initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 142

Numérotation du verset  142,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 321va ; facsim., p. 642a} [Rusch, f. 321va ] Psalmus David cum persequebatur eum filius suus Absalom.
interl.|  agit de hoc quod significatum est
marg.|  PSALMUS  DAVID. Psalmus iste septimus penitentionalium. Qui ideo sunt septem ut eodem numero quo peccavimus peccata diluamus. CASSIODORUS. Sicut enim in hebdomada mundi huius peccavimus ita hoc numero psalmorum remedium penitentie peccatis opponitur. In quibus psalmis talis est forma quia a lacrimis incipitur et in gaudio finis est ne quis de venia desperet.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sicut Absalom David sic Iudas Christum falsi fratres corpus eius vel illiciti motus et operatio.
marg.|  CASSIODORUS. Primo captat exordium. Secundo narrat mala sua et quid contra egerit ibi : Quia persecutus est. Tertio ponitur deprecatio causis confirmata ibi : Velociter exaudi . Quarto ponitur leta conclusio ibi :   Spiritus tuus .
marg.|  Monet ad penitentiam et orationem ad orandum. In persona totius Christi dicit : O Domine etc.

1 Codd. : ( Ps. 142 ) D30 Rusch Ps-G | < divisio. > § I mea+ D30² § IV seculi+ D30² § V antiquorum+ D30² | cum persequebatur... Absalon Rusch ] quando filius eum persequebatur Ps-G
2 significatum] significaum cacogr. Rusch 3 Absalom] scrips., Absalon Vox Christi D30, Absolon Rusch
Numérotation du verset  142,I 
Domine exaudi orationem meam+ auribus percipe 
interl.|  repetit
interl.|  auditu clementie
obsecrationem
interl.|  vel deprecationem
meam \ in veritate tua 
interl.|  ut verax et iustus videaris qui promisisti
marg.|  IN  VERITATE  TUA. CASSIODORUS. Non est hoc contra humilitatem qua petebat audiri sed veritas et iustitia Dei est ne cum rogante disceptet ne eum qui se damnat iudicet unde subdit et non intres non petivit iustitiam iudicii.
exaudi me
interl.|  iterum repetit quia repetitio confirmatio est
in tua iustitia. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. propter tuam iustitiam que in me est a te enim est homini iustitia
interl.|  non que ex lege est quam quidam suam volentes constituere iustitie Dei non sunt subiecti
marg.|  AUGUSTINUS. CASSIODORUS. In veritate tua in tua iustitia. Vel iustitiam et veritatem dicit qua parcit penitentibus et se damnantes absolvit et accipit pro eodem veritatem et iustitiam. Et est : In veritate tua et tua iustitia id est secundum iustitiam et veritatem qua penitentibus et se accusantibus indulges.
Numérotation du verset  142,2 II
Et non intres in iudicium
interl.|  non districte mecum agas in futuro
marg.|  INTRES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Intrant in iudicium cum Domino qui suam iustitiam constituunt quod non iste humilis unde propheta. Quid vultis mecum in iudicio contendere omnes dereliquistis me dicit Dominus.

non Ps-G D30 ΩP Ps-R ] ne Rusch Ps-α Ps-MozX iudicium Ps-G ( M ² Q² ΦP U ΩJ² ΨB² V D edd. ) D30 ² (super ras.) Ω ΩP Rusch cum Ps-R (mult. codd. edd. ) Ps-Med graeco] iudicio Ps-G D30 * cum Ps-R
cum servo tuo \ quia non iustificabitur
interl.|  cur hec times
marg.|  CUM  SERVO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Indignum est cum servo ne dicam cum amico et si tu dicis amicum ego servum fugitivus redeo pacem quero non sum dignus vocari filius tuus.
in conspectu tuo
interl.|  et si apud se
interl.|  intus ubi vides
interl.|  quia et si qui hominibus sancti videntur non tamen Deo qui videt intus
marg.|  IN  CONSPECTU. Id est in tui comparatione. Omnis vivens non dicit omnis homo quia non apostolus non propheta non angelus non throni non cetere virtutes. Solus enim Deus est in quo peccatum non cadit in cuius conspectu astra non sunt munda.
omnis vivens. 
interl.|  exaudi libera et necesse est dicit Ecclesia
marg.|  OMNIS  VIVENS. CASSIODORUS. Homo generaliter etiam infans qui originali tenetur nemo per se nisi per gratiam Dei potest liberari.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Omnis vivens. Unde Salomon : Ante mortem ne laudes hominem nec Paulus se perfectum dicit. Cum ait : nihil mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus etc.
Numérotation du verset  142,3 III
Quia persecutus est 
interl.|  aperte vel occulte
marg.|  QUIA  PERSECUTUS. Secunda pars ubi est narratio malorum que patitur et quid contra egerit.
inimicus
interl.|  diabolus et quicumque
animam meam \
interl.|  hoc nos hoc caput pro nobis
humiliavit 
interl.|  quantum in se est
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc agit quicumque persequitur ut relicta spe celesti terram sapiamus quantum in se est hoc agit sed non mihi hoc contingat
in terra 
interl.|  in terrenis
vitam meam.
Numérotation du verset  142,IV 
Collocavit me
interl.|  ex persona corporis
interl.|  quantum in se est
in obscuris 
interl.|  tenebris vitiorum
sicut mortuos seculi+ 
interl.|  cetero desperatos
Numérotation du verset  142,4 
et anxiatus est 
interl.|  CASSIODORUS. vicinitate periculi
super me spiritus meus \
interl.|  extensus miserta visa apud Deum querens refugium vel quasi extra me factus
in me turbatum est cor meum. 
interl.|  CASSIODORUS. sapientia confusa vel ad penitentiam
Numérotation du verset  142,5 V
Memor fui dierum antiquorum+
interl.|  quibus punitus est Adam
meditatus sum
interl.|  non desistens
in omnibus operibus tuis \
interl.|  quia omnia bona in quo percipit quidquid in se boni est ab eo est
in factis manuum tuarum meditabar
marg.|  COLLOCAVIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et Christus in obscuris in passione in sepulcro sed non ut mortuus seculi quia cur moreretur non habuit.   et anxiatus . Secundum illud : Tristis est anima mea usque ad mortem. Et iterum cepit Iesus tedere et pavere in quo nos figuramur. Transfiguravit enim se in corpus humilitatis nostre.   in me non in aliis quia omnes deseruerunt et quia eum mori videbant aliud putaverunt victi a latrone qui tunc confessus est quando ipsi defecerunt.   memor fui. Hoc dicunt membra non caput in sua persona. Quomodo enim memor est dierum per quem factus est omnis dies et qui numquam obliviscitur. Corpus ergo loquitur inherens illi in caritate et devota humilitate. Et ait :   memor fui dierum antiquorum quibus bona facere sed non esse cepisti.   meditatus sum in omnibus operibus tuis quia utique omnia bona sunt in quo percipit quia quidquid in se boni est a Deo est.   et in factis manuum tuarum meditabar ac si diceret : quesivi in opere artificem et in conditis omnibus conditorem creatura tua facta est mihi spectaculum.
marg.|  MEMOR  FUI. CASSIODORUS. Recolens iste quod fecit celum et terram et quod benefecit antiquis obliviscitur miseriarum mundi et ex his que Deus fecit se consolatur dicens.

meditabar Ps-G (R F) Rusch Weber ] meditabor Ps-G (I ΦG ΨB* V*) D30 ² (super ras.) cum Ps-R
Numérotation du verset  142,6 VI
Expandi manus meas ad te \
interl.|  formam crucis significans que est salus
interl.|  dilatavi affectus vel opera prius contracta
interl.|  et cum viderem omne bonum a te esse dicit Ecclesia
anima mea
interl.|  que est per se
interl.|  heret
interl.|  non mihi qui rigare non possum
interl.|  tu complue eam ut fructum faciat
interl.|  ideo
Numérotation du verset  142,7 VII
Velociter exaudi me Domine \
interl.|  quia sic sitio cito audi quia differebat ad inflammandum desiderium ac si differretur pluvia ad inflammandam sitim
marg.|  VELOCITER. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tertia pars ubi ponitur deprecatio causis confirmata.

Velociter] praem. diapsalma Ps-G
defecit spiritus meus.
Numérotation du verset  142,VIII 
Non avertas faciem tuam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. avertisti olim a superbo ut probarem quod erat esse a te
marg.|  QUIA  DEFECIT  SPIRITUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Impleat me tuus Spiritus quia defecit meus iam sum pauper spiritu. In quo enim vivit spiritus suus ille superbus est spiritu suo et extollitur contra Deum unde alibi auferes spiritum eorum et deficient.
a me \
interl.|  iam humili
interl.|  quia et si avertis
et similis ero descendentibus in lacum
interl.|  in profundum peccati in quo contemnunt et perit confessio
marg.|  IN  LACUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ille descendit in profundum qui etiam perdit confessionem ut qui proponit sibi licentiam peccandi sine spe venie #haben<t>is iniquitatis effusis. Talis non audit Deum dicentem : convertimini ad me et ego convertar ad vos.

lacum Ps-G D30 Ps-R ] lacu Rusch tantum
Numérotation du verset  142,8 IX
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam \
interl.|  post finem seculi cum videbimus quod modo credimus
marg.|  MANE. CASSIODORUS. Post noctem peccatorum.  AUGUSTINUS mane est cum peccata laxantur.

f. m. Ps-G (plerique codd. edd.) D30 Rusch cum Ps-R (K)] inv Ps-G (R F I²) cum Ps-R
quia in te speravi. 
interl.|  in nocte sumus sed in te speravi donec nocturna transeat iniquitas. Nox querit patientiam in expectando letitiam dabit dies
Numérotation du verset  142,X 
Notam fac mihi viam in qua ambulem \
interl.|  non est satis interim sperare sed aliquid opus est agere quod per me non possum
marg.|  NOTAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc fecit Deus cum propheticum sermonem accendit Deus. Cui sicut Petrus ait : debemus intendere tamquam lucerne in caliginoso loco donec dies lucescat. Ideo etiam et se lumen in testa carnis posuit ad quod lumen ambulemus et ad formam servi ambulando perveniemus ad lumen purum ad verbum in principio apud Deum.
quia ad te
interl.|  non contra te
levavi animam meam. 
interl.|  non ad mundum inclinavi
marg.|  ANIMAM. CASSIODORUS. Ut vas ad fontem attuli imple ergo.
Numérotation du verset  142,9 XI
Eripe me10  de inimicis meis
interl.|  a diabolo et suis quos implet
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. multi vide sunt quos implet Satanas in quibus ipse expugnatur Satanas illum vero visum expugno illos visos patior

10  me] om. Ed1455 tantum
Domine ad te confugi \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia a te fugit Adam et abscondit se unde tamquam servus fugiens dominum suum et consecutus est umbram
Numérotation du verset  142,10 
doce me
interl.|  si me non doces faciam voluntatem meam et deseret me Deus meus
facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu. 
interl.|  quia
interl.|  ego peto sic non despero
Numérotation du verset  142,XII 
Spiritus tuus
interl.|  non meus malus qui duxit me in terram perversam
marg.|  SPIRITUS  TUUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quarta pars ubi est leta conclusio. Quasi doce me quod utique facies. Quia Spiritus tuus.
bonus deducet me in terram rectam11   : 

11  bonus Ps-G D30 ] bonos Rusch tantum | terram rectam Ps-GJ² K² ΨB V D) D30 Ω Ed1455 Rusch Ed1540 Clementina cum Ps-Med] terra recta Ps-G
Numérotation du verset  142,11 
propter nomen tuum Domine 
interl.|  sed deduci nullo modo merui vel ut inde lauderis unde alibi
interl.|  ut rem nominis tui impleas quod est Iesus
marg.|  PROPTER. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Gratia Dei hic commendatur quia non ex meritis sed ex nomine quod est Iesus se vivificandum dicit sed cum hoc gratia equitatis meminit quia licet Deus omnia gratis faciat. CASSIODORUS. Iustitie tamen eius est supplices iustificare quod demones videt impetere.
vivificabis me
interl.|  ego me occidit
in equitate 
interl.|  vel iustitia
tua.
interl.|  non mea
Numérotation du verset  142,XIII 
Educes de tribulatione animam meam \
interl.|  CASSIODORUS. quando data venia de seculo iubet exire quasi de carcere
Numérotation du verset  142,12 
et in misericordia tua
interl.|  non in merito meo
disperdes
interl.|  hic
interl.|  nihil potuerunt contra me
inimicos meos.
Numérotation du verset  142,XIV 
Et perdes omnes
interl.|  in iudicio futuro
interl.|  diabolum et omnes obstinatos
qui tribulant animam meam \ quoniam ego servus tuus sum. 
interl.|  tribulant ideo vel merito




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 142), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_142)