initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 28

Numérotation du verset Prv. 28,1 
Fugit impius {Erfurt, t. 3, f. 18ra ; facsim., t. 2, p. 687a} [Rusch, f. 18ra ] nemine persequente, iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit.
marg.|  FUGIT  IMPIUS. Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur sponte fidem deserit dum latrociniis vel pariuriis aliisque huiusmodi infideli se similem reddit. {Erfurt, t. 3, f. 18ra ; facsim., t. 2, p. 687a} [Rusch, f. 18ra ]   Iustus autem quasi leo in occursu bestiarum non trepidat, quia se omnibus prevalere non ignorat. Unde iusti securitas leoni comparatur quia cum quoslibet insurgere conspicit ad mentis sue confidentiam redit et scit quia vincit quia solum diligit quem nemo invitus amittit.
Numérotation du verset Prv. 28,2 
Propter peccata terre multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam que dicuntur vita dulcis longior erit.

hominis] hominum L Q ΩM | sapientiam – ... – scientiam] inv ΩM | dulcis Cava M* D Q Y Z* T² S* ΨD Rusch ] ducis ΩL Weber , principis Σ |
Numérotation du verset Prv. 28,3 
Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.

Vir] Ubi ΩM est plerique codd. edd. Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 28,4 
Qui derelinquunt legem laudant impium, qui custodiunt succenduntur contra eum.
Numérotation du verset Prv. 28,5 
Viri mali non cogitant
interl.|  in futuro
iudicium, qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia.
marg.|  QUI  AUTEM  REQUIRUNT etc. Omnia animadvertunt electi, id est et futurum discrimen universalis iudicii et quibus operibus requies quibus pena retribuatur eterna.

requirunt ΩJ Rusch Weber ] inquirunt Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Prv. 28,6 
Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus.

Melior] Cor3 (hebr.) | pravis itineribus ΩF ΩJ ΩP Cor3 (hebr.) Rusch Weber ] pravus itineribus Q² ΓM ΩM, in itineribus pravis Θ
Numérotation du verset Prv. 28,7 
Qui custodit legem filius sapiens est, qui autem comessatores pascit.
interl.|  lenones
interl.|  dissipatores bona patris furando

autem plerique codd. edd. ΩL Rusch cum LXX] om. Weber comessatores pascit Ω Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] inv ΩL Weber | amessatores Ω, messatores ΩM3
confundit patrem suum.
Numérotation du verset Prv. 28,8 
Qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes eas congregat10  .

10  eas congregat ΩM ΩS ΩJ Rusch ] inv ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 28,9 
Qui declinat aures suas11  ne audiat legem oratio eius erit12  execrabilis.

11  aures suas CorS1 =Cor3 (moderni) ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] aurem suam CorS1 (hebr. et anti.) Cor3 (hebr. anti.) ΩL ΩP Weber 12  erit ΩS ΩJ ΩP Rusch Weber ] fiet ΩS
Numérotation du verset Prv. 28,10 
Qui decipit iustos13  in via mala in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius14  .
marg.|  QUI  DECIPIT etc. Qui per doctrinam hereticam decipit amatores iustitie ut a veritate devient ipse pro malis penam quam meretur incurrit. Bona autem si qua gerebat vel utilia scribendo vel continenter vivendo iuvant alios vel legentes vel audientes exemplum etiam de casu eius sumunt.

13  iustos] om. ΩM 14  eius plerique codd. edd. ΩL Rusch ] om. Cava X Σ L Weber
Numérotation du verset Prv. 28,11 
Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum.
Numérotation du verset Prv. 28,12 
In exultatione15  iustorum multa gloria est16  regnantibus impiis ruine17  hominum.
marg.|  IN  EXULTATIONE etc. Non de presentibus sed de eternis in futuro bonis non de creaturis sed de creatore cuius visione letantur. Unde : « Letamini in Domino et exultate iusti ». Vel in exultatione iustorum muta gloria qui dum electos in hac vita evenientibus prosperis exultare contigerit multa Domino gloria ex plurimorum fide et piis operibus datur regnantibus impiis ruine hominum. Sicut multi qui dant gloriam Deo cum iustos in provectu virtutum gaudere prospiciunt ita dum superbi regnant sue perfidie multos complicant quod et de paganis et hereticis et malis catholicis potest accipi.

Ps. 31, 11.

15  exultatione CorS1 (hebr. et anti. et quidam moderni) Cor2 Cor3 (hebr. anti.) ΩJ Rusch Weber ] exaltatione L CorS1 (quidam) Cor3 (vel) | 16  est Q Y Φ Z² S² ΨD Ω Ed1455 Rusch Clementina ] om. ΩL Weber | 17  ruine] ruina Z* S* Ed1530 , om. ΩM |
Numérotation du verset Prv. 28,13 
Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem18  confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur.

18  autem plerique codd. edd. ΩL Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 28,14 
Beatus homo qui semper est pavidus,
interl.|  pro futura pena
marg.|  BEATUS  HOMO etc. Ira iudicii tanto districtior portabitur quanto nunc minus timetur. Unde : « In die malorum ne sis immemor bonorum et in die bonorum ne sis immemor malorum ».

Sir. (Eccli.) 11, 27.
qui vero19  mentis est dure
interl.|  non timentis

19  vero] om. ΩM
corruet in malum.
Numérotation du verset Prv. 28,15 
Leo rugiens et ursus esuriens
interl.|  seviens
princeps
interl.|  sic ferina sevitia
impius
interl.|  paganus vel hereticus
super populum pauperem.
interl.|  sanctam Ecclesiam
Numérotation du verset Prv. 28,16 
Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam, qui autem odit avaritiam longi20  fient dies eius.

20  longi Rusch Weber ] longe M* Q Y ΦRG Z* S ΓM* ΨD ΩM
Numérotation du verset Prv. 28,17 
Hominem21  qui calumniatur22  anime sanguinem eius23 
interl.|  id est peccatum

21  Hominem Cor1 ΩJ ΩP Rusch Weber ] homini Q Θ, homo X | 22  calumniatur] calumniatus ΩJ* | 23  eius Θ CorS1 (quidam) ΩS ΩF Ed1455 Rusch ] om. Cor1 CorS1 =Cor3 (hebr. Beda anti.) ΩJ ΩL ΩP Weber |
fugerit24  nemo sustinet25  .
interl.|  sublevat

24  fugerit Cor1=Cor2 CorS1 (hebr. et anti.) Cor3 (hebr. anti.) Rusch Weber ] fugeris ΩM ΩS*, fuerit Cava Σ Amiatinus M D Q Y Φ ΘA W S ΓM ΨD CorS1 =3 (al.)25  sustinet plerique codd. edd. Cor1-2 ΩL] sustentet X ΠH M Y* Θ Z* W ΓM ΨD Ed1530 Weber
Numérotation du verset Prv. 28,18 
Qui ambulat simpliciter salvus erit, qui perversis graditur26  viis concidet semel.

26  graditur Θ ΩM ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 ] gradietur ΩS, ingreditur ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 28,19 
Qui operatur terram suam
interl.|  agri vel corporis
saturabitur27  panibus,
interl.|  frumento vel virtutibus
interl.|  sed

27  satiabitur Cava Θ CorS1 (moderni) ΩS ΩJ edd. Rusch ] saturabitur CorS1 =Cor3 (Beda anti.) Weber
qui sectatur28  otium replebitur egestate.
interl.|  in quolibet predictorum

28  qui Rusch Weber ] + vero Y Ed1530 , + autem Ed1455 Clementina | sectatur ΩP] sectabitur ΩS
Numérotation du verset Prv. 28,20 
Vir fidelis multum laudabitur, qui autem festinat ditari non erit innocens.
Numérotation du verset Prv. 28,21 
Qui cognoscit in iudicio faciem
interl.|  personam
non benefacit29  iste et pro buccella panis
interl.|  parvo pretio

29  non benefacit CorrectorS1 ΩM ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] non bene facit CorrectorS1=Cor3 (alii punctant sic), non facit bene ΩL ΩP Weber , bene non facit Ed1530
deserit veritatem.
Numérotation du verset Prv. 28,22 
Vir qui festinat ditari et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniat30  ei.
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 18rb ; facsim., t. 2, p. 687b} [Rusch, f. 18rb ] VIR  QUI  FESTINAT etc. Qui augere opes ambit peccatum negligit more avium captus cum escam terrenam avidus inspicit quo stranguletur peccati laqueo non agnoscit, cum quelibet mundi bona desiderat que de futuro damna patiatur ignorat.

30  superveniat ΩS ΩF ΩJ Rusch Weber ] superveniet Σ L Θ W S ΓM CorrectorS1 Cor3 (vel) ΩM ΩP Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Prv. 28,23 
Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui31  per lingue blandimenta decipit.

31  qui] om. ΩM tantum
Numérotation du verset Prv. 28,24 
Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre32  et dicit hoc non esse33  peccatum particeps homicide34  est.

32  et a matre plerique codd. edd. ΩF ΩL ΩP Rusch ] vel a matre Ed1455 , et matre ΣT Amiatinus L ΨD ΩJ Weber | 33  esse ΘH CorrectorS1 (alia littera, hebr. neutreum) Cor3 (vel) ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] est ΩF ΩJ ΩL ΩP Weber | 34  homicide Rusch Weber ] homicidie ΩM |
Numérotation du verset Prv. 28,25 
Qui se iactat et dilatat iurgia concitat, qui vero35  sperat in Domino sanabitur36  .

35  vero Σ Q Θ S² CorS1 (moderni) Cor2 ΩM ΩS ΩJ ΩL Rusch edd.] om. Weber 36  sanabitur Cor2 CorS1 =Cor3 (anti.) ΩJ² ΩL Rusch Edmaior. ] salvabitur Cava ΠH CorS1 (moderni) Cor3 (al.) ΩS ΩJ* Ed1455 , saginabitur Ed1530 Weber cum hebr. , impinguabitur CorS1 =Pagnini Cor3 (hebr. impinguabit cor)
Numérotation du verset Prv. 28,26 
Qui confidit in corde suo stultus est, qui autem graditur sapienter ipse37  laudabitur38  .

37  ipse L Q Θ S² ΩM ΩS ΩF Ed1455 Rusch Clementina ] iste Cor2=Cor3 ΩJ ΩP Weber 38  laudabitur Φ Z² Cor3 (modern.) ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch ] salvabitur Cor2=Cor3 (hebr. habet salvabitur, prima litterea communis) Weber
Numérotation du verset Prv. 28,27 
Qui dat pauperi non indigebit, qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
Numérotation du verset Prv. 28,28 
Cum surrexerint impii
interl.|  persequendo
abscondentur
interl.|  » Si vos persecuti fuerint in una civitate fugite in aliam »

Si… aliam] Sententialiter ; cf. Mt. 10, 23 : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam », ut ref. Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium, tract. 46, par. 7, CCSL 36, et alii, passim. Cf. Sabatier, t. 3, p. 58 ; cf. Mt. 5, 11 : « Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me » [MM2016]
homines,
interl.|  nature ordinem servantes
cum illi perierint
interl.|  a persecutione
multiplicabuntur
interl.|  etiam de numero impiorum
iusti.
interl.|  pestilente flagellato « sapientior erit parvulus ».
marg.|  CUM  SURREXERINT  IMPII etc. Eosdem homines quos iusto dicit quia iusti creationis ordinem servant. Unde in Iob de penitente : « Respiciet homines et dicet peccavi ». Quod est : respiciet eos qui naturam humane creationis custodiunt et se peccando iumentis assimilatum agnoscit.

Prv. 21, 11.
Iob. 33, 27.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 28), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_28)