initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 147

Numérotation du verset  147,12 
Alleluia
interl.|  laus Dei
Aggei et Zacharie .
interl.|  id est de reparatione celestis Hierusalem quam illi predixerunt et pro ea Deum laudaverunt.
marg.|  ALLELUIA  AGGEI. Psalmus iste facit amorem future Hierusalem.   Aggei et Zacharie dicitur qui in captivitate reparationem Hierusalem prophetaverunt que ut Ieremias predixit post septuaginta annos facta est id est post volubilitatem totius temporis quod septem diebus agitur.
marg.|  CASSIODORUS. Totus hic psalmus potentiam Dei predicat.
marg.|  Primo dicit bona future Hierusalem. Secundo dicit que bona hic dantur sanctis ibi : qui emittit.

Codd. (Ps. 147) : D30 ΩP Rusch Ps-G Aggei et Zacharie Ps-G ( F V ) Rusch cum Ps-α ] om. Ps-G D30 Ps-R, + Vox Christi ad Ecclesiam D30
Numérotation du verset  147,I 
Lauda
interl.|  vel : collauda quia ex multis constas

Ps-Moz.
Hierusalem
interl.|  visio pacis
marg.|  LAUDA  HIERUSALEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In captivitate adhuc constitutus propheta videns beatum populum eterne Hierusalem promisso gaudio spei ante gaudium speciei quasi coniungens cor et si non corpus angelis dicit lauda iam secura Hierusalem hoc solum est negotium tuum ut modo exultemus in spe et desideremus ipsam qui audimus sic ructantem.
Dominum \ lauda
interl.|  repetit
interl.|   lauda non collauda quia unum facta es
Deum tuum Sion. 
interl.|  contemplatio Christi
marg.|  H ierusalem : visio pacis.   sion  : speculatio vel contemplatio. Et visio pacis est contemplatio Christi qui est pax nostra.
interl.|  Quare ?
Numérotation du verset  147,13 II
Quoniam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc non fit nisi clausis portis

Quoniam Ps-G D30 ΩP] Quia Rusch cum Ps-Med
confortavit 
interl.|  vectibus
interl.|  vel confirmavit non tantum posuit
seras portarum tuarum \
interl.|  non exit amicus non intrat alienus
marg.|  CONFORTAVIT. Nota clausam esse ianuam admissis prudentibus et exclusis fatuis virginibus ut nemo iam exeat vel intret. Et congrue post laudis admonitionem subdit de clausis ianuis.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Clausa enim ianua Hierusalem secure laudat quia nemo exiit unde doleat nemo intrat quem timeat unde sint scandala.
benedixit filiis tuis 
interl.|  quos olim peperisti
in te. 
interl.|  qui in te quiescunt
interl.|  qui non foris peregrinantur
Numérotation du verset  147,14 III
Qui posuit fines tuos
interl.|  quidquid intus est pace fruitur extra est gehenna
pacem \
interl.|  perfectam
et adipe frumenti satiat te. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In pace illa est saturitas nulla indigentia
marg.|  ADIPE  FRUMENTI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Pane qui de celo descendit in mundo carne clausus est sola fide cognitus tunc videbitur sicut est.
Numérotation du verset  147,15 IV
Qui emittit 
interl.|  qui interim in peregrinatione
interl.|  aliter non levaremur ad adipem satiantem
marg.|  QUI  EMITTIT. Secunda pars subdit que munera hic dantur electis per que veritas futuri potest agnosci.
eloquium suum 
interl.|  Verbum carne
marg.|  TERRE. Ut in terra cognoscatur. Nisi enim mitteret verbum terre qua gravamur et impedimur a reditu ad adipem frumenti satiantem non levaremur. In terra enim ubi laboramus fessi languidi pigri frigidi scilicet in eremo non deserit sed manna pluit quia   emittit eloquium etc.
interl.|  et
velociter currit sermo eius. 
interl.|  sermo Christi cito mundum implevit cognitione veritatis
Numérotation du verset  147,16 V
Qui
interl.|  que prestet adventus Christi
dat nivem 
interl.|  congelatos
sicut lanam \
interl.|  que est materia vestis
nebulam
interl.|  pro caligine peccati
interl.|  id est tollit per humilitatem et penitentiam ad quam vocat
sicut cinerem spargit. 
Numérotation du verset  147,17 VI
Mittit 
interl.|  tales facit ut pascant alios Verbo Dei
crystallum suum
interl.|  obstinatos de quibus tamen et alios pascit

suum Ps-G D30 ] suam Ps-G (K² ΨB² D edd. ) Ω ΩP Rusch
sicut buccellas \
interl.|  vel frusta panis
ante faciem 
interl.|  CASSIODORUS. aggerat periculum ut maior sit gratia liberationi
frigoris eius 
interl.|  non quod facit sed quod fieri sinit
quis sustinebit
interl.|  vel : subsistet
interl.|  quasi quidam sunt nix, nebula, crystallus.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hec autem Deus solvit sed nisi solvat quis sustinebit ante faciem frigoris id est vitiorum et obstinationis
marg.|  VELOCITER  CURRIT. AUGUSTINUS. CASSIODORUS. Vel usque in velocitatem id est adeo ut sit ipsa velocitas quo electius vel expressius dici non potuit non ait velox verbum velox fit velocitate qua plus vel minus participat. Sed ipsa velocitate qua cetera dicuntur velocia nihil est velocius. Et item quod velox est ut equus alicubi est non ubique. Velocitas vero ipsa ubique est non est in parte. Ad verbum Dei pertinet non esse in parte ubique esse per se ipsum hec est sapientia que attingit a fine usque ad finem fortiter non tamen motu locali sed immobilitate. Sed et de sapientie spiritu dicitur actus mobilis certus incoinquinatus hoc facit velocitas ut et ubique semper sit et nusquam inclusa teneatur sed quis ista sufficit cogitare ? est tamen spes ad capiendum verbum quia predestinavit nos qui dat nivem terre. Frigescente enim caritate decidit humana natura in terras et pigro corpore involuta ut nix facta est sed in hac nive sunt predestinati velut lana de quibus aliquid facturus est. Lana est materia vestis de his frigidis predestinatis fit tunica sine macula et ruga unde merito vestis Christi in monte refulsit sicut nix quia de hac nive fit. Sed predestinati vocandi sunt ad penitentiam secundum illud. Quos predestinavit hos et vocavit non autem venit vocare iustos sed peccatores in penitentiam id est peccata et iniustitiam suam confitentes et hos dum vocat ad penitentiam nebulam sicut cinerem spargit. Cinis ad penitentiam pertinet. Quia cinis et cilicium sunt arma penitentium. Nebula vero caliginem peccati et ignorantiam notat et dum vocatur quis ad intelligendam veritatem incipit velle capere et non sufficit sed patitur caliginem. Est ergo illi adhuc nebula ut sciat se nescire et non posse capere quod oportet eum scire sed si non potest penetrare veritatis arcanum peniteat peccatorum quibus in hanc difficultatem videndi venit et erit salubris nebula quam ut cinerem spargit Deus id est tollit per humilitatem penitentie quae significatur per cinerem. Et dicet Deo ut Abraham cinis sum hec est humilitas penitentis. Et qui predestinavit et ad penitentiam vocavit.   Crystallum id est obstinatos qui non facile ut nix solvuntur.   Mittit ut frusta panis ut pascent alios ut predicent veritatem quam impugnant omnes unus panis singuli frusta unde multi unus panis sumus in Christo. Paulus   crystallum fuit durus et nitidus. Durus quia persecutus Ecclesiam. Nitidus quia in lege peritus hanc autem Deus solvit et factus est panis quia veritatem docuit sed nisi solvat ante faciem eius Dei quis sustinebit vel subsistit ? Frigus est qui deserit non vocat non infundit gratiam et quis alius solvet ? nullus unde apostolus : quis me liberabit de corpore mortis huius. Quasi diceret frigesco nullus solvit nisi gratia Dei   emittet verbum suum .
marg.|  QUI  DAT  NIVEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ad litteram spargit Deus nivem quasi lanam   nebulam ut   cinerem crystallum facit ut frusta candidi panis. Est enim   crystallum species quedam in modum vitri sed candida est. Dicitur autem esse nix glacie indurata per multos annos ut resolvi non possit.

sustinebit Ps-G D30 ΩP Rusch ] subsistit Ps-R , subsistet Ps-R (B D P R X² a b c d) Ps-αγδ Ps-Med
Numérotation du verset  147,18 VII
Emittet 
interl.|  quasi et si nullus possit per se subsistere ante faciem frigoris.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non tamen desperandum quia emittet
verbum suum 
interl.|  carne assumpta
marg.|  EMITTET  VERBUM  SUUM. CASSIODORUS. Verbo namque Dei veniente nec frigus nec obscuritas nec duritia desperare potest. Salubriter enim liquefiunt et fluenta spiritalis beneficii profundunt aliis ;unde bibant iuxta illud : « Omnes sitientes venite ad aquas ».
et liquefaciet ea \
interl.|  nivem, nebulam, crystallum

Codd. : Gr80 Rusch
flabit spiritus eius
interl.|  callidus auster

Codd. : Tr726 Gr80 Rusch | Augustinus praem. Tr726
et fluent aque. 
interl.|  ut inde bibant alii

Codd. : 26 Gr80 Tr726 Rusch | Augustinus praem. Tr726 | alii] + qui non sitis veniat et hoc “fiet in eo fons aque salientis in vitam eternam” [Io. 4, 14] Tr726
Numérotation du verset  147,19 VIII
Qui
interl.|  sancti

Codd. : Gr80 ; om. Tr726 Rusch
annuntiat
interl.|  quasi spiritus eius flabit eius inquam
verbum suum Iacob \
interl.|  novo populo vel per se ipsum Iudeis quod non aliis10 

10  Codd. : Gr80 Rusch  ; om. Tr726
iustitias et iudicia sua Israel. 
interl.|  quod11  et iusti hic patiuntur12  pro merito13 
marg.|  IACOB  ISRAEL. Vel idem significatur per   Israel et per   Iacob scilicet populus fidelium cui annuntiat ista iudicia sua scilicet quod non tantum iniusti sed et iusti patiuntur hic pro merito iusto iudicio Dei. Vel ad litteram per Iacob et Israel Iudeos accipit quibus per se ipsum Christus Verbum suum annuntiavit et iustitias et iudicia sua manifestavit quod non fecit aliis unde addit :   Non fecit taliter etc. quia non fuit missus nisi ad oves que perierunt domus Israel.

13  Codd. : Gr80 Tr726 ; om. Rusch
11  quod] quia Gr80 Tr726 , Augustinus praem. Tr726 12  h. p.] inv. Gr80 , hic labores pericula passiones iusto Dei iudicio patiuntur Tr726
Numérotation du verset  147,20 IX
Non fecit taliter omni nationi \ et iudicia sua non manifestavit eis. 
marg.|  IUDICIA  SUA  NON  MANIFESTAVIT  EIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iudicium incipit a domo Dei solus Christus que non rapuit solvit in quo princeps mundi nihil invenit et si initium est a nobis quis finis eorum qui non credunt et si iustus vix salvabitur impius ubi parebit et hoc iudicium Dei quod patiuntur iusti et iniusti quomodo iusti non meritis sed gratia Dei liberantur non omni genti nuntiavit sed soli Israel id est novo populo in quo sunt et gentes.
marg.|  Vide ordinem in predictis quattuor psalmis laudum Dei prius de preceptis divini preconii egit. Secundo de perversitate mundi fugienda. Tertio de congregatione Ecclesie. Quarto iam collecte in pace laudes imperat pro sua {t. 2 : Erfurt, f. 325va ; facsim., p. 649a} [Rusch, f. 325va ] securitate et dilectione. Illi autem choro de mundi partibus aggregato trina exultione subnectit esse gaudendum tres alios psalmos laudis subiungens ut in hoc opere gratia Trinitatis eluceat.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 147), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_147)