initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 129

Numérotation du verset  129,1 
marg.|  CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Undecimus gradus penitentialis supplicatio quia nec timens nec omnia ferens dignum se sentit Christo quia in corpore nullus sine peccato et una securitas est precibus inclinari.
marg.|  CASSIODORUS. Psalmus iste sextus est in ordine penitentionalium psalmorum et undecimus in ordine canticorum per senarium notatur perfectio quia sex diebus perfecit Deus mundum per undenarium transgressio quia et denarium excedit et ad duodenarium non pervenit unde et undecim erant vela capillacea in tabernaculo Domini et undecim sunt psalmi Asaph et in undenario fuerunt apostoli semoto infelicissimo Iuda sed ad duodenarium redierunt substituto Matthia. In his ergo intelligi datur quantecumque perfectionis sit aliquis non tamen sine paccato est pro quo necessaria penitentia est quia et hic senarius cum undenario.
marg.|  CASSIODORUS. Primo penitens captat a sua persona misera et a misericordia iudicis unde sperat magna. Secundo ponitur leta conclusio cum certitudine venie ibi. Speret Israel in Domino.

1 Codd. : (Ps. 129) : Hi D14 D30 ΩF Δ Rusch Ps-G | graduum] + Vox Christi D30
Numérotation du verset  129,I 
De profundis 
interl.|  ut Ionas de ventre ceti iste de hac vita mortali
marg.|  DE  PROFUNDIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Qui sentit se in profundo ubi fluctibus interioris et exterioris miserie atteritur imago Dei gemit clamat donec eum liberet Deus ita ut renovetur clamor non multum sinit esse in imo. Valde enim in profundo sunt qui nec clamant cum viderint se quotidianis peccatis obrutos et acervis quibusdam et molibus iniquitatum pressos sed potius illos irrident qui eos Deum rogare monent. Hoc est profundum in quo peccator contemnit sicut dicit Scriptura peccator cum venerit in profundum vitiorum contemnit.
clamavi ad te Domine \
Numérotation du verset  129,2 
Domine 
interl.|  quid hec scilicet
Numérotation du verset  129,II 
Fiant 
interl.|  et
aures tue 
interl.|  precibus placatur ut clementer audiat
interl.|  auditus clementie
marg.|  FIANT  AURES etc. Idem verbis aliis repetit.
intendentes \ in vocem deprecationis mee. 
Numérotation du verset  129,3 III
Si iniquitates
interl.|  vel : iniquitatem
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sub molibus namque et fluctibus suarum iniquitatum clamat
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc est profundum circumspectis omnibus nullum bonum videns sed undique mala quasi expavescens clamat : Si iniquitates observaveris Domine.

iniquitates Ps-G Hi D30 ΩF Δ Rusch ] iniquitatem Ps-GR) D14 cum Ps-δ Ps-Moz Ps-Med
observaveris Domine \ 
interl.|  ad vindictam servaveris

observaveris Ps-G ( plerique codd. edd. ) Hi ΩF Rusch cum Ps-R ] observabis Ps-G (F I L M Q Φ U ΩJ K)
Domine quis sustinebit? 
interl.|  quasi nullus
interl.|  non tamen ego
interl.|  iudicem
marg.|  QUIS  SUSTINEBIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia prope omnis humana vita peccatis circumlatratur omnisque conscientia suis cogitationibus accusatur non est castum cor quod presumit de iustitia sua presumat ergo de Dei misericordia quia apud eum propitiatio unde subdit.
interl.|  sed
interl.|  in hoc est spes
Numérotation du verset  129,4 IV
Quia apud te propitiatio est \
interl.|  sacrificium quod pro nobis oblatum est quo peccata solvit
marg.|  QUIA  APUD  TE. Quasi qua spe clamas ? Quia est in te misericordia quod ita ait. Vel ita iunge. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nullus potest sustinere si observaveris iniquitatem sed tamen non despero. Quia apud te propitia etc. In hoc ergo mihi spes est. Nam si iudex solum esse velles et misericors esse nolles omnes iniquitates observares et quis ante te staret quis staret in iudicio tuo. Una ergo est spes quia apud te propitia etc.
et propter legem tuam
interl.|  misericordie cum premerer sub lege reos faciente
marg.|  PROPTER  LEGEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Misericordie sustinui que peccata donat et de cetero monet ne offendat homo et si titubavit remedium donat orandi dimitte nobis debita nostra sicut nos dimitimus debitoribus nostris et hanc legem dedisti in ipsa necessitate.

et Ps-G ( plerique codd. edd. ) Hi D30 ΩF Δ Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (F I L M Q² W ΦG U ΩJ K)
sustinui te Domine.
Numérotation du verset  129,V 
Sustinuit anima mea
interl.|  conversio ad auditores
interl.|  quasi est ne quod propter legem illam sustinuerit utique
marg.|  SUSTINUI  TE. Expectans quando venias et liberes ab omni necessitate. Sine hac ergo lege misericordie et caritatis qua alter alterius onera portat nullus sustinet vel frustra sustinet.
in verbo eius \  
interl.|  quod non fallit quod regnum promisit post veniam

verbo Ps-G ( M ² ΨB V D ) Hi D30 Ω ΩF Δ Ed1455 Rusch Ed1530 ... Clementina ] verbum Ps-G
Numérotation du verset  129,5 
speravit anima mea in Domino. 
Numérotation du verset  129,6 VI
A custodia 
interl.|  vel : vigilia

Ps-α
matutina usque ad noctem \ speret Israel in Domino. 
interl.|  similiter a custodia matutina usque ad noctem
marg.|  MATUTINA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sperat vigilia matutina qui non aliud a Deo quam immortalitatem sperat.
marg.|  A CUSTODIA  MATUTINA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia Dominus tunc surrexit quod et in nobis speramus et ex tunc cepit hec anima nostra sperare et sperat usque ad noctem id est quousqua moriamur aliter non valet quia qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit tantum. Inde in lege caput et cauda hostie Domino offerebantur.
marg.|  SPERET  ISRAEL. CASSIODORUS. Secunda pars ubi leta conclusio securus de se predicat ut semper sperent in Domino. Quasi sicut anima mea speravit similiter speret Israel.
interl.|  sed quomodo speras peccator quod habuit qui sine peccato
Numérotation du verset  129,7 VIII
Quia apud Dominum misericordia \ et copiosa 
interl.|  qua ille qui sine peccato precessit delet peccata sequentium
Numérotation du verset  129,8 IX
Et ipse redimet 
interl.|  sanguis qui totius mundi peccata redemit
marg.|  ET  IPSE  REDIMET. CASSIODORUS. Hic dicit iam quid sit facturus ille quem dixit misericordem et copiosum.
Israel \ ex omnibus iniquitatibus eius. 
interl.|  Israel se vendere potuit sed non redimere ille qui sine peccato potest redimere




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 129), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_129)