initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 135

Numérotation du verset  135,1 
marg.|  ALLELUIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Psalmus iste laudem Dei continet ubi et si multa in laude Dei dicantur maxime tamen hic misericordia Dei commendatur.
marg.|  CASSIODORUS. Diversa initia versuum in unum finem conveniunt quia quidquid hic dicitur ad misericordiam Dei refertur sine qua non subsistitur qua omnia operatur. In misericordia ergo perseverare monemur. Magna virtus huius psalmi in Paralipomenon ostenditur ubi legitur quod, cum cepissent Deum laudare et dicere Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in seculum etc., implevit gloria Dei domum Dei ; ita presto est divina presentia si pure cantatur.
marg.|  CASSIODORUS. Primo magnificentiam Dei et totius orbis conditionem exponit. Secundo dicit que in Egypto et gente Iudeorum fecit in figuram nostri ibi : Qui percussit. Tertio agit de Christianis ibi :   Et dedit terram eorum hereditatem .

1 Codd. : (Ps. 135) D14 D30 Δ ( ω1 Ω2 T77 T79 Bo179 P3255) Lunel Rusch Ps-G | < divisio. > 9 stellas \... noctis. ΩS ω1 ω² T77 Fi Bo179] * om. T79 cett. | 10 Egyptum \... eorum. ΩS ω1 ω² T77 Fi Bo179] \ om. T79 cett. | 11 Israel*... eorum. ΩS ω1 ω² T77 Fi Bo179] * om. T79 cett. | 12 potenti*... excelso. Ω ω1 ω² T77 Fi Bo179] * om. T79 cett.  | 13 Rubrum* in divisiones. Ω ω1 ω² Fi Bo179 T77] * om. T79 cett.  | 14 Israel*... eius. Ω ω1 ( ω² ?) T77 Fi P3255] * om. T79 Bo179 cett.  | 15 virtutem eius*... Rubro. Ω ω1 ω² Fi Bo179] * om. T77 T79 cett.  | 16 populum suum* per desertum. ΩS ω1 ω² T77 P3255] * om. T79 Fi Bo179 cett.  | 17//18 Ps-G Hi D30 Ω Δ] 17+18 (un seul verset) Rusch  | 23 nostra*... nostri. ΩS ω1 ω² P3255 Fi Bo179] * om. T77 T79 cett.  |24 nos *... nostris ΩS ω1 ω² Fi Bo179] * om. T77 cett. 2 Alleluia Ps-G D14 Lunel ΩS] + Vox Ecclesie ad populum de laude Dei D30
Numérotation du verset  135,I 
Confitemini Domino quoniam bonus \
interl.|  Laudes et peccata laudes audit, peccata dimittit, ideo omnes et semper laudare debemus.
marg.|  CONFITEMINI  DOMINO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Modo laudemus ut cum angelis mereamur laudare ipsa laus est nostra refectio ut nulla videatur similis delectatio ipsa est remuneratio que et operatio.
marg.|  CONFITEMINI. Nec pro hac confessione estis temporale sumpturi   quoniam in eternum misericordia eius id est beneficium quod misericorditer prestat eternum est quia data per misericordiam beatitudo eterna est.
quoniam in seculum
interl.|  vel : in eternum
interl.|  presens
interl.|  id est hic et in futuro est misericordia eius quia hic parcit ibi coronat
misericordia eius
interl.|  per quam a miseria peccati liberat

seculum ΩS Lunel Bo179 ! Rusch cum Ps-R ] eternum Ps-G Hi Val24 D14 D30 ΩM Δ (praeter Bo179) ΩP
Numérotation du verset  135,2 II
Confitemini Deo deorum \ quoniam in eternum misericordia eius.
marg.|  CONFITEMINI  DEO  DEORUM. Deos dicit homines ad quos sermo Dei factus est. In alio psalmo ubi ait : « Ego dixi dii estis » etc. Et non ideo dicuntur dii quod omnes sint boni. Si enim omnes boni essent non diceret in eodem psalmo : « In medio autem deos diiudicat » id est discernit de quibus etiam subdit :  Confitemini Deo deorum .

vv. II-XXVI quoniam... eius Hi D14 Val24] hoc hemistichium ab hoc versu et in sequentibus vel truncatur vel omittitur, ut in Codd. : quoniam D30 ΩP Rusch ( om. v. 17), om. Lunel Ω Δ ( om. in textu non in cantu ut probant stigmata) Ed1550 (Breviarium iuxta ritum regalis cenobii Christi martyris Dionysii nunc primum accuratissime Parisiis excussum).
Numérotation du verset  135,3 III
Confitemini Domino dominorum \ quoniam in eternum misericordia eius.
interl.|  pluraliter dicit deorum et dominorum. Siquidem sunt dii multi et domini multi ut ait apostolus super quos ipse est. Sequitur : qui facit mirabilia etc.
Numérotation du verset  135,4 IV
Qui facit mirabilia magna solus \ quoniam in eternum misericordia eius 
marg.|  QUI  FACIT  MIRABILIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sicut in fine ubique ponitur quoniam id est scilicet sic in principio licet non sit positum subaudiendum est confitemini quod apertius est in greco ut si deceremus confitemini facienti mirabilia vel ei qui fecit ubi necessario subaudiretur confemini quod nostra locutio in his omnibus servare non potuit unde obscurum est ut possit putari sententia sic iungi qui fecit mirabilia etc. Quasi ideo ista fecerit quia in eternum misericordia eius cum potius ad misericordiam pertineant hi quos de miseria liberat. Dicendum ergo est : confitemini ei qui fecit hec vel illa ideo quia misericordia eius vobis eterna ut finis singulorum versuum referatur ad principium hoc modo. Confite ei qui facit mirabilia magna solus. Ideo confitemini quoniam in eternum misericordia eius.

magna] om. D14 tantum
Numérotation du verset  135,5 V
Qui
interl.|  non alterius opera secutus sed suo intellectu
fecit celos in intellectu \
interl.|  intelligibiles vel intellectuales scilicet empirreum quod et si corporeum tamen tante est tenuitatis ut a mortali videri non possit
marg.|  MIRABILIA  MAGNA  SOLUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia et quedam per homines vel angelos facit et quedam magna ipse solus que et prius exequitur.   qui fecit celos universam ergo creaturam per se fecit cuius excellentiores partes ponit ex quibus omnia cogitentur id est intelligibiles celos et invisibilem terram sed quia sunt et visibiles celi per eorum luminaria totum celeste corporeum intelligere nos admonet subdens : « Qui fecit lumina". Vel in intellectu id est in sua sapientia quod dictum de celis de omnibus debet intelligi unde : omnia in sapientia fecisti Deus.
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,6 VI
Qui firmavit terram super aquas \ quoniam in eternum misericordia eius. 
interl.|  subaudit in intellectum
marg.|  TERRAM  SUPER  AQUAS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sed quomodo terra gravior ab aquis levioribus portatur. Sed sive ita sive aliter sit terra fundata super aquas dicitur quod aquis circumfluentibus supereminet sicut dicitur illa vel illa civitas super mare fundata non quod mare sit sub ea sed quia mari supereminet sic Dominus super puteum sedit id est iuxta. Vel typice   celos in intellectu id est spiritales sanctos quibus non modo credere sed intelligere divina dedit. Simplices autem qui solam fidem firmam tenent quasi infra celos terra dicuntur qui quia in baptismo quem acceperunt quasi super aquas firma fide consistunt quasi super aquas terram firmavit.   Qui fecit luminaria magna id est dona gratiarum fidelibus suis contulit. Solem in potestatem diei hoc est quod apostolus ait alii datur per Spiritum sermo sapientie hic est sol alii scientia Dei hec est luna alii fides curatio etc. hec sunt stelle. Nihil enim est horum quod in nocte huius seculi non sit necessarium postea cessabunt cum transierit nox ista et venrrit dies. Hec autem fecit in potestatem diei vel noctis ut potestas sit diei lucere vel nocti. Sapientia autem est pietas id est cultus divinus que est in cognitione et dilectione Dei qui semper est et incommutabiliter manet. Scientia vero abstinere a malo et in medio prave nationis quasi in nocte seculi prudenter versari ut abstinendo quisque ab iniquitate non confundatur tenebris proprii muneris luce discretus.
Numérotation du verset  135,7 VII
Qui fecit luminaria magna : 
interl.|  celestes spiritus qui ante omnia lucentia quasi sol

magna Ps-G Δ Rusch ] + solus Ps-R
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,8 VIII
Solem
interl.|  hec per se solus
interl.|  que
interl.|  sapientie Domini
in potestatem diei \
interl.|  vel potestas est diei quo omnia declarantur
interl.|  id est spiritalibus ut possint lucere
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,9 IX
Lunam
interl.|  Ecclesiam
interl.|  donum scientie
et stellas
interl.|  diversos ordines
interl.|  ut sint lux noctis
interl.|  alia minora dona que nocti dantur
in potestatem noctis \
marg.|  LUNAM  ET  STELLAS  IN  POTESTATEM  NOCTIS. CASSIODORUS. Aliter etiam dici potest mystice ab illo loco.
marg.|   qui fecit luminaria magna id est celestes spiritus qui sunt ante omnia lucentia. Et   fecit solem id est sapientes   in potestate diei ut per eos maiores luceant,   et lunam id est Ecclesiam.
marg.|  ET  STELLAS id est diversos ordines,   in potestate noctis ut per hec quoque minores luceant.
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,10 X
Qui percussit Egyptum cum primogenitis eorum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. percussit et seculum cum his que precipua putantur in seculo
marg.|  QUI  PERCUSSIT  EGYPTUM. CASSIODORUS. Secunda pars ubi dicit que in Egypto fecit et gentes Iudeorum sub figura nostri iam incipit que per homines vel per angelos fecit.
marg.|  CUM  PRIMOGENITIS. CASSIODORUS. Primogenita Egypti percussit quando gloriam seculi damnavit que putabatur precipua. Luxus enim superbia avaritia sunt que primo generat venter et caro filios amplectitur sed Deus a se excludit.
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,11 XI
Qui eduxit Israel de medio eorum \
interl.|  sic et sanctos de malorum conversatione educit
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,12 XII
In manu potenti 
interl.|  eduxit
et brachio excelso \
interl.|  hoc est brachium de quo : brachium Domini cui revelatum est
marg.|  IN  MANU. CASSIODORUS. Manus Dei invincibilis actio que a brachio venit id est ab omnipotentia singulari.

excelso Hi D30 Lunel Δ] extento ΩM
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,13 XIII
Qui {t. 2 : Erfurt, f. 317vb ; facsim., p. 634b} [Rusch, f. 317vb ] divisit mare Rubrum in divisiones \
interl.|  baptismum ut unus idemque baptismum aliis sit in penam aliis in vitam
marg.|  DIVISIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ad litteram in divisiones duodecim pro numero tribuum ut singule tribus suas vias eundi haberent. Typice sic per vias varias ad Deum de mundo transitur per mare Rubrum seculum accipitur.

mare Rubrum Hi D30 Lunel Ω Δ Rusch ] inv. Ps-G
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,14 XIV
Et eduxit Israel per medium eius \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sic etiam educit innovatum populum per lavacrum regenerationis

Israel D30 Ω Δ] Israhel Lunel , post corr. ω1| eduxit Hi Lunel Ω Δ Rusch cum Ps-R ] duxit Ps-G
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,15 XV
Et excussit pharaonem et virtutem eius in mari Rubro \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. interemit peccata per baptismum
marg.|  ET  EXCUSSIT  PHARAONEM. CASSIODORUS. Diabolum cum ministris excussit ut pulverem qui celeriter excutitur. In hac celeritate et virtus dietatis ostenditur et illi terrene sordes indicantur quas solemus excutere.
marg.|  PHARAONEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Congrue per pharaonem diabolus intelligitur. pharaon masculos necat, feminas servat. Ita diabolus virtutes prefocat, concupiscentiam nutrit.
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,16 XVI
Qui traduxit10  populum suum per desertum \ 11 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ita et nos per hoc seculum ne in eo pereamus vel hereamus

10  traduxit Hi D14 Lunel Ω Rusch ] transduxit Ps-R Δ (tranduxit P3255 ) Ps-G 11  per desertum Ps-GJ² ΨB V D edd. tantum) Hi D30 Lunel Ω Δ Rusch cum Ps-R ] in deserto Ps-G D14
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,17 XVII
Qui percussit 
interl.|  in suis fidelibus
reges magnos \
interl.|  diabolicas potestates
quoniam in eternum misericordia eius12   

12  quoniam... eius Ps-G [Hi D30 Ω Δ] D14 P3255 cum Ps-R ] om. Rusch
Numérotation du verset  135,18 XVIII
Et occidit reges fortes \ quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,19 XIX
Seon
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. germen inutile vel temptationem calentem
regem Amorreorum \
interl.|  amaricantium
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,20 XX
Et Og regem Basan \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Coacervantem diabolum regem Basan id est confusionis quid coacervat diabolus nisi confusionem
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,21 XXI
Et dedit terram eorum hereditatem \ 13 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sic et quod possidebat diabolus dat hereditatem semini Abrahe quod est Christus

13  Et dedit Ps-G Hi D30 Lunel Ω ΩP Δ] Et omnia regna Chanaan praem. BMP cum Ps-G (D*) (reminiscentia Ps. 134, 11)
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,22 XXII
Hereditatem Israel servo suo \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. interiori que est propria christianis vel in deiectione memor quando advenit
marg.|  ET  DEDIT  TERRAM  EORUM  HEREDITATEM. CASSIODORUS. Tertia pars ubi descendit ad Christianos, exponens beneficia eis data, ut sic unum auctorem omnium scias.   Israel servo duo accipit per Israel servum Christum . Vel per Israel servum accipit Christianos quibus data est promissio Iudeorum. Et est sensus : predicta beneficia ad litteram contulit Iudeis. Et   dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel servo suo id est promissionem eis sub figura factam dedit Christianis.   Dedit terram et si hoc videatur de Hebreis ad Christianos pertinet quibus datur promissio illis facta, ad quos proprie pertinet14  humilitas quam Christus docuit, quos et redemit ; pro Hebreis enim nullum dedit pretium Egyptiis.
14  pertinet] pretinet cacogr. Rusch
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,23 XXIII
Quia in humilitate nostra15  memor fuit nostri \
interl.|  hoc proprie de Christianis

15  nostra ΩP] mea pr. m. Bo179
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,24 XXIV
Et redemit nos ab inimicis nostris \
interl.|  sanguine unigeniti sui
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,25 XXV
Qui dat escam 
interl.|  spiritalem
interl.|  » Caro mea vere cibus ».
omni carni \
marg.|  OMNI  CARNI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Omni generi hominum Israel et gentium non sicut manna soli Iudeo.
quoniam in eternum misericordia eius. 
Numérotation du verset  135,26 XXVI
Confitemini Deo celi16   :
interl.| |interl.|+ Quod supra Deo deorum 17 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc est quod supra Deo deorum, unde et hic repetit quod ibi subiunxit :18 

17  Codd. : Lunel, om. Rusch
18  Codd. : Rusch , om. Lunel

16  Deo celi] om. T79
quoniam in eternum misericordia eius.
interl.| |interl.|+ ergo19 

19  Codd. : Lunel, om. Rusch
Numérotation du verset  135,XXVII 
Confitemini Domino dominorum \
interl.|  ideo confitemini 20 

20  Codd. : Rusch , om. Lunel
quoniam in eternum misericordia eius21 

21  quoniam in eternum... eius Ps-G Ω D30 Lunel Δ ΩP Rusch   ! ] q. in seculum... eius Ps-R




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 135), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_135)