. iniquitas obligat nec sinit liberos||
marg.| marg.| DECLINANTES  AUTEM. CASSIODORUS. Pari sententia pereunt qui declinant iussa principis et qui opera mala velle contendunt deficientes cum cogentibus deficere.||
adducet Dominus \ cum operantibus iniquitatem pax super Israel
interl.| interl.| Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sed quid rectis corde||
interl.| interl.| uno verbo omnia bona dicit||
marg.| marg.| PAX. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Uno nomine patria hereditas dicitur que est Christus. Ipse enim est pax nostra qui fecit utraque unum qui pacem supra pacem dabit nobis.||

<divisio.> $VI : | obligationes... Dominus... iniquitatem\ D30 Hi Δ (obligationes’ ω1) | obligationes\... Dominus... iniquitatem ΩF | obligationes... Dominus\... iniquitatem Rusch ; om. D14 T77 |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 124), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_124)