initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 130

Numérotation du verset  130,1 
Canticum graduum.
marg.|  CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Duodecimus gradus est humilitas quam intus et extra hic se habere ostendit. Ad humilitatem ergo monet.
marg.|  CASSIODORUS. Primo proponens se humilem penam inducit non humili. Secundo suo exemplo ad spem monet. Ostendens ergo se humilem intus et extra ait.

1 Codd. : ( Ps. 130: Hi D14 D30 ΩF Δ ΩP Rusch Ps-G | graduum] + David Ps-G, huic David D14, + Vox Ecclesie regnantis D30
Numérotation du verset  130,I 
Domine non est exaltatum cor meum \
interl.|  intus
interl.|  per hoc nota contrarium
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. humiliatum cor sacrificium est Deo
neque elati sunt oculi mei. 
interl.|  iam extra
interl.|  quia signum superbie exterius non ostendi
Numérotation du verset  130,II 
Neque ambulavi
interl.|  superbiendo
in magnis \
interl.|  que sunt supra me
marg.|  NEQUE  AMBULAVI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non sui superbus nolui quasi in mirabilibus innotescere hominibus non quesivi aliquid super vires meas unde me apud imperitos iactarem ut qui miracula sibi optant potius querendum est ne quis discordet in corpore Christi ne maiori invideat sed in alterius bono ut in suo gaudeat ut qui in gratiis abundat magis se humiliet secundum illud. Quanto maior es humilia te in omnibus.
neque in mirabilibus super me. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut Simon magus in mirabilibus supra se voluit ire delectatus potentia apostolorum non iustitia talia voluit agere qualia apostoli sed non talis esse
interl.|  sed
Numérotation du verset  130,2 III
Si non humiliter sentiebam \
interl.|  beneficia mihi data
sed exaltavi animam meam.
interl.|  in superbiendo
Numérotation du verset  130,III 
Sicut 
interl.|  si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam ita fiat retributio. Sicut ablactatum etc. Id est indigens foveri sinu matris perit si sit ablactatum
ablactatus est 
interl.|  id est a lacte matris separatus

ablactatus est Ps-G (V) ΩS ω² Ed1455 Clementina Rusch ] ablactatus Ps-GRGV ΩJ² ΨB D) Hi D14 D30 ω1 ΩF ΩP cum Ps-R , ablactatum Ps-G (R F I L M Q W ΦP U ΩJ)
super matrem 
interl.|  vel : matre
suam :
interl.|  vel : sua
interl.|  incumbens

matrem suam Ps-G Hi D30 ΩF ΩP Rusch ] matre sua Ps-G (R L M Q* Φ ΩJ K) D14 Ω Δ Ed1530 Clementina
ita retributio in animam meam
interl.|  hoc solemus dicere quando de causa confidimus
marg.|  SI  NON  HUMILITER  SENTIEBAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nutritus in lacte quod est Verbum caro factum ut sic crescerem ad panem angelorum ad Verbum quod apud Deum. Sed non   exaltavi animam ut heretici qui si utcumque aliquid ceperint vel visi sunt capere inde superbiunt et cum adhuc teneri super matrem sint et portantur manibus ut crescant qui portati fuerunt in utero ut nascerentur a lacte ante tempus separantur unde extinguuntur.   ita retributio obstringit se maledicto ita mihi ut illi qui supra matrem incumbens et nondum grandiusculus ablactatur vel humilis debet esse homo propter superbiam non secundum scientiam. Altus propter sapientiam unde apostolus. Nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote ut mentibus perfecti sitis sed quidam ne sint superbi dimittunt se nihil volunt discere et remanent in lacte quos reprehendit apostolus facti estis quibus opus est lacte non solido cibo. Lactare ergo ut nutriaris et crescas et ablactatus panem comedas. Dicit ergo : si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam si non mente sed malitia parvus fui retribuitur mihi quod puero qui ablactatur a matre ut iam sit idoneus panem comedere. Sana sententia sed discordat quod addit super matrem non dicit a matre vel a lacte matris quod si diceret planus fieret sensus. Sed ait super matrem quod non bene convenit. Infirmus enim super matrem si ablactatur extinguitur bonum est adulto ablactari sed ei qui super matrem est perniciosum est ne ergo ablacteris quousque super matrem es sed et si adultus errat redeat ad lac matris et sic revelabit Deus quod alit sapit quia superbis resistit humilibus dat gratiam.
marg.|  SICUT  ABLACTATUS. Sicut enim quinque tempora notantur in carnali procreatione et alitione ita in spiritali prius enim conscipimur in utero deinde ibidem alimur donec ad lucem edamur deinde manibus matris gestamur et lacte nutrimur quousque ablactati ad mensam patris accedamus. Primum ergo tempus est tempus conceptionis. Secundum in utero alitionis. Tertium emissionis. Quartum portationis et lactationis. Quintum ablactationis. Ita in utero matris Ecclesie primo concipimur dum fidei rudimentis instruimur. Inde quasi in utero eiusdem alimur in eisdem primordiis proficientes deinde in lucem edimur dum per baptismum regeneramur deinde quasi manibus Ecclesie portamur et lacte nutrimur dum post baptismum in bonis operibus informamur et lacte simplicis doctrine proficiendo nutrimur donec iam grandiusculi a lacte matris accedamus ad mensam Patris id est a simplici doctrina ubi predicatur Verbum caro factum accedamus ad Verbum in principio apud Deum. Inde est quod Abraham non in nativitate Isaac non in circumcisione sed in ablactatione magnum convivium legitur fecisse. Hec quinque tempora sancta servat Ecclesia dum enim in quarta feria quarte hebdomade militie christiane agoniste Christi vocantur quasi Ecclesie infantia concipitur. Tunc enim per exorcismum et catechismum rudimentis christianitatis imbuuntur deinde quasi in utero Ecclesie aluntur usque ad sabbatum sanctum in quo per baptismum ad lucem generantur deinde quasi manibus Ecclesie gestantur et lacte nutriuntur usque ad Pentecostem quo tempore nulla difficilia indicuntur non media nocte surgitur non ieiunatur. Soror namque nostra parva est et ubera non habet ideoque paulatim nutrienda unde tunc illud Petri in Ecclesia cantatur : Quasi modo geniti etc. Postea Spiritu Paraclito confirmati quasi ablactati incipiunt ieiunare et alia difficilia servare. Multi vero hunc ordinem pervertunt ut heretici et schismatici se ante tempus a lacte separantes unde extinguuntur unde hunc ordinem servasse se dicit Augustinus prius nutritus in lacte quod est Verbum caro factum ut sic cresceret ad panem angelorum scilicet ad Verbum quod est in principio apud Deum. Nam ipse est panis de quo infans pascitur. Panis enim de mensa traiicitur per matris mammillam ut sic perveniat idem alimentum ad parvum infantem. Sic Christus cum esset Verbum in principio apud Patrem qualem pro modo suo angeli cupiebant ut"panem angelorum manducaret homo" ipsum"Verbum factum est caro" ut per carnem panis celestis transiret ad infantes. Et secundum hoc ipsum Verbum crucifixum est sed non mutatum in hominem; homo mutatus est in illo ut melior fieret quam erat, non ut ipsa substantia Verbi converterur. Per id ergo quod homo mortuus erat, homo excitatus est et resurrexit. Quidquid passus est homo non potest dici, non passus Deus quia Deus erat homo sed non mutatus in hominem.

animam meam Ps-G (W ΨB V) Ed 1455 Rusch cum Ps-R ] anima mea Ps-G Hi D14 Δ ΩF ΩP
Numérotation du verset  130,3 IV
Speret 
interl.|  ita ego
interl.|  ergo
interl.|  quia sic mala seculi tolerare poterit
interl.|  id est semper sine fine
et usque in seculum. 
interl.|  quia post non erit spes sed res
marg.|  SPERET  ISRAEL. CASSIODORUS. Secunda pars ubi concludit suo exemplo ceteros monens.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 130), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_130)