initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis**>

Capitulum 17

Numérotation du verset Prv. 17,1 
Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio.
marg.| marg.| MELIOR  EST  BUCCELLA etc. Melius est parva bona cum caritate facere sine scientia predicandi, hoc est enim siccam buccellam esse, quam magnis effulgere virtutibus cum admixtione discordie.||

1 d. p. ΩM ΩL ΩP Rusch] inv. ΩS ΩF ΩJ tantum
Numérotation du verset Prv. 17,2 
Servus sapiens dominabitur stultis filiis {Erfurt, t. 3, f. 11vb ; facsim., t. 2, p. 674b} [Rusch, f. 11vb ] et inter fratres hereditatem dividet.

s. f. ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch] inv. ΩM ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 17,3 
Sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus.

Dominus Cor3 (hebr. antiq.) ΩM Ω ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber] Deus X ΩSF Cor3 (vel)
Numérotation du verset Prv. 17,4 
Malus obedit lingue inique et fallax obtemperat labiis mendacibus.
Numérotation du verset Prv. 17,5 
Qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina letatur alterius non erit impunitus.

factori Ω Rusch Weber] factorem Amiatinus Q
Numérotation du verset Prv. 17,6 
Corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres eorum.
marg.| marg.| CORONA  SENUM etc. Senes patriarche prophete a filiis filiorum, id est successoribus apostolorum digna laude celebrantur et gloria est predicatorum novi Testamenti qui veterum patrum filii esse erunt.||

senum] semini tantum | et ΩM ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber] om. ΩS ΩF | eorum plerique codd. Ω Rusch edd.] sui Weber (ΩJ) tantum |
Numérotation du verset Prv. 17,7 
Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
Numérotation du verset Prv. 17,8 
Gemma gratissima expectatio prestolantis,
interl.| interl.| expectatio vite eterne quasi gemme possessio letificat expectantem||
quocumque se verterit prudenter intelligit.
marg.| marg.| GEMMA  GRATISSIMA etc. Qui premia futura fideliter expectat quasi gemme splendidissime possessione letatur ; pro cuius acquisitione sapiens negotiator omnia vendit hic sive prospera sine adversa contigerint a sua intentione non flectitur prudenter intelligens « quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum ».||

Mt. 13, 46.
Rm. 8, 28.

intelligit] –get ΦRG S² ΨD ΩM tantum
Numérotation du verset Prv. 17,9 
Qui celat delictum querit amicitias,
interl.| interl.| primus sermo est cum fit delictum alter cum manifestatur||
qui altero sermone repetit
interl.| interl.| scilicet delictum||

altero ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber] alto ΩM Cor1 (vel), Cor3 (hebr. anti. vel),
separat federatos.
Numérotation du verset Prv. 17,10 
Plus proficit correctio10  apud prudentem quam centum plage apud stultum.

10  correctio ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch] correptio Cor2 (correpcio per p) Cor3 (al.) ΩM ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 17,11 
Semper iurgia querit malus, angelus autem crudelis
interl.| interl.| diabolus||
mittetur contra eum.
marg.| marg.| SEMPER  IURGIA etc. Angelus crudelis immundus spiritus qui a Domino contra peccatoris mittitur ut in presenti affigat ut Egyptios. Unde : « Misit in eos iram indignationis sue per angelos malos ». Vel etiam post mortem ad interitum rapiat eternum. E contra : « immittit angelum Dominus in circuitu timentium eum et eripiet eos ».||

Ps. 77, 49.
Ps. 33, 8.
Numérotation du verset Prv. 17,12 
Expedit magis urse
interl.| interl.| gentilitati vel diabolo||
occurrere raptis
interl.| interl.| conversis ad fidem||
fetibus, quam fatuo
interl.| interl.| heretico||
confidenti sibi in stultitia sua.
interl.| interl.| doctrina sua prava||
marg.| marg.| EXPEDIT  MAGIS  URSE etc. Facilius erat sanctis doctoribus furori gentilitatis occurrere raptis ad se populis aliquibus et a bestiali eius sevitia ad fidei pietatem predicando conversis quam heretico confidenti in sui perfidia dogmatis quia ibi contra exteros, hic contra viscera sua certamen agebant.||
marg.| marg.| Potest in ursa hostis antiqui malitia intelligi cui fetus rapimus cum eos qui filii sui erant catechizando baptizando Dei filiis adiungimus. Et hoc sepe facilius fit quam hereticum ad fidem rectam revocare, vel catholicum prave agentem ad bonum opus reducere.||
Numérotation du verset Prv. 17,13 
Qui reddit mala pro bonis
interl.| interl.| retributio quam Deus nescit||
non recedit11  malum de domo eius.
interl.| interl.| corpore vel familia||

11  recedit X Σ D Φ Γ ΨD ΩM ΩS ΩJ Rusch] reced’ ΩF, recedet Cor3 (vel) ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 17,14 
Qui dimittit aquam
interl.| interl.| non refrenat liguam suam||
caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium
interl.| interl.| discretionis||
deserit.
marg.| marg.| QUI  DIMITTIT  AQUAM  CAPUT  EST  IURGIORUM etc. Aquam dimittere est linguam in fluxa eloquia relaxare quod contra in bonam partem dicitur. Aqua profunda verba ex ore viri. Qui ergo dimittit aquam caput est iurgiorum quia qui linguam non refrenat concordiam dissipat. Unde contra : « Qui imponit stulto silentium iras mitagat ».||

Prv. 18, 4.
Numérotation du verset Prv. 17,15 
Et qui iustificat impium
interl.| interl.| Barabbam ||
interl.| interl.| non miserearis pauperis in iudicio||

Cf. Mt. 27, 16 ; Mc. 15, 7-15.
et qui condemnat iustum
interl.| interl.| Christum||
abominabilis est uterque {Erfurt, t. 3, f. 12ra ; facsim., t. 2, p. 675a} [Rusch, f. 12ra ] apud Dominum12  .
interl.| interl.| et si non apud se||

12  Dominum Cava M D Q Φ Z S Cor3 (hebr. anti.) Ω Rusch Weber] Deum G cum antiqua versione plerique codd., Cor3 (al.)
Numérotation du verset Prv. 17,16 
Quid prodest habere divitias
interl.| interl.| Scripturarum vel recte fidei||
stulto13 
interl.| interl.| Iudeo vel heretico vel malo catholico||

13  h. d. - stulto Σ M D ΨD Ω Rusch] h. d. stultum Weber, inv. Ed1455 Clementina
cum sapientiam
interl.| interl.| Christum vel unitatem vel actiones||
emere non possit ?
marg.| marg.| {Erfurt, t. 3, f. 12ra ; facsim., t. 2, p. 675a} [Rusch, f. 12ra ] QUID  PRODEST etc.  Quid prodest populo Iudeorum infideli habere divitias scripturarum cum in his intelligere Christum non possit ? Quid heretico eisdem ambundare divitiis cum unitatem fidei in eis discernere nequeat ? Quid malo catholico expedit divitias habere recte fidei cum sapientiam pie actionis habere neglexerit ?||
Qui altam facit domum suam querit ruinam et qui evitat discere incidit in mala14  .
interl.| interl.| «Qui se exaltat humiliabitur ».||

Lc. 14, 11.

14  Qui altam… mala G J ² Cava Θ Z M D ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina cum LXX] del. Cor1 ΩL² (va-cat), Cor2 (nec hebr. nec antiq. habent set grecus de LXX) =Cor3 (hebr. anti. non habent sed grecus de LXX), om. Edmaior. Weber cum hebr. | incidit Cava (incedit) Θ Ω] incidet ΩF (-d3) cett. | malum] mala Cava Z Ed1455
Numérotation du verset Prv. 17,17 
Omni tempore
interl.| interl.| non horarie||
marg.| marg.| OMNI  TEMPORE. Qui Deum vere amat omni tempore eius custodit amorem neque in angustia passionis deserit quem in pacis tranquillitate confessus est.||
diligit
interl.| interl.| Deum||
qui amicus est
interl.| interl.| "Qui facit voluntatem Patris mei ille pater meus et frater, soror et mater est".|||

Cf. Mt. 12, 50 ; Mc. 3, 35.
et frater in angustiis
interl.| interl.| passionis||
comprobatur.
Numérotation du verset Prv. 17,18 
Homo stultus15 
interl.| interl.| de honore||

15  H. s.] inv. Ed1455 Ed1530 Clementina
plaudet16  manibus suis17  * cum spoponderit pro amico suo.
interl.| interl.| Deo||
interl.| interl.| cuius animam suscipit regendam||
marg.| marg.| HOMO  STULTUS.  Stultus est qui cum fratris sui animam sucipiat regendam de suis gloriatur actibus et non potius ei humili compassione quidquid post auxilii salutaris impendit.||

16  plaudet Cor 2 Cor 3 (anti.) ΩM ΩS ΩF ΩL ΩP Rusch Weber] plaudit ΠH D Z* T S ... Cor1 ΩJ 17  suis ΩS ΩF ΩJ* (rubr. sublin.) Ed1455 ] om. Cor3 (hebr. anti.) ΩJ² ΩL ΩP Rusch Ed1530 Weber
Numérotation du verset Prv. 17,19 
Qui meditatur discordias18  diligit rixas
interl.| interl.| «Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam ».||

Ps. 11, 4.

18  discordias plerique codd. Ω Rusch] discordiam G Cava X Σ Q Θ Weber cum hebr.
et qui exaltat os suum19  querit ruinam.

19  os suum G Cava Amiatinus plerique codd. edd. Cor1 Cor3 (hebr. antiq.) ΩM ΩJ2 ΩL ΩP Rusch] cor suum ΣC2 ΩS ΩF ΩJ*, ostium suum Cor2 (hebr. pro eo quod est os habet hostium et similiter grecus) Ed1530 Edmaior. (ΣC*) cum hebr., ostium Clementina Weber
Numérotation du verset Prv. 17,20 
Qui perversi cordis est non invenit20  bonum
interl.| interl.| ex quo debet precedere vita||

20  invenit ΩS ΩF Ed1455 Rusch] inveniet Cor3 (hebr. antiq.) ΩM ΩJ² (in ras.) ΩL ΩP Weber, veniet in bonum Cor3 (Beda)
et qui vertit linguam
interl.| interl.| nigrum in candida vertit||
incidet in malum.
interl.| interl.| gehenne||
Numérotation du verset Prv. 17,21 
Natus est stultus
interl.| interl.| peccator||
in ignominia sua21  sed nec pater
interl.| interl.| Deus vel predicator||

21  in ignominia sua M Q² Φ... ΩM ΩF ΩJ Rusch] ad ignominiam suam ΩS, in ignominiam suam ΩL ΩP Weber
in fatuo22  letabitur.

22  in fatuo ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. Weber] fatuo T ΩF*, + filio T ΩM ΩS
Numérotation du verset Prv. 17,22 
Animus23  gaudens
interl.| interl.| consolatione Spiritus sancti||

23  Animus] amicus ΩM tantum
etatem floridam facit
interl.| interl.| actione unde fructus celestis||
spiritus tristis24 
interl.| interl.| seculi tristitia qua operatur mortem||

24  tristis] fictus praem. et expunc. ΩM
exsiccat
interl.| interl.| a pinguedine caritatis||
ossa.
interl.| interl.| virtutes||
marg.| marg.| ANIMUS  GAUDENS etc. Qui interna sancti Spiritus consolatione letatur etiam bone actionis flore decoratur et fructum celestis premii expectat. Qui vero tristitia seculi que mortem operatur augitur pinguedinem divine caritatis in robore virtutum quas exercere videtur habere nullatenus valet sed quasi ossibus exsiccatis marcescit quia in bonis que facit gloriam dilectionis amisit.||
Numérotation du verset Prv. 17,23 
Munera de sinu
interl.| interl.| occulte||
impius
interl.| interl.| iudex aliquis||
accipit ut pervertat semitas iudicii.
Numérotation du verset Prv. 17,24 
In facie prudentis
interl.| interl.| Christi||
lucet sapientia
interl.| interl.| divinitatis||
oculi stultorum
interl.| interl.| Iudeorum||
in finibus
interl.| interl.| terrenis||
terre.
marg.| marg.| IN FACIE  PRUDENTIS etc.  In facie Christi lucebat  sapientia : deitatis vel divinitatis quia in carne apparens virtutum et doctrine testimonium ostendebat sed oculi Iudeorum terrenis potius quam eius monitis intendebant.||
marg.| marg.| Generaliter. Sepe prudentes gravitatem sensus in ipso frontis hospitio premonstrant, nec tamen stulti ad imitandum oculos attollunt sed qualiter ad finem voluptatum pertingant tota intentione perquirunt.||
Numérotation du verset Prv. 17,25 
Ira
interl.| interl.| dolor||
patris
interl.| interl.| Dei vel predicatoris||
filius stultus et dolor matris
interl.| interl.| Ecclesie||
que genuit eum.
interl.| interl.| in fide||
Numérotation du verset Prv. 17,26 
Non est bonum damnum inferre
interl.| interl.| mortis vel facultatis||
iusto
interl.| interl.| Christo vel sanctis||
nec percutere principem
interl.| interl.| Christum vel rectorem Ecclesie||
qui recte25  iudicat.
marg.| marg.| NON  EST  BONUM etc. Et de ipso iudice ac principe seculorum qui pro nostra salute percuti voluit accipi potest et de omnibus rectoribus Ecclesie qui vel facultatibus {Erfurt, t. 3, f. 12rb ; facsim., t. 2, p. 675b} [Rusch, f. 12rb ] nudati ab impiis vel ipsa sunt morte consumpti.||

25  recte ΦG T ΩM Rusch tantum] recta ΩSF Ω ΩJ ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 17,27 
Qui moderatur sermones suos
interl.| interl.| «Prohibe lingua tuam a malo ».||

Ps. 33, 14.
doctus et prudens est et pretiosi spiritus
interl.| interl.| est||
vir eruditus.
interl.| interl.| est||
Numérotation du verset Prv. 17,28 
Stultus quoque si26  tacuerit sapiens reputabitur27  et si compresserit labia sua intelligens.

26  si ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch] cum Ω ΩJ* 27  reputabitur M Φ Θ Z² S² ΨD ΩM ΩF ΩS ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina] vocavitur Cava, putabitur Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_17)