initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<27. Prologi in libros Salomonis**>

<27.2> Incipit prologus in libros eosdem

prol.|    Tribus nominibus vocatum fuisse Salomonem Scripture manifestissime docent : pacificum, id est Salomonem; et Idida , hoc est dilectum Domini; et quod nunc dicitur Qoelet, id est Ecclesiasten. Ecclesiastes autem greco sermone est appellatus, quia cetum, id est Ecclesiam, congreget, quem nos nuncupare possumus contionatorem, eo quod loquatur ad {Erfurt, t. 3, f. 1rb ; facsim., t. 2, p. 653b} [Rusch, f. 1rb ] populum et sermo eius non specialiter ad unum sed ad universos dirigant generaliter. Porro pacificus et dilectus Domini, ab eo quod regno eius pax fuerit et eum Dominus dilexerit appellatus est. Nam et psalmi quadragesimus quartus et septuagesimus primus, dilecti et pacifici titulo prenotantur. Qui tamen etsi ad prophetiam Christi Ecclesieque10  pertinentes, felicitatem et vires Salomonis excedunt, tamen11  secundum historiam super Salomonem scripti12  sunt. Itaque13  iuxta numerum vocabulorum tria volumina edidit : Proverbia, Ecclesiasten, Canticum canticorum. In Proverbiis parvulum docens et quasi de officiis per sententias erudiens. Unde et ad filium sermo crebro14  repetitur. In Ecclesiasten vero mature virum etatis instituens, ne quicquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca et brevia universa que cernimus. Ad extremum iam consummatum virum et calcato seculo preparatum, in Canticis15  canticorum sponse16  iungit amplexibus. Nisi enim prius reliquerimus vitia et pompis seculi renuntiantes, expeditos nos ad adventum Christi paraverimus, non possumus cantare Canticum canticorum17  . Sed et hoc diligentius attendendum18   : tres libros auctore diverso esse intitulatos19  . In Proverbiis enim notantur20   : « Proverbia Salomonis filii David, regis Israel » ; in Ecclesiasten vero : « Verba Ecclesiastes filii David, regis Hierusalem. Superfluum quippe est Israel hic21  , quod male in grecis et latinis codicibus invenitur. In Cantico autem canticorum nec filius David nec rex Israel sive Hierusalem prescribitur, sed tantum « Canticum canticorum Salomonis ». Sicut enim Proverbia et rudis institutio ad duodecim tribus et ad totum pertinent Israel; et quomodo contemptus mundi non nisi metropolitis convenit, hoc est habitatoribus Hierusalem, ita Canticum canticorum ad eos proprie pertinet22  , qui tantum superna desiderant. Ad incipientes et proficientes et paterna dignitas et regni proprii merito vendicatur auctoritas23  . Ad perfectos vero, ubi non timore eruditur24  sed amore, proprium nomen sufficit, et equalis magister est et nescit esse se regem. Que omnia referuntur ad Christum.

a Fons : Excerptum e commentario Hieronymi in Ecclesiasten, Edmaior., t. 11, p. 7-9 ; cf. Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten (CPL 0583).

1 Codd. : ΩL ( non contuli ) Rusch Edmaior, om. CorS1 ΩD ΩJ ΩR | Incipit prologus in libros eosdem Rusch ] Incipiunt libri Salmomonis id est Parabole, Ecclesiastes, Cantica canticorum, translati ab Eusebio Hieronymo presbytero petentibus Chromatio et Heliodoro episcopis. Incipit prefatio ΩL
2 idida] ididia Edmaior. | 3 est appellatus] appelatur Edmaior. | 4 quia] qui Edmaior. | 5 eo] om. Edmaior. | 6 dirigant generaliter] generaliter dirigatur Edmaior. | 7quod] + in Edmaior. | 8 Psalmi CCSL72 ] Ps. Rusch, psalmus Edmaior. | 9 tamen etsi] tametsi Edmaior. | 10 Ecclesieque] et Ecclesie Edmaior. | 11 tamen] et praem. Edmaior. | 12 Salomonem scripti] Salomone conscripti Edmaior. | 13 Itaque] Is praem. Edmaior. | 14 sermo crebro] ei crebro sermo Edmaior. | 15 Canticis] Cantico Edmaior. | 16 sponse] sponsi Edmaior. | 17 cantare Canticum canticorum sed] dicere : osculetur me ab osculo oris sui. Haud procul ab hoc ordine doctrinarum et philosophi sectatores suos erudiunt, ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur; et quem in his profecisse perspexerint, ad theologicam usque perducant. necnon CCSL72. | 18 attendendum] + quod per Edmaior. | 19 auctore diverso esse intitulatos] auctoris diversus est titulus Edmaior. | 20 notantur] notatur Edmaior. | 21 Israel hic] inv. Edmaior. | 22 pertinet] facit Edmaior. | 23 vendicatur Ω Rusch ] vindicatur ΩL* Edmaior. | 24 eruditur] + discipulus ΩL Edmaior. |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prolsal. Prol.2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber27.xml&chapitre=27_Prol.2)