initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 14

Numérotation du verset Prv. 14,1 
Sapiens mulier
interl.|  anima fidelis vel Ecclesia
edificat
interl.|  bonis actibus

edificat ΨD ΩM ΩS ΩF Ω ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] edificavit ΩLP Weber
domum suam,
interl.|  in celis
interl.|  sed
insipiens
interl.|  reprobi
extructam quoque manibus destruet.
interl.|  que bene sunt a bonis ordinata
marg.|  DESTRUET. Male vivendo et aliquando aperte repugnando. Quare autem sapientium actus stulti lacerant ostendit cum dicit : A  mbulans recto itinere etc. Abominatio est peccatoribus bonorum religio stultumque videtur incredulis cum fideles propter Dei amorem adversa sustinent mundi et tormenta derident eorum qui occidunt corpus. De quibus aperte subdit :   In ore stulti etc.

extructam quo. ΩL plerique codd. edd. Rusch Weber ] extructamque ΩF, instructam quo. Θ Weber , inv. G Cava Σ C Θ ΨD ΩJ manibus destruet Cor2 ΩM ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩLP Weber
Numérotation du verset Prv. 14,2 
Ambulans
interl.|  destruet quia ambulans
recto itinere
interl.|  opere
et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via.
interl.|  ut infinita
interl.|  » In circuitu impii ambulant ».

Ps. 11, 9.
Numérotation du verset Prv. 14,3 
In ore stulti virga superbie
interl.|  sed

virga] iurgia ΩM tantum
labia sapientium*
interl.|  doctrina

labia ΩF] + autem Θ Clementina tantum sapientium ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Clementina Weber ] sapientum D Rusch Ed1530
custodiunt eos.
interl.|  a virga scilicet
marg.|  I n ore etc., quia stulti per vaniloquium humiles quos despiciunt affligunt, sed hi per doctrinam sapientium ne decipiantur se muniunt.
Numérotation du verset Prv. 14,4 
Ubi non sunt boves
interl.|  doctores
presepe vacuum est.
interl.|  multitudo auditorum
marg.|  U bi non sunt boves etc. Hec herent superioribus.   Boves namque doctores catholicos,   presepe cetus auditorum,   segetes fructus bonorum operum dicit. Incassum ergo superbus tumet et indocta eloquentia verberat aures et corda subiectorum quia ubi non sunt docti predicatores frustra ad audiendum confluunt fideles. Ubi ergo plurime operationes apparent patet quia non hereticus sed ille pro verbi fruge laboravit, quia et verbum casto ore ruminare et viam veritatis recto discretionis pede nosset incedere.
marg.|  Bos aliter de presepi doctor verbo audientes nutrit sed et labore bonis presepe repletur et bos de presepi suo reficitur fructu. Sic fidelis predicator et {Erfurt, t. 3, f. 10ra ; facsim., t. 2, p. 671a} [Rusch, f. 10ra ] audientes verbo reficit et eadem refectione apud Deum proficit quod in Elia figuratur qui Sareptanam viduam pascit a qua et ipse pascitur.

Cf. 3Rg. (1Rg.) 17, 9-16.
Ubi autem apparent plurime segetes,
interl.|  opera

apparent ΩM ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch ] om. Cor1 ( del .) ΩL ΩP Weber
ibi manifesta fortitudo bovis.

manifesta ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch ] + est ΩS Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Prv. 14,5 
Testis fidelis non mentietur, profert10  mendacium
interl.|  contra vero

mentietur Ω Rusch Weber ] mentitur Amiatinus Clementina 10  profert] + autem Q Θ S² ΨD Ed1455 Clementina cum LXX

11  dolosus testis A M Q Φ ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] inv. Weber
Numérotation du verset Prv. 14,6 
Querit
interl.|  perverse
derisor
interl.|  hereticus
sapientiam et non invenit12  , doctrina prudentium facilis.
marg.|  Q uerit derisor sapientiam . Ut Caiphas : « Adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus ». Quia male querebat non invenit. At discipuli non solum Christum Dei Filium cognoverunt sed et Scripturas. Sed et tunc   doctrina prudentium facilis erat quando Cornelius cum domo sua et huiusmodi verbum humiliter audientes mox credebant et accepto Spiritu linguis omnium loquebantur. Nunc quorum doctrinam fidei catholice prudens quisque dum catechizatur facilius percipit quam heretici qui quia perverse querunt numquam prorsus inveniunt.

Mt. 26, 63.
Cf. Act. 10, 44-48.

12  invenit X Amiatius D Y T... ΩM ΩS ΩF Ω ΩJ Rusch edd. ] inveniet ΩLP Weber
Numérotation du verset Prv. 14,7 
Vade contra virum stultum
interl.|   non invenit .   Vade enim   contra scilicet disputando cum eo
et nesciet13 
interl.|  non intelligit

13  nesciet ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL Rusch tantum] nescit Amiatinus D Q Φ Θ ΩP Ed1455 Ed1530 Clementina , nescito ΩJ Cava ... Γ ΨD Weber
labia prudentie.
interl.|  sola insipientia ei dulcis
marg.|  V ade contra etc. Ideo   derisor sapientiam quam querit   non invenit, quia et si aperte contra illius stultitiam disputando incedas nescit intelligere que dicis, velut Arius qui Verbum consubstantialitatis in Patre et Filio numquam inveniri contendebat cum ei obiiceretur : « Ego et Pater unum sumus » et : « Deus erat Verbum » et cetera talia. Ideo   doctrina prudentium facilis est quia labia quecumque reguntur sapientie moderamine de sapientia solum loqui et audire dulce habent eiusque meditationi operam dare satagunt.

Io. 10, 30.
Io. 1, 1.
Numérotation du verset Prv. 14,8 
Sapientia callidi est intelligere viam suam,
interl.|  discernere opera sua
et imprudentia stultorum errans.
interl.|  quia non intelligit
Numérotation du verset Prv. 14,9 
Stultus illudit14  * peccatum
interl.|  « Per risum operatur scelus »

Prv. 10, 23.

14  Stultus G * ΠH D Q Y² Φ Z Γ ΨD Cor2 ( communius habent hebr. et latini ) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina ] stultis Cor2=Cor3 (alia littera) Weber | illudit Amiatinus Q Φ Θ T ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP] illudet Cava Ed1455 Weber , audit Rusch tantum
inter15  * iustos morabitur gratia.
interl.|  quia non ludunt in peccato

15  inter ΩJ X Φ Z T S* ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Weber ] et praem. Θ et cett. Rusch cum hebr.
Numérotation du verset Prv. 14,10 
Cor
interl.|  iusti
quod novit
interl.|  quanto gaudio sit invitanda
amaritudinem anime sue
interl.|  dilationis eternorum vel ire
in gaudio
interl.|  eterno
eius non miscebitur extraneus.
marg.|   Extraneus, id est reprobus qui propria sponte cecatus quod in presenti patitur non videt quod in futuro sit passurus non previdet, ideoque a futuris bonorum gaudiis remanebit extraneus quia amaritudinis eorum presentis particeps esse noluit. Unde subditur :   Domus impiorum etc.
Numérotation du verset Prv. 14,11 
Domus
interl.|  in mansione
impiorum
interl.|  habitatio presens quam putant eternam
delebitur,
interl.|  in itinere
tabernacula iustorum
interl.|  presens conversatio in qua incole et peregrini
germinabunt.
interl.|  crescentibus meritis usque ad fructum celestis patrie
Numérotation du verset Prv. 14,12 
Est autem16  * via que videtur homini iusta, novissima autem eius deducunt ad mortem.

16  autem ΩF ΩS] om. cett. ΩM ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber
Numérotation du verset Prv. 14,13 
Risus dolore
interl.|  » Ve vobis qui ridetis ».

Lc. 6, 25.
miscebitur et extrema gaudii
interl.|  mundani
luctus
interl.|  perpetuus
occupat.
Numérotation du verset Prv. 14,14 
Viis suis replebitur stultus
interl.|  malis operibus punietur
et super eum erit
interl.|  in iudicio
vir bonus.
Numérotation du verset Prv. 14,15 
Innocens
interl.|  stultus
credit omni verbo,
interl.|  » Carissimi nolite omni verbo credere ».

1Io. 4, 1.
astutus
interl.|  sapiens
considerat gressus suos.
interl.|  » Probate spiritus si ex Deo sunt ».

1Io. 4, 1.
Numérotation du verset Prv. 14,16 
Sapiens timet
interl.|  penas
et declinat a malo17  ,
interl.|  peccato

17  declinat] declinet ΩP² tantum | a malo Φ ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] malum Weber
stultus transilit
interl.|  in consideratione peccat
et confidit,
interl.|  de impunitate
marg.|  S apiens timet et declinat . Sicut stulti est de sua alacritate confidere torrentem rapidum vel voraginem saltu velle transire, sapientis autem ad planum vel ad pontem divertere ita qui peccatum quantum valet declinat timens ne involuatur malis sapiens est.   Stultus autem qui contemnit peccatum blandiens sibi quia aut post peniteat aut post mortem fortiter penas ferat.
Numérotation du verset Prv. 14,17 
impatiens operabitur
interl.|  aperte
stultitiam et vir versutus18 
interl.|  hypocrita

18  versutus] verbosus Φ ΨD Cor1 (quidam libri habent)
odiosus est19  .
marg.|   Impatiens etc. Reprehensibilis quidam est   impatiens , sed multo peior et odiosior   versutus . Ille enim palam ostendit   stultitiam suam iste cum sit corde perversus simplicitatem simulat et humano iudicio sanctus divino inter reprobos extimatur.

19  o. est Rusch Weber ] o. erit ΩSFL, operatus est ΩP
Numérotation du verset Prv. 14,18 
Possidebunt
interl.|  quasi hereditatem
parvuli
interl.|  sensu
stultitiam et expectabunt astuti20 
interl.|  sapientes

20  expectabunt astuti ΩM ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩLP Weber
scientiam.
interl.|  vel sapientiam
Numérotation du verset Prv. 14,19 
Iacebunt
interl.|  damnabuntur coronatis iustis in iudicio
mali
interl.|  qui eos deprimebant
ante bonos et impii ante portas iustorum.
interl.|  idem qui ante bonos
interl.|  ad litteram
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 10rb ; facsim., t. 2, p. 671b} [Rusch, f. 10rb ] I acebunt mali ante bonos . Videntes tormenta eorum ut sint gratiores Deo ereptori suo. Unde Isaias : « Egredientur et videbunt cadavera virorum qui prevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur et erunt usque ad sacietatem visionis omni carni ». Quod autem ait : « Egredientur » non pedibus, sed oculorum intuitu quem quando volunt foras emittunt ad videnda eorum supplicia.

Is. 66, 24.
Numérotation du verset Prv. 14,20 
Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.
interl.|  hic
Numérotation du verset Prv. 14,21 
Qui despicit proximum suum
interl.|  » Carnem tuam ne despexeris ».

Is. 58, 7.
interl.|  non solum non despicit
pauperi beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam
interl.|  Dei affuturam sibi
diligit21  .

21  Qui credit… diligit L² Q Φ Θ (... in Deum) Z² S Γ ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina ] om. cett. Ed1530 Edmaior. Weber
Numérotation du verset Prv. 14,22 
Errant
interl.|  non credunt
qui operantur
interl.|  contra misericordiam
interl.|  » Iudicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam ».

Iac. 2, 13.
malum, misericordia et veritas
interl.|  iustitia
preparant bona.
interl.|  eterna
Numérotation du verset Prv. 14,23 
In omni opere bono22  erit abundantia,
interl.|  » Qui iustus est iustificetur adhuc ».

Apc. 22, 11.

22  bono ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch ] om. Weber
ubi autem23  verba
interl.|  non opus

23  autem ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] enim ΩS
sunt plurima ibi24  egestas frequenter25  .
interl.|  operis vel veri boni

24  ibi Amiatinus ... Φ ... ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP] om. Weber 25  egestas frequenter ΩM ΩS ΩF Rusch ] inv. ΩJ ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 14,24 
Corona
interl.|  eterna pro virtutibus
sapientium
interl.|  vere
divitie eorum,
interl.|  est
interl.|  non terrenum emolimentum
interl.|  at
fatuitas stultorum imprudentia.
interl.|  est quod scilicet improvidi eternorum de presentibus tantum commodis gaudent
marg.|  F atuitas stultorum . Imprudentia quasi improvidentia dicitur.
Numérotation du verset Prv. 14,25 
Liberat animas
interl.|  a diabolo
marg.|  L iberat animas . Catholicus predicator qui testimonia Scripturarum fideliter predicat et profert hereticus mendacia.
testis fidelis
interl.|  Christus qui est « testis fidelis, primogenitus » et qui « testimonium reddidit sub Pontio Pilato suam bonam confessionem ».

Apc. 1, 5.
1Tim. 6, 13.
et profert mendacia
marg.|  E t profert mendacia . Alia translatio : incendit autem mendacio dolosus animas deceptor.
versipellis.
interl.|  antigraphus quia in diversis translationibus diversi sensus
marg.|   Versipellis, id est diabolus qui mala que suggerit bona mentitur et dum bona promittit eterna ducit ad tormenta.
Numérotation du verset Prv. 14,26 
In timore Domini
interl.|  qui initium sapientie est

Cf. Ps. 110, 10.
fiducia fortitudinis et filiis eius
interl.|  timoris
erit spes.
marg.|   In timore Domini etc. Timor Domini fiduciam   fortitudinis prestat, quia mens nostra tanto valentius terrores rerum temporalium despicit, quanto se auctori earum veracius formidine subdit. Filii autem timoris Domini dicuntur qui divino timore reguntur sicut filii virtutis et resurrectionis qui virtutibus student et qui ad resurrectionis gaudia pertinent quibus erit spes secundum aliud : « Qui timent Dominum speraverunt in Domino ». De qua spe subdit : T  imor Domini fons vite .

Ps. 129, 19.
Numérotation du verset Prv. 14,27 
Timor Domini
interl.|  ducit ad Deum qui est fons vite

Cf. Ps. 35, 10.
fons vite ut declinet26  a ruina mortis.
marg.|  TIMOR  DOMINI etc. Hec est spes eorum qui timent Dominum ut declinantes   a ruina mortis ad eum perveniant qui dicit : « Ego sum via veritas et vita ». Dictum est autem supra : « Lex sapientis fons vite ut declinet a ruina mortis ». Et nunc dicitur :   Timor Domini fons vite ut declinet a ruina mortis . Ex quo patet quia nulla prior est lex sapientis qua mortem vitare et vitam acquirere debeat eternam quam habere timorem Domini. Unde : « Initium sapientie timor Domini ».

Io. 14, 6.
Prv. 13, 14.
Ps. 110, 10.

26  declinet ΩJ Rusch Weber etc. ] declinent X Σ ΠH D Q Y ΦRG T ΓA² Cor3 ( anti. ) Ed1530, ad declinandum Cor3 (hebr. habent impersonaliter), ad recedendum Pagnini
Numérotation du verset Prv. 14,28 
In multitudine populi
interl.|  Deo servientis
dignitas
interl.|  gloria
regis
interl.|  Christi
et in paucitate plebis ignominia
interl.|  si soli catechumeni, vel modo nati infantes et in Christo renasci festinantes sub regno diaboli tenentur, vel sub hereticorum conventiculis pauci cum in Ecclesia multi
principis.
interl.|  diaboli vel heretici
Numérotation du verset Prv. 14,29 
Qui patiens est multa gubernatur sapientia27  ,
interl.|  vel : prudentia

27  sapientia ΩM ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch ] prudentia Cor2=Cor3 (iuxta hebr. et ant.) ΩL ΩP Weber
qui autem impatiens est28  exaltat stultitiam suam.

28  est X Σ Amiatinus L D Q Φ S Γ ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 14,30 
Vita carnium sanitas
interl.|  est
cordis putredo ossium29 
interl.|  bonorum operum

29  ossium ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch edd.] ossuum ΩM Weber
invidia.
interl.|  est
marg.|  V ita carnium etc. Per carnem infirma, per ossa firma. Si mentis innocentia custoditur et si qua foris infirma sunt quandoque roborantur. Unde subdit :   putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante oculos Dei pereunt ea que humanis oculis fortia videntur. Ossa enim per invidiam putrescere est robusta queque perire.
Numérotation du verset Prv. 14,31 
Qui calumniatur30  *
interl.|  scientia vel divitiis

30  calumniatur ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Weber ] calumniat Rusch tantum
egentem exprobrat factori eius,
interl.|  qui talem fecit eum
honorat autem eum
interl.|  factorem
qui miseretur pauperis.
Numérotation du verset Prv. 14,32 
In malitia sua expellitur31  impius,
interl.|  a spe boni
interl.|  a regno Dei

31  expellitur Cor3 (modern.) ΩM ΩS ΩF ΩJ Rusch ] expelletur Cor3 (ant.) ΩL ΩP Ed1455 Clementina Weber
sperat autem iustus in morte sua.
Numérotation du verset Prv. 14,33 
In corde prudentis requiescit32  sapientia
interl.|  sibi et aliis proficit

32  requiescit ΩM ΩF ΩL ΩP Rusch ] requiescet ΠH L ΩS ΩJ
et indoctos quosque33  erudiet.

33  quosque ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL] quoque Cor3 (ant.) ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 14,34 
Iustitia elevat
interl.|  ad celum
gentem, {Erfurt, t. 3, f. 10va ; facsim., t. 2, p. 672a} [Rusch, f. 10va ] miseros34  facit populos peccatum.
interl.|  deprimit ad infernum

34  miseros Rusch etc.] + autem Ed1455 Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Prv. 14,35 
Acceptus est regi
interl.|  Christo
minister intelligens,
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 10va ; facsim., t. 2, p. 672a} [Rusch, f. 10va ] MINISTER  INTELLIGENS. Cui dicitur : quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium Domini tui.
iracundiam eius
interl.|  » Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira ».

Ps. 6, 2 ; Ps. 37, 2.
inutilis sustinebit.
interl.|  de quo : « Inutilem servum eiicite in tenebras exteriores ».

Mt. 25, 30.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_14)