initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis**>

Capitulum 20

Numérotation du verset Prv. 20,1 
Luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas.
interl.|  «Sine Cerere et Baccho friget Venus ».  

b Fons : Cf. Hieronymus, Adversus Iovinianum, 2, 7, PL 23, 31016 : « Sine Cerere et Libero friget Venus  »   ; Hieronymus , Epistulae, Ep. 54 § 9, CSEL 54, p. 476   T. Cicero, De natura deorum, 2, 60   Terentius, Eunuchus, 732, Teubner, p. 139. Attest Laud. Glossam :   Andreas de Sancto Victore , Expositiones historicae in libros Salomonis (Par.), CCCM 53B, lin. 2277 : « Sine Cerere et Bacho friget Venus », et passim.

1 Luxoriosa res vinum ΩJ Rusch Weber etc. ] illusor vinum Cor3 (he.), derisor vinum Montano ( Ed1609 )
2 Codd : K6b , f. 32v ; Rusch
Quicumque his delectatur non erit sapiens.
Numérotation du verset Prv. 20,2 
Sicut rugitus leonis
interl.|  timendus est
Codd : K6b , f. 32v ; Rusch
ita et terror regis qui provocat eum peccat in
interl.|  vel contra

contra] Non hab. Edmaior. (apparatus), Vetus latina database

et Cava X ΣT² Q² etc. Y Φ Z S² Γ ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR edd. Rusch ] om. Weber
Codd : K6b , f. 32v ; Rusch | vel] om. K6b
animam suam.
Numérotation du verset Prv. 20,3 
Honor est homini qui separat se a contentionibus, omnes autem stulti miscentur contumeliis.
Numérotation du verset Prv. 20,4 
Propter frigus
interl.|  desidie
piger arare noluit,
interl.|  Deo servire
mendicabit ergo estate
interl.|  die iudicii
marg.|  ESTATE. Regnum Dei estati comparatur quia tunc meroris nostri nubila transient et « vite dies eterni solus claritate » fulgebunt.

Cf. Lc. 21, 29-30.
Gal. 6, 8.

ergo ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] autem Σ Θ tantum , om. X estate ΩS ΩF ΩJ ΩL Rusch Weber ] in praem. ΩM, egestate ΩP
et non dabitur ei.
interl.|  «Quecumque seminaverit homo hec et metet ».

Gal. 6, 8.

ei Ω Rusch Weber ] illi Ed1544 Clementina
Numérotation du verset Prv. 20,5 
Sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud.
Numérotation du verset Prv. 20,6 
Multi homines misericordes vocantur,
interl.|  apud homines
virum autem fidelem quis inveniet.
Numérotation du verset Prv. 20,7 
Iustus autem qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.
marg.|  BEATOS etc. Non ad litteram sed exempla eius sequentes. Unde omnes electi filii Abrahe quibus non presens sed futura beatitudo promittitur. Unde :   rex qui sedet.

autem Q Θ S² ΩM ΩS ΩF Rusch ] om. ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Weber
Numérotation du verset Prv. 20,8 
Rex qui sedet in solio iudicii
interl.|  qui iudicat equitatem
interl.|  etiam hic
dissipat omne malum intuitu suo10  .
interl.|  «Respexit Dominus Petrum ».
marg.|  REX  QUI  SEDET etc. Etsi in hac vita electi mala patiantur reproborum, ubi iudicium venerit omnia mala dissipantur et coronatis cum Domino iustis soli punientur iniusti. Quod et nunc agitur cum aliquis sanctus exit de seculo et qui eum tribulabat digna factis recipit.

Lc. 22, 61.

10  intuitu s. ΩM ΩS ΩJ² ΩL ΩP ΩR] in praem. Cava Q² Θ T² S* ΓA² ΩF ΩJ* ( cancel. ) Ed1455
Numérotation du verset Prv. 20,9 
Quis potest dicere mundum est cor meum, purus sum a peccato ?
marg.|  QUIS  POTEST etc. Non dicit quis habet quia dicitur : « Beati mundo corde » et : « Innocens manibus et mundo corde ». Sed   quis potest dicere  ? Quia temerarium est se laudare et quia sunt qui sua quasi fortia laudant, proximorum quasi vilia despiciunt subdit :   Pondus et pondus .

Mt. 5, 8.
Ps. 23, 4.
Numérotation du verset Prv. 20,10 
Pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum.
marg.|  PONDUS  ET  PONDUS etc. Diversum pondus et diversam mensuram habet in domo sua, ut aliter sibi quam proximo metiatur qui in suis semper actibus que laudentur in proximi que vituperentur querit et talem abominatur Dominus, quia quantum sibi meritis placet tantum superno inspectori displicet. Sed quia periculosum est de aliena conscientia iudicare, dat consilium quibus iudiciis iudicium nostri cordis erga proximum dirigere debeamus.  Ex studiis suis intelligitur puer. Quemcumque enim virtutibus cum modestiis continentie, iudicio sapientium observantie mandatorum Dei et maxime simplicitati et humilitati studere videris huius munda et recta opera intellige. Si autem his contrarium corrige. Aut si hoc {Erfurt, t. 3, f. 13va ; facsim., t. 2, p. 678a} [Rusch, f. 13va ] non potes devita ne ab eo corrumparis. Nec est contrarium quod studiosi pueri nunc munda et recta opera testatur et supra ait.   Quis potest dicere mundum est cor meum . In hoc enim rectitudinem vivendi qualis in hac vita esse iustorum potest docet esse habendam. In illo subtilitatem divini examinis qua hominum facta et intentiones diiudicat, monet ante oculos semper habendam. Unde illum locum quidam transtulerunt. Cum sederit rex in solio iudicii quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato. Qui et hoc manifestius posuerunt. Iuvenis qui cum iusto est directa erit via illius : « Qui enim cum sapientibus graditur sapiens erit ». Sicut e contra :   Amicus stultorum similis efficitur .

Ion. 3, 6.
Prv. 13, 20.
Numérotation du verset Prv. 20,11 
Ex studiis suis intelligitur11  puer si munda et12  recta sunt13  opera eius.

11  intelligitur Cor3 (vel hebr.) ΩM ΩL ΩP Rusch Ed1455 ] intelligetur Cor3 (moderni hebr.) ΩS ΩF ΩJ ΩR, intellegitur Weber , intelligatur Cor3 (Beda antiq.) | 12  et plerique codd. ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP ΩR Rusch Ed1455 ] + si Cava Σ ΠH Amiatinus L M D Q ΘH*A Z* T S* Γ ΩL Weber | 13  sunt Σ ΓM ΩSF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] sint plerique codd. ΩM Ed1455 Weber |
Numérotation du verset Prv. 20,12 
Aurem audientem
interl.|  auditorem obedientem
interl.|  doctorem eruditum
Dominus fecit utrumque14  .
interl.|  ne sibi tribuat aliquis
marg.|  DOMINUS  FECIT  UTRUMQUE etc. Nemo ad predicandum idoneus fratrem simplicem despiciat, quia si minus idoneus ad docendum promptus tamen ad discendum et ad implendum. Sed recolat quia Deus qui ei maiorem scientie gratiam dedit ipse fratri que habet spiritalia dona tribuit non propter se tantum sed propter fratrem dans unicuique « secundum mensuram donationis sue ».

Cf. Eph. 4, 7.

14  D. f. - u. ΩM ΩS ΩFLP] inv. Ω ΩJ, fecit Dominus utrumque ΩR
Numérotation du verset Prv. 20,13 
Noli diligere somnum
interl.|  peccati ignorantie inertie de quo : « Hora est iam nos de somno surgere ».

Rm. 13, 11.
ne te egestas opprimat.
interl.|  futura quando nec sitienti gutta aque dabitur

Apc. 21, 6.
Aperi oculos tuos
interl.|  cordis
interl.|  ad sanctas vigilias
et saturare panibus.
interl.|  conquire bene vivendo saturitatem celestium gaudiorum
Numérotation du verset Prv. 20,14 
Malum est, malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur.
marg.|  MALUM  EST etc. Qui eterna premia in celis preparare desiderat malum est quod in presenti debet sustinere ut cum recesserit de mundo glorietur aperte prospiciens quia « non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam que revelabitur in nobis ».

Rm. 8, 18.
Numérotation du verset Prv. 20,15 
Est15  aurum et multitudo gemmarum et vas16  pretiosum labia scientie.
marg.|  EST  AURUM  ET  MULTITUDO  GEMMARUM etc. Hec est gloria sapientis emptoris qui quamdiu emerit malum esse dicit quod secum agit, cum autem recesserit letabitur se sapienter emisse. Sic et celi emptor ubi hinc recesserit exultabit comperiens labia scientie, id est doctrine spiritalis qua usus est, in comparatione celestium auro gemmis et vasis esse assimilanda pretiosis.

15  Est plerique codd. Cor3 (hebr. antiq.) ΩM ΩF ΩJ ΩR* Rusch Weber ] om. Amiatinus L* Y Φ Z² S² Cor2 (Beda antiq.) Cor3 (Beda aliqui antiq.) ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR² 16  et vas Amiatinus Q Y ΦRG Z² S² ΨD Cor2 ΩM ΩS ΩF ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina ] vas autem Weber
Numérotation du verset Prv. 20,16 
Tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo.
Numérotation du verset Prv. 20,17 
Suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo.
marg.|  SUAVIS  EST  HOMINI etc. In quocumque membro quis amplius peccaverit in eo plus patietur. Unde qui in lingua magis delinquit in ea plus arsurus esse perhibetur dum os eius calculo qui est lapis ignitus implendum dicitur. Quod accidit diviti qui epulabatur coti splendide cum in inferno ardens lingue refrigerium petebat que in verbis superfluis in epulando defluxerat.

Cf. Lc. 16, 19-24.
Numérotation du verset Prv. 20,18 
Cogitationes consiliis roborantur17  et gubernaculis tractanda sunt bella

17  roborantur Cor3 (moderni ) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] roborabuntur Q² Y Φ Z² S² Cor2=Cor3 (antiq.) ΩR
Numérotation du verset Prv. 20,19 
ei18  qui revelat mysteria
interl.|  secreta prioris amici

18  ei ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et X ΠH* ΘH*A T S* ΩM*?
et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua
interl.|  contra priorem amicum
ne commiscearis.
interl.|  ne sis ei amicus
Numérotation du verset Prv. 20,20 
Qui maledicit patri suo et19  matri extinguetur lumen20  eius in mediis tenebris.

19  et ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] aut ΩM tantum 20  lumen ΩS ΩF ΩJ ΩR Ed1455 Rusch tantum ] lucerna Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) ΩM ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 20,21 
Hereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
marg.|  HEREDITAS. Qui per avaritie nequitiam in hac vita multiplicari appetunt in futuro ab eterno patrocinio exheredes fiunt. Aliter : qui gradum regiminis priusquam subesse didicerit preposterus accipit in novissimo mercede retributionis que bonis rectoribus debetur carebit.
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 13vb ; facsim., t. 2, p. 678b} [Rusch, f. 13vb ] Qui ad ministerium altaris indoctus et temerarius accessit, in novissimo gratiam remunerationis que bene ministrantibus promittitur perdet. Potest et ita accipi. Qui suas vult et hic vindicare iniurias corona patientie in futuro carebit. Cui convenit quod sequitur : Ne dicas malum reddam etc.   Abominatio est apud Deum .
Numérotation du verset Prv. 20,22 
Ne dicas reddam malum pro malo21   22  , expecta Dominum et liberabit te.

21  pro malo ΠH L M D Q Y Θ T² S Γ ΨD Cor3 (plures antiq. habent et moderni) ΩS ΩF ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Ed1530 Rusch ] pro bono ΩM, om. Cor2 (hebr. et antiq.) Cor3 (Beda hebr. non habent) ΩL Weber 22  Cf. Rm. 12, 17 ; 1Th. 5, 15 ; 1Pt. 3, 9.
Numérotation du verset Prv. 20,23 
Abominatio est apud Deum23  pondus et pondus, statera dolosa non est bona.
marg.|  ABOMINATIO etc. Duplex pondus et stateram dolosam habet in corde suo qui dum peccaverit ipse veniam petit a Domino et homini peccanti in se ac penitenti dimittere non vult. Deum vult flectere precibus et ipse homo non flectitur qui iure quasi iniquus ponderator abominatur a Domino, quia suas iniurias graviores quam Domini mensurat, ut nolens indulgere ei qui uxorem suam polluit et petens indulgeri sibi cum forte de sponsatam Christi virginem polluerit vel animam suam Deo in baptismo consecratam.

23  Deum G Cava Σ ΓA ΨD ΩS ΩF ΩJ ΩP ΩR Ed1455 Rusch Weber ] Dominum cett. Cor2 (hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) ΩM ΩL cum hebr. LXX
Numérotation du verset Prv. 20,24 
A Domino
interl.|  non a libertate arbitrii
diriguntur gressus
interl.|  Isaias : « Opera nostra operatus es in nobis, Domine ».

Is. 26, 12.
viri,
interl.|  boni
quis autem hominum potest intelligere24  {Erfurt, t. 3, f. 13vb ; facsim., t. 2, p. 678b} [Rusch, f. 13vb ] viam suam ?
interl.|  quasi in hoc patet, quia omnia a Deo, quia nec per libertatem arbitrii quis scire potest qualiter vel quamdiu vivere possit

24  p. i. ΩS ΩF ΩJ ΩR Rusch ] inv. ΩM ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 20,25 
Ruina est homini devotare25  sanctos et post vota retractare26  .
interl.|  penitentia
marg.|  RUINA etc. Si peccatum est cuilibet nocere27  quantomagis sanctos quasi vile mancipium pro libitu tractare. Quomodo quadraginta viri in Actibus apostolorum devoverunt se, nec manducaturos, nec bibituros, donec interficerent Paulum et pagani sepe devoverent diis sanguinem Christianorum.
marg.|  Antiqua translatio, alio sensu. Muscipula est viro citato, aliquid de suis consecrare post ea antequam votum fecit primam agit. Et quia utrosque et eos videlicet qui sua vota contemnunt et eos qui ut sua   vota compleant sanctos persequuntur damnatio manet eterna. Ideo subdit : D  issipat impios rex sapiens .

Act. 23, 12-13.

25  homini plerique codd. ΩM ΩP Ed1455 Rusch cum LXX ] hominis G Cava X ΠH Amiatinus L Q Y T ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩR Weber | devotare ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩR Ed1455 Rusch ] devorare Cor1 (quidam hebr. sic exponunt devotare ... sed Beda et antiq. et quidam hebr. sic habent   devorare) Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor (hebr. antiq.), ΩR (vel) ΩL* Weber, devo[*]are ΩL², devovere ΩP, + antiqui habent devotare, he. devotare .i. vovere et non solvere marg. ΩR²26  vota retractare Cor3 (moderni) ΩM ΩS ΩF² ΩJ ΩP Ed1455 Rusch Clementina ] vota tractare Cor1 (Beda et antiq.) Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor3 (Beda antiq.) ΩF* ΩR Weber , + Beda : ruinam homini devorare sanctos et post vota retractare marg. ΩR²
27  nocere] scrips. , noce cacogr . Rusch
Numérotation du verset Prv. 20,26 
Dissipat impios rex sapiens et incurvat28  super eos fornicem.
marg.|  DISSIPAT  IMPIOS etc. Mos fuit antiquis ut adepta de hoste victoria fornices sibi erigerent, in quibus virum suarum laudes describerent, ut in Saulis opere legimus. Dominus ergo rex noster non domum impiorum in fine destruit malitiam sed et magnam cum electis suis eiusdem triumphi gloriam perpetuo celebrat. Antiqua translatio : ventilator impiorum rex sapiens et immittit illis rotam malorum id est penam etenam cui rote est contraria corona vite « quam repromittit Deus diligentibus se ».

Cf. 1Rg. (1Sm.) 15, 12.
Iac. 1, 12.

28  incurvat Φ ΓM ΨD ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch edd. ] curvat Weber
Numérotation du verset Prv. 20,27 
Lucerna Domini spiraculum hominis que29  investigat omnia secreta ventris.
interl.|  divini afflatus illuminatio, cum in mentem hominis venerit eam sibimetipsi illuminans ostendit que ante cogitationes pravas et portare poterat et pensare nesciebat

29  que ΩM ΩF ΩJ2 ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] qui Y ΩS ΩJ*
Numérotation du verset Prv. 20,28 
Misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius.
Numérotation du verset Prv. 20,29 
Exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities.
interl.|  tunc civitates bene ordinate, tunc sancte Ecclesie res recte aguntur cum et fortiores viribus necessariis insistunt operibus et seniores maiori prudentia perditi de his que agenda sunt salubriter consulunt
Numérotation du verset Prv. 20,30 
Livor vulneris absterget30  mala et plage in secretioribus ventris31  .
marg.|  LIVOR  VULNERIS etc. Cum enim extra percutimur ad memoriam peccatorum nostrorum tacti afflictique revocamur et per hoc quod foris patimur magis intus quod fecimus dolemus. Sicque fit ut inter aperta vulnera corporis nos abluat plaga secreta ventris, quia sanat nequitiam pravi operis, occultum vulnus doloris. Venter enim mens, quia sicut venter escas ita mens pertractando excoquit curas.

Cf. 1Cor. 6, 13.

30  absterget] –git ΩM tantum 31  et] si ΩM tantum | secretionibus] obsecrationibus Ed1455 tantum




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_20)