initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 10

Numérotation du verset Prv. 10,1 
Parabole Salomonis filii David regis Hierusalem.
marg.|   Parabole Salomonis . Novum ponit titulum quia novum genus locutionis incipit, ut non sicut prius de singulis bonorum malorum ne partibus diutius disputet, sed alternis versibus actus utrorumque describat.

1 Parabole... Hierusalem ΩM ΩJ² ( marg. m. post. ) Rusch ] Parabole Salomonis Edmaior. ( D ) Cor1+2 Md037v-1, f. 25v Weber , om. Edmaior. ( C D e ΨD) ΩD ΩF ΩS ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Ed1530 | Hic desinit capitulum 9 Rusch
Filius sapiens letificat patrem,
interl.|  Deum
filius vero stultus mestitia est matris sue.
interl.|  Ecclesie
marg.|  F ilius sapiens etc. Qui accepta fidei mysteria bene servat letificat Deum Patrem. Qui vero hec actione mala vel heresi commaculat matrem contristat Ecclesiam.

matris sue ΩD ΩF ΩP] matri Σ Amiatinus M D Θ T S CorS2 (hebr.)
Numérotation du verset Prv. 10,2 
Nihil proderunt thesauri impietatis,
interl.|  quod putatur

Nihil CorS2 (al.) ΩF ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] nil ΩD (niil) CorS2 (hebr. anti.), non Md037v-1, f. 25v CorS2 (al.) Ω( sec. m. marg. ) ΩL ΩP Weber
iustitia vero liberabit a morte.
interl.|  utraque aliquando, semper ab eterna
marg.|  NIL  PRODERUNT etc. Et a transitoria morte sepius ut Danielem et tres pueros et a perpetua semper iustitia liberat. At vero thesauri per impietatem congregati, et si aliquando a temporali morte videntur eripere, plus tamen mali pro impietate qua acquisiti sunt quam commodi in eo quod pro vita sunt dati conferunt.

Cf. Dn. 1, 10-19.
Numérotation du verset Prv. 10,3 
Non affliget Dominus fame animam iusti
interl.|  etsi corpus
marg.|  N on affliget . Et si aliquando iustum impii fame affligunt vel etiam necant, non ledunt animam eius quam Dominus in futuro sue gloria visionis consolabitur qui et easdem impiorum insidias in ipsos iuste vindicando retorquet.

f. – a. i. ΩM ΩD ΩS ΩF ΩL ΩP Rusch Weber ] inv. ΩJ
et insidias impiorum subvertet.
interl.|  veri boni vel verbi divini
Numérotation du verset Prv. 10,4 
Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias
interl.|  eternas
parat.
marg.|   Egestatem etc. Qui negligenter vivit in hoc seculo egebit bonis in futuro. At qui fortiter Domino militant divitiis eterne beatitudinis remunerantur.
Qui autem nititur mendaciis hic pascit ventos, idem* sequitur aves volantes.

autem ΩD ΩF ΩJ etc .] om. ΩL ΩP | ventos ΩF ΩL ΩP Ω etc.] ventum ΩJ ΩS, | idem Ω ΩF] + autem CorS2 (cf. infra) ΩL, + autem ipse ΩP Rusch etc. | Qui autem ... volantes G ² Σ Q² Θ Ω ΩD* ΩF ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina ] om. Cor1 ( del .) Cor2=Cor3 (h. a. non habent) Weber , del. ΩD (va-cat) ; CorS2 (Infra Egestatem in fine huius enim, post parat, habent aliqui hunc versum : Qui nititur mendaciis hic pascit ventos ; idem autem sequitur aves volantes hebr. anti. Beda non habent hic) |
Numérotation du verset Prv. 10,5 
Qui congregat
interl.|  Christo fideles
in messe
interl.|  » Messis quidem multa operarii pauci ».

Mt. 9, 37.
filius sapiens est.
marg.|  Q ui congregat etc. Qui congregat Christo animas fidelium   filius sapiens est . Et quidem hec messis multa est operarii vero pauci. Qui vero hoc tempore acceptabili a sua salute curando torpescit, confundetur in die tribulationis.
Qui autem stertit
interl.|  torpet a bono opere
estate
interl.|  » Tempore accepto exaudivi te ».

2Cor. 6, 2.
filius confusionis est.
interl.|  confundetur in die iudicii

est Cava X L Γ Rusch ] om. ΩD ΩF ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 10,6 
Benedictio Dei10  * super caput iusti.
interl.|  « Venite benedicti Patris mei ».

Mt. 25, 34.

10  Dei ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ*] Domini X L M Φ ΓA ΨD CorS2 ( vel ) ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina , om. CorS2 hebr. “in hebreo neutreum”) ΩJ² ( rubr. sublin.) Weber
Os
interl.|  vorax, loquax
autem impiorum operit iniquitas11  .
interl.|  aggere pene
marg.|  OS  AUTEM  IMPIORUM. Quod comessationi ebrietati et colloquiis malis serviebat, propter iniquitatem quam congessit condemnabitur. Denique   os illius   iniquitas operit quod in tormentis in lingua sibi in qua ob plura scelera plus punitus est refrigerium quesivit.

Cf. Lc. 16, 24.

11  iniquitas Amiatinus Ω ΩD ΩF ΩL ΩP Cor3 ( interl. Beda) Rusch Ed1530 Clementina ] iniquitatem Weber Cor3 (al.)
Numérotation du verset Prv. 10,7 
Memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet.
interl.|  inferni suppliciis
marg.|   Memoria . In hac vita boni bonos sive vivos sive defunctos, laudibus efferunt, impiorum autem et actus detestantur et nomen. Et in vita futura iusti {Erfurt, t. 3, f. 7vb ; facsim., t. 2, p. 666b} [Rusch, f. 7vb ] in Dei laudibus vivunt, reproborum autem honor nomenque et laudes putribus gehenne suppliciis mutantur, ubi « vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur ».

Mc. 9, 43 ; Mc. 9, 45 ; Mc. 9, 47.
Numérotation du verset Prv. 10,8 
Sapiens corde precepta suscipiet12  , stultus ceditur
interl.|  quasi flagellis

12  suscipiet ΩD ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP] suscipit ΓA ΨD ΩM Clementina
labiis.
interl.|  docentis vel sui ipsius
marg.|  S tultus ceditur .   Stultus labiis vel suis quibus damnari meruit, quia mors et vita in manibus lingue, vel eorum a quibus quia corrigi non potuit sententiam damnationis accepit. Unde : « Domine libera animam meam a labiis iniquis ».

Ps. 119, 2.
Numérotation du verset Prv. 10,9 
Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter, qui autem depravat vias suas manifestus erit.
marg.|  Q ui ambulat . Qui simpliciter se vivere novit facilius cuncta sprevit adversa. Quia semper hec ad gaudia venturum esse confidit dicens : « Dominus protector vita mee a quo trepidabo ? » At qui pravis incedit viis (nolens licet) pavescit ac digna factis recipit. « Nihil enim occultum quod non reveletur ».

Ps. 26, 1.
Mt. 10, 46 ; Lc. 8, 17.
Numérotation du verset Prv. 10,10 
Qui annuit oculo dabit dolorem13  * stultus {Erfurt, t. 3, f. 7vb ; facsim., t. 2, p. 666b} [Rusch, f. 7vb ] labiis verberabitur14  .
marg.|  Q ui annuit . Qui nutibus oculorum irriserit aliquem non evadet sine dolore tormenta penitudinis. De quibus : « Qui oderunt me gratis et annuunt oculis ». Vel certe dabit dolorem quia   filius stultus mestitia est matris sue .

Ps. 34, 19.

13  dolorem Ω ΩD ΩF ΩL ΩP Weber ] + et ΨD edd. Rusch 14  verberabitur ΩD ΩF ΩP] + at qui palam arguit pacificat Σ ΘHA2 ΩL cum LXX , Cor2 (non habent hebr. et anti... qui palam arguit pacificat), cancel. et del . ΩL² ( va-cat )
Numérotation du verset Prv. 10,11 
Vena vite
interl.|  flumina de ventre eius fluent aque vive
os iusti, os autem15  impiorum operit16 
interl.|  excusat

15  os autem Cava Θ ΩM ΩD ΩS ΩF ΩJ Rusch ] et os ΩL ΩP Weber Cor2=Cor3 (hebr. anti. et Beda), os CorS1 ( hebr. anti. et Beda)16  operit Φ Σ Ω ΩD ΩF ΩL ΩP Rusch ] operiet Weber
iniquitatem.
marg.|  O s autem impiorum . Qui sua vel aliorum peccata defendunt. Unde : « Ut non declines cor meum in verba malitie ad excusandas excusationes in peccatis ».

Ps. 140, 4.
Numérotation du verset Prv. 10,12 
Odium suscitat rixas et17  universa delicta operit caritas.
interl.|  » Caritas operit multitudinem peccatorum ».

1Pt. 4, 8.

17  et ΩD ΩF etc. ] om. ΩS
Numérotation du verset Prv. 10,13 
In labiis sapientis invenitur18  sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde.
interl.|  id est sapientia
marg.|   Virga etc. Vindicta in sequenti vita quam plaga illa qua Philistei in natibus feriebantur significat. Qui ergo non vult damnari, portet   in labiis sapientiam ut loquatur laudes Christi et precepta predicet. Sed quia semper Dominum laudare, non autem semper docere nec omnia que novit omnes docere sapienti convenit recte subditur :   sapientes abscondunt etc.

18  invenitur Cava X Amiatinus Q Φ P CorS1 ( hebr. et anti.) Cor3 (hebr. ant. Beda) ΩM ΩD* ΩF ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] invenietur Cor1 CorS1 ( quidam moderni ) ΩD² ΩJ ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 10,14 
Sapientes
interl.|  scientes, quia « tempus tacendi et tempus loquendi ».
interl.|  in labiis sapientis invenitur sapientia, tamen sapientes

Qo. (Ecl.) 3, 7.
abscondunt scientiam19  ,
marg.|  S apientes abscondunt . « Nihil iudicavi me scire inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum ».
interl.|  obmutui dum « consisteret peccator adversum me ».

1Cor. 2, 2.
Ps. 38, 2.

19  scientiam CorS1 ( anti. et quidam moder. ) Cor3 (anti. modern.) ΩD ΩF ΩJ Rusch Weber ] sapientiam G X CorS1 (quidam) Cor3 ( vel)
os autem stulti confusioni proximum est.
interl.|  quia vel inordinate bona vel aperte loquitur mala
Numérotation du verset Prv. 10,15 
Substantia divitis urbs fortitudinis eius20  , pavor pauperum egestas eorum.
interl.|  divites confidunt in divitiis quasi in urbe munita, pauperes ideo pavent ne deficiant quia se norunt egenos
marg.|  SUBSTANTIA  DIVITIS. Allegorice. Spiritualiter qui in Deum dives est per bona opera confidit in illo quasi qui in urbe inexpugnabili que a nullo hoste possit superari. At qui virtutum inopia coangustantur, ideo celestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare labores.

20  eius ΩD ΩF ΩL Ω P Rusch etc.] est ΩM
Numérotation du verset Prv. 10,16 
Opus iusti ad vitam,
interl.|  eternam
fructus
interl.|  voluptas
autem21  impii ad peccatum.

21  autem X Q² Y Φ Θ Z² S² ΨD Ω Rusch edd. ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 10,17 
Via vite
interl.|  est
custodienti disciplinam, qui autem increpationes relinquit errat.
Numérotation du verset Prv. 10,18 
Abscondunt odium labia mendacia, qui profert contumeliam insipiens est.
marg.|   Abscondunt etc. Si ergo verax et sapiens esse desideras, odium neque in abscondito cordis conteges neque per oris   contumeliam proferas sed tuum cor dilectione et os veritate repleatur.
Numérotation du verset Prv. 10,19 
In multiloquio non deerit peccatum22  qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.

22  non deerit – peccatum Ω ΩD ΩF Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 10,20 
Argentum electum lingua iusti,
interl.|  sine mendacium
cor impiorum pro nihilo.
interl.|  vanum
Numérotation du verset Prv. 10,21 
Labia iusti erudiunt plurimos, qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.
Numérotation du verset Prv. 10,22 
Benedictio Domini divites facit
interl.|  hic virtutibus in futuro omnibus bonis
nec sociabitur eis23  afflictio.

23  eis plerique codd. edd. Ω ΩD ΩF Rusch ] ei ΣT D Ed1530 Weber cum hebr. LXX
Numérotation du verset Prv. 10,23 
Quasi per risum
interl.|  gaudendo
stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia24  .
interl.|  providere
marg.|  QUASI  PER  RISUM.   Prudentia a providendo nomen accepit. Stultus est igitur qui gaudet in scelere. Sapientis autem est et eius qui viri nomine dignus sit providere, quia risus dolore miscebitur et gaudia peccandi pena sequetur ultionis.

24  prudentia CorS2 (glo. hebr. sic) Ω ΩD* ΩL* Rusch ] prudenti Cava X Σ... ΨD ΩD² ΩL² ΩP Cor1 Cor2 (secundum hebr. et ant.) CorS2 (hebr. anti.), def. propter mutil. ΩF
Numérotation du verset Prv. 10,24 
Quod timet
interl.|  districtio iudicii
impius
interl.|  scienter peccans
veniet super eum desiderium suum.
interl.|  » Cupio dissolvi et esse cum Christo ».

sententia « Cupio dissolvi et esse cum Christo » ex Phil. 1, 23-24, ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
marg.|  Q uod timet impius etc. De illo quoque impio dicit qui sciens peccat. Timet {Erfurt, t. 3, f. 8ra ; facsim., t. 2, p. 667a} [Rusch, f. 8ra ] impius videre districtum iudicem qui est contrarius Apostolo desideranti « dissolvi et esse cum Christo » . Ille ne terrenis gaudiis privetur et sempiterna ultione plectatur. Isti ne incolatus eorum prolongetur sed premia pro quibus certaverunt percipiant. Utrisque autem quod corde tenent adveniet.

sententia « Cupio dissolvi et esse cum Christo » ex Phil. 1, 23-24, ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
Numérotation du verset Prv. 10,25 
Quasi tempestas transiens non erit impius.
interl.|  Ecclesie persecutor
marg.|  Q uasi tempestas etc. De persecutoribus Ecclesie dicit qui domum fidei subvertere querunt. Sed illa in vero fundamento, id est in Christo collocata ispi extimplo dispereunt.
Iustus autem quasi fundamentum sempiternum.
interl.|  in Christo
Numérotation du verset Prv. 10,26 
Sicut acetum dentibus
interl.|  predicatoribus
marg.|  S icut acetum dentibus . Sicut hereticorum perfidia bonis doctoribus molestiam generat et lacrimas, sic male vivens catholicus eis qui se fidem suam ex operibus ostendere iusserunt per inertiam gravis est. Oculi quippe et dentes predicatores sunt sancte Ecclesie qui et recta ei provident et alimenta spiritalia suggerunt.   Acetum quod a vino degenerat et   fumus qui ab igne ascedens evanescit. Hi sunt qui ab ecclesiastica suavitate et caritate per superbiam vel socordiam recedunt et etiam verbis impugnant. Unde : « A nobis exierunt sed ex nobis non erant ».

1Io. 2, 19.
et fumus oculis,
interl.|  idem qui dentes
sic piger
interl.|  catholicus
his qui miserunt eum in via25  .

25  in via CorS2 ( Paris. habet) ΩM ΩD* ΩF ΩJ Rusch ] in vias ΩS; om. Cor1 (hebr. ant. et Beda non habent) Cor2=Cor3 (non est adiungendum) CorS2 ( hebr. al. anti. Beda Senon. <non>) ΩD² ( rubr. sublin.) ΩL ΩP Ed1455 Weber
Numérotation du verset Prv. 10,27 
Timor Domini
interl.|  amicabilis
apponet dies
interl.|  eternos
et anni impiorum breviabuntur.
interl.|  cum hac luce perdent bona que amabant
Numérotation du verset Prv. 10,28 
Expectatio iustorum letitia,
interl.|  quamvis hic tristitia
spes autem impiorum peribit.
interl.|  qua presumunt se in futuro requieturos vel nihil futuros
marg.|  S pes autem etc. Non contra id quod supra dicitur quod timet impius super eum veniet. Sunt enim qui scientes iudicium nihilominus negligentia vel desperatione vel etiam de industria peccant his quidem interitus quem timent eveniet. Sunt qui mala non putant punienda sed sicut bona remuneranda de quibus :   Spes impiorum peribit. De his qui scienter delinquunt adiungit :   Fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum .
Numérotation du verset Prv. 10,29 
Fortitudo simplicis via Domini
marg.|   Fortitudo etc. Si obscura Scripturarum comprehendere non potes, non de salute desperes sed gradere viam Domini. Age bona que nosti et inter fortes numeraberis paveant qui recta que norunt operari contemnunt.
et pavor his qui operantur malum.
interl.|  quia certa sunt mala que patientur
Numérotation du verset Prv. 10,30 
Iustus in eternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super26  terram.
interl.|  viventium

26  super Φ ΓA ΨD ΩD ΩM ΩF ΩS² ΩJ ΩP Rusch ] in Θ... ΩL Weber , terram Q* ΩS*
Numérotation du verset Prv. 10,31 
Os iusti parturiet
interl.|  aliis
sapientiam, lingua pravorum peribit.
Numérotation du verset Prv. 10,32 
Labia iusti considerant placita
interl.|  nihil temere
et os impiorum perversa.
interl.|  ex industria loquitur perversa




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_10)