initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 29

Numérotation du verset Prv. 29,1 
Viro
interl.|  idem quod homines
qui corripientem
interl.|  doctorem scilicet

Viro qui corripientem CorS1 (Se.)
dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur.

repentinus superveniet Cor2 (anti.) ΩJ² Rusch Weber ] r. super eum veniet Θ ΩM, r. ei veniet Cava , r. ei superveniet ΠH D W S ΓM CorS1 (moderni) ΩS ΩJ* Ed1455 Clementina , repentine interibit CorS1 = Cor3 (hebr.) sequitur Amiatinus plur. codd. Rusch Weber ] sequetur Cava Σ ΠH L² M Q W² ΩM ΩS ΩJ ΩL
Numérotation du verset Prv. 29,2 
In multiplicatione iustorum
interl.|  scilicet principum
letabitur vulgus, cum impii sumpserint principatum gemet populus.
Numérotation du verset Prv. 29,3 
Vir qui amat sapientiam letificat patrem suum, qui autem nutrit scortum perdet substantiam.

scortum Ω Ed1455 Rusch ] scortam ΠH* ΦP Z² W² ΨD, scorta Cor2=Cor3 (hebr. et anti. habent scorta in plurali) ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 29,4 
Rex iustus erigit {Erfurt, t. 3, f. 18va ; facsim., t. 2, p. 688a} [Rusch, f. 18va ] terram, vir avarus destruet eam.

terram ΩJ Rusch Weber ] sapientiam ΩM destruet ΩJ Rusch Weber ] destruat Ed1455
Numérotation du verset Prv. 29,5 
Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius.
marg.|  {Erfurt, t. 3, f. 18va ; facsim., t. 2, p. 688a} [Rusch, f. 18va ] HOMO  QUI etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat part ei insidias quibus in periculum verbi aut operis securior incidat. Sed videamus qui capiatur cui fit aut qui facit. Sequitur :   peccantem virum inquum involvet etc. Non ergo iusto laqueus peccantium etiam si corporaliter perimat nocet sed ipsos in perpetuum damnat et gaudentibus iustis ac Dei iudicium laudantibus vel de sua ereptione vel de perditione malorum. Denique clausulam prioris versus antiqua editio manifeste posuit. Retia circumdant pedibus suis. Ex ambiguo enim greco utrumque interpretari potest. Nam « qui fodit foveam » proximo suo « incidet in eam » .

Prv. 26, 27.

blandis ΩS ΩJ Rusch Weber ] blandit ΩM recte expandit gressibus eius CorS1 ² ΩJ Rusch Weber ] recte expandit gressibus suis W CorS1 * (cancel.) ΩS*, r. exp. pedibus e. Cava Y Φ Z² ΨD Cor3 (vel) cum LXX, retica circumdat pedibus CorS1 (alia translatio)=Cor3 (retia)
Numérotation du verset Prv. 29,6 
Peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit10  atque gaudebit.

Peccantem] Sectantem ΩS 10  laudabit] laudabitur ΩJ Ed1455
Numérotation du verset Prv. 29,7 
Novit iustus causam pauperum, impius ignorat scientiam.
Numérotation du verset Prv. 29,8 
Homines pestilentes dissipant civitatem, sapientes vero11  avertunt furorem.

11  vero Σ L² Q² plerique codd. edd. ΩM ΩJ ΩL ΩP Rusch cum LXX] om. Cava X Σ* ΣC L* Q* ΩS Weber
Numérotation du verset Prv. 29,9 
Vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem.
marg.|  VIR  SAPIENS etc. Doctor fidelis et sapiens si cum infideli et contumace contenderit sive tormenta reproborum seu gaudia narret bonorum, frustra erga insensatum laborat sive enim lamenta penitentie suadeat seu bone operationis que sint premia dicat non auditur a stulto. Hinc dicitur : « Lamentavimus vobis et non planxistis, cecinimus vobis et non saltastis ».

Mt. 11, 17.
Numérotation du verset Prv. 29,10 
Viri sanguinum oderunt simplicem, iusti autem12  querunt animam eius.

12  i. autem ΠH Amiatinus L M D Θ T W S ΓM ΨD Cor2 CorS1 (iustitiam ! hebr. et moderni) Cor3 (moderni hebr.) ΩS ΩJ ΩL edd. Rusch cum LXX] iusti Cava X Σ Q* Z* ΩM Weber , iniusti autem Q² Y Φ ΩM Cor2=Cor3 (anti.) CorS1 (hebr. habent)
Numérotation du verset Prv. 29,11 
Totum spiritum suum profert stultus,
interl.|  impatientia impellente
sapiens differt et reservat in posterum.13 
interl.|  lesus enim in presenti se ulcisci non desiderat
marg.|  TOTUM  SPIRITUM  SUUM  PROFERT etc. [a] Impatientia14  impellente totus spiritus foras prorumpit quem nulla intus disciplina sapientie concludit. Sapiens differt et reservat in posterum. Lesus enim in presenti se ulcisci non desiderat quia etiam tolerans parci optat sed tamen iudicanda omnia in iudicio non ignorat. [b] Hec dicit scilicet antiqua translatio :   Totam iram suam profert impius, sapiens autem dispensat per partes , quia stultus ad ultionem suam ire perturbatione succenditur. Sapiens autem paulatim eam maturitate consilii extenuat et expellit.

[a] Beda Venerabilis, In Prv. 29, 11, CCSL 119B, p. 139.24-29 : « Impatientia impellente agitur ut totus foras spiritus proferatur. Quem idcirco citius perturbatio eicit quia nulla interius disciplina sapientiae circumcludit. Sapiens autem differt et reseruat in posterum. Laesus enim in praesens se ulcisci non desiderat quia etiam tolerans pati optat sed tamen uindicari omnia extremo iudicio non ignorat ». << = Gregorius Magnus, Regula pastoralis, 3, 9, CCSL 141, lin. 65. [b] Beda Venerabilis, In Prv. 29, 11, CCSL 119B, p. 139.29-34 : « Hunc locum antiqua translatio sic habet : Totam iram suam profert impius, sapiens autem dispensat per partes, quia nimirum stultus ad ultionem suae irae perturbatione succenditur, sapiens autem paulatim eam maturitate consilii ac moderationis extenuat et expellit ». << cf. Iohannes Cassianus, Collationes, collatio 16, cap. 27, p. 460.6-sqq. : « XXVII. Cohibere ergo nos oportet omnes iracundiae motus et gubernatrice discretione moderari, ne in illud quod a Salomone damnatur praecipiti furore raptemur: totam iram suam profert inpius, sapiens autem dispensat per partes, id est: stultus quidem ad ultionem sui irae perturbatione succenditur, sapiens autem paulatim eam maturitate consilii ac moderationis extenuat et expellit ». << cf. Hieronymus, Liber tertius aduersus libros Rufini, par. 43, CSEL 79, lin. 65-sqq. : « Totam iram suam profert insipiens, sapiens dispensat in partes ».

13  et] ut ΩM | Totum... posterum] Beda dicit quod antiqua translatio habet totam iram suam profert impius sapiens autem dispensas per partes Cor3
14  Impatientia] corr., In patientia cacogr. Rusch
Numérotation du verset Prv. 29,12 
Princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habet impios15  .

15  o. m. habet i. Y Φ ΨD ΩM ΩS ΩJ ΩL CorS1 (moderni) Rusch edd. ] o. m. habebit i. Weber , omnes ministri eius impii CorS1 = Cor3 (hebr.)
Numérotation du verset Prv. 29,13 
Pauper et creditor obviaverunt16  sibi, utriusque17  illuminator est Dominus.
marg.|  PAUPER  ET etc. Pauper est humilis auditor, creditor predicator qui verbi pecuniam committit qui obviant sibi cum in unam pietatis gratiam conveniunt.   Utruisque illuminator est Dominus quia nec iste predicat nec ille credit sive Dei munere. Unde : « Sine me nihil potestis facere ».

Io. 15, 5.

16  obviaverunt plerique codd. edd. Z² S² Φ Θ Σ Ψ ΩM ΩS ΩJ ΩL Rusch ] obviam fuerunt ΠH ΓM Weber 17  utriusque] sed praem. ΩM
Numérotation du verset Prv. 29,14 
Rex qui iudicat in veritate18 
interl.|  "Virga equitatis virga regni tui".

Cf. Ps. 44, 7.

18  veritate CorS1 (moderni) Rusch Weber ] equitate CorS1 (in pluribus tamen libris glosatis habetur) Cor3 (in pluribus libris glosatis)
pauperes, thronus eius in eternum firmabitur.
interl.|  » Sedes tua Deus in seculum ».

Ps. 44, 7.
Numérotation du verset Prv. 29,15 
Virga atque correctio19  tribuit20  sapientiam,
interl.|  « Vultis in virga veniam ad vos an in spiritu mansuetudinis ».

1Cor. 4, 21.

19  correctio CorS1 (moderni) ΩM ΩS ΩJ Ed1455 Rusch ] correptio ΩL Weber Cor1 (hebr. : correptio t. P<arisius> : correctio vel <cor>rep<tio>) Cor2 (correptio per p habet hebr.) Cor3 (hebr. : correptio per p.)20  tribuit X M T S* CorS1 (moderni) ΩM ΩS ΩJ edd. Rusch ] tribuet CorS1 = Cor3 (hebr.) Weber , tribuint ΩL*, tribuent L Y Φ Z² S² ΩL², tribuunt Cor3 (anti.) Θ, tribuant CorS1 (anti.) ΨD
puer
interl.|  populus Dei
autem qui dimittitur voluntati sue
interl.|  sine correctione; unde subditur : cum prophetia defecerit

Prv. 29, 18.
confundit21  matrem
interl.|  Ecclesiam

21  confundit Σ ΠH Amiatinus M D Y Θ T Cor3 ΩM ΩS ΩJ² Ed1455 Rusch Clementina ] confundet Cor3 (vel) ΩJ* ΩL Weber
suam.
interl.|  « Nomen Dei blasphematur per nos in gentibus ».

Rm. 2, 24.
Numérotation du verset Prv. 29,16 
In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et ruinas eorum iusti22  videbunt.

22  r. e. – iusti ΩM ΩS ΩJ Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Prv. 29,17 
Erudi filium tuum et refrigerabit te, et23  dabit delicias anime sue24  .

23  et... et Rusch Weber ] om. ΩM | dabit] dabis ΩM 24  sue Ω Rusch ] tue Weber
Numérotation du verset Prv. 29,18 
Cum prophetia defecerit dissipabitur populus, qui vero25  custodit legem beatus est.
marg.|  CUM  PROPHETIA. Cum sacerdotis eruditio cessaverit solvetur continuo disciplina divine legis qua ad beatitudinis premia pertingere debuerat.

25  vero L M Q Θ W S Θ ΓM ΩS ΩJ ΩL Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina LXX] om. ΩM Φ... Weber
Numérotation du verset Prv. 29,19 
Servus verbis non {Erfurt, t. 3, f. 18vb ; facsim., t. 2, p. 688b} [Rusch, f. 18vb ] potest erudiri26  quia27  quod dicis28  intelligit et respondere contemnit.

26  non p. – erudiri] inv. ΩM | 27  quia] qui ΩM | 28  dicis] dicit Ed1455 |
Numérotation du verset Prv. 29,20 
Vidisti hominem velocem ad loquendum, stultitia29  magis speranda est30  quam illius correctio31  .
marg.|  VIDISTI  HOMINEM etc. Grave quidem vitium stultitie sed non levius verbositatis. {Erfurt, t. 3, f. 18vb ; facsim., t. 2, p. 688b} [Rusch, f. 18vb ] Nam sepe contingit ut idiota aliquis citius verba correctionis accipiat quam qui sua que nobit vel nosse putat magis iactat quam aliorum monita audiat.

29  stultitia plerique codd. edd. Cor1 (al.) ΩJ ΩL Rusch ] stultitiam ΓM* ΨD, stulti Cor1 Weber | 30  est] om. ΩM | 31  correctio Cava Σ ΩM ΩS ΩJ ΩL Ed1455 Rusch Ed1530 ] correptio Weber |
Numérotation du verset Prv. 29,21 
Qui delicate a pueritia32  nutrit
interl.|  quod debuerat rationi subiugari

32  pueritia ΩL Rusch Weber ] + sua ΩS Ed1455
servum suum,
interl.|  corpus
interl.|  rationis
postea
interl.|  in adolescentia
sentiet eum33  contumacem.
interl.|  lascivum indomabilem
marg.|  QUI  DELICATE. Alia translatio : pulchre. Qui deliciatur a pueritia sua servus erit novissime autem contristabitur. Sero enim malorum penitet qui in tenera etate noluit.

33  s. eum c. ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] s. illum c. L ΩL, s. c. illum ΩM, illum s. c. Weber
Numérotation du verset Prv. 29,22 
Vir iracundus provocat rixas; et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccata34  proclivior.
marg.|  VIR  IRACUNDUS etc. Ianua omnium vitiorum iracundia qua clausa virtutibus intrinsecus dabitur quies, aperta ad omne facinus armabitur animus.

34  peccata Rusch Weber ] peccatum Q Θ , peccandum L Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Prv. 29,23 
Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
Numérotation du verset Prv. 29,24 
Qui cum fure participat35 
interl.|  consensu etiam

35  participat ΩM² ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] participatur Φ Z² S² ΨD ΩL, partitur Weber
odit animam suam, adiurantem audit et non indicat36  .
marg.|  QUI  CUM  FURE  PARTITUR. Non solum a peccato, sed etiam a consensu abstinere docet sapientia ne audiat a districto iudice : « Si videbas furem currebas cum eo » etc. Non enim fur solum sed et ille reus tenetur qui furi conscientius querente possessore non iudicat et ne metu persone potentioris excuset addit : Q  ui timet hominem etc.

Ps. 49, 18.

36  indicat Rusch ] iudicat Cava Θ ΩS, edificat ΩM
Numérotation du verset Prv. 29,25 
Qui timet hominem cito corruet,
interl.|  » Nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem occidere non possunt ».

Mt. 10, 28.
qui sperat in Domino sublevabitur.
interl.|  » Spes autem non confundit ».
interl.|  in celum

Rm. 5, 5.
Numérotation du verset Prv. 29,26 
Multi requirunt faciem principis, et iudicium a Domino37  egreditur38  singulorum.

37  i. - a Domino ΩM ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Ed1530 Weber 38  egreditur Rusch Weber ] egredietur Σ Π H L W S* ΩS
Numérotation du verset Prv. 29,27 
Abominantur iusti virum impium, et abominantur impii eos qui in recta via sunt39  . Verbum custodiens filius, extra perditionem erit40  .

39  via sunt ΩM Rusch ] inv. ΩS ΩJ ΩL Weber 40  Verbum ... erit Cava Q² Θ Z ΩM ΩS ΩJ ΩL* Ed1455 Rusch Clementina ] om. Cor2 (nec hebr. nec anti.) Cor3 (hebr. anti. non habent hoc) Weber , del . Cor1 Ω (va- -cat)




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 29), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_29)