initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. *Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis*>

Capitulum 5

Numérotation du verset Prv. 5,1 
Fili mi, attende
marg.|  F ili mi, attende . Hactenus generaliter castigaverat auditorem, hinc sub specie meretricis ab hereticorum nequitia prohibet.

1 attende ΩD ΩL ΩR Rusch Weber ] attendite CorS1 , + ad Clementina
2 Hactenus] scrips. , actinus Rusch
sapientiam meam et prudentie mee inclina aurem tuam
marg.|   Inclina . Sapientie inclinandam aurem et a meretice fugiendum precipue a fornicaria.
Numérotation du verset Prv. 5,2 
ut custodias cogitationes
interl.|  quibus recte credas
et disciplinam labia tua conservent.
marg.|  L abia tua .   Labia quibus ipsam fidem per simplicia verba et consueta atque ecclesiastica profiteris. Sed et iuxta litteram qui adheret meretrici etiam labia vel osculando vel turpia faciendo commaculat.
Ne intenderis fallacie mulieris.

ne... mulieris Cava Σ Ω ΩD Ed1455 Rusch Clementina ] om. Cor2=Cor3 (nec hebr. nec. anti. habent), del . ΩL² ( va-cat ) ΩP Weber | intenderis] attendas Clementina | fallacie m.] fallacia m. Cava , fallaci mulieri Σ
Numérotation du verset Prv. 5,3 
Favus
interl.|  pro dulcedine
enim distillans
interl.|  pro affluentia
marg.|  F avus enim . Cum enim more heretico dulcedo eloquentie non ad sufficientiam solummodo verum ad superfluitatem resonat et ob id falsitas quia aperte proferri cernitur veritas a stultis estimatur.

distillans ΩJ ΩL ΩS ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] stillans Weber
labia meretricis
marg.|  L abia meretricis . Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem et formositatem corporis ad capiendos miseros querit.
marg.|  O leo guttur . Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur quo nitidius suum {Erfurt, t. 3, f. 4vb ; facsim., t. 2, p. 660b} [Rusch, f. 4vb ] guttur ostentat qui sua censa patrum fidei anteponit.
Numérotation du verset Prv. 5,4 
Novissima
interl.|  modo favus
autem illius amara
interl.|  intus
quasi absinthium et acuta
interl.|  foris

et Cor1 Cor2 Rusch Weber ] om. Ω | acuta Cor1 Cor2 Rusch Weber ] lingua eius praem. ΩD* ( rubr. cancel. al. m.) ΩS ΩJ* Ed1455 , add. Cava Θ
quasi gladius biceps.
marg.|   Novissima etc. Potio absinthii intus amarescit in visceribus, gladio foris membra feriuntur. Ut igitur ostendat iniquos in novissima ultione et interius amaritudine impleri et extra circumdari penis perennibus et amaritudine illos absinthii torquendos et gladio asseverat illos esse truncandos. Quare autem idem gladius biceps sit dictus aperit Dominus cum ait  : « Sed eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam ».

Mt. 10, 28.
Numérotation du verset Prv. 5,5 
Pedes eius
interl.|  voluntates
descendunt in mortem et ad inferos gressus
interl.|  opera
illius penetrant.
interl.|  ergo
Numérotation du verset Prv. 5,6 
Per semitam vite non ambulant, vagi sunt gressus eius
interl.|  per diversas hereses

ambulant plerique codd. Ω ΩP ΩL ΩR Rusch ] ambulat Σ Cava Θ... Ed1530 Weber
et investigabiles.
interl.|  vitii dedecus infinitum est
marg.|   Vagi etc. Vagi sunt gressus hereticorum quia alii Christum Deum alii hominem negant et huiusmodi et in tam innumera hec pestis se fundit itinera, ut penitus que sint investigari nequeant. At catholica veritas vaga et investigabilis non est, quia una eademque cunctis est agnita per totum orbem fidelibus.
Numérotation du verset Prv. 5,7 
Nunc ergo, fili, audi me
interl.|  ne ambules cum eis

fili ΩM ΩP ΩL ΩR Rusch ] + mi Σ T ΩD ΩS ΩJ Ed1455 Ed1530 Clementina
et ne recedas a verbis oris mei.
Numérotation du verset Prv. 5,8 
Longe fac ab ea viam tuam et ne appropinques foribus domus eius,
marg.|  L onge fac . Apostolus ait : « Fugite fornicationem », quia nimirum huius vitii primum est remedium longe fieri ab eis quorum presentia vel illicit vel cooperatur ad vitium. Sed et ab hereticorum auditu prorsus segregari infirmis auditoribus prodest.

1Cor. 6, 18.
Numérotation du verset Prv. 5,9 
ne des alienis
interl.|  diabolo
honorem tuum
interl.|  quo etiam imago Dei es
et annos tuos
interl.|  spacium vite
crudeli,
interl.|  diabolo
marg.|  N e des alienis etc. Ne honorem quo ad imaginem Dei creatus es immundorum spirituum voluntatibus subdas, neque accepta vivendi spatia ad libitum adversarii crudelis expendas.
Numérotation du verset Prv. 5,10 
ne forte impleantur extranei
interl.|  demones
viribus tuis
interl.|  anime vel corporis
et labores tui
interl.|  quia qui inique agunt laborant
sint in domo aliena
interl.|  conventiculo hereticorum
marg.|  N e forte etc. Ne demoniorum facta adiuves ut vel ingenium anime vel corporis tui vires ad patranda facinora tradas domumque alienam, id est numerum perditorum te adiecto multiplices. Et pulcre dixit : L  abores tui in domo sint aliena quia sunt qui iuxta prophetam ut etiam inique agant laborant et heretici quantum laborem subierint contra Ecclesiam utinam lateret.

Ier. 9, 5.
Numérotation du verset Prv. 5,11 
et gemas in novissimis
interl.|  in morte vel iudicio
quando consumpseris carnes tuas
interl.|  lasciviendo

tuas Cor1 ΩD ΩS ΩJ* Ed1455 Rusch Clementina ] om. Cor2 ΩJ² (sublin.) ΩP ΩL ΩR Weber
et corpus tuum et dicas :
marg.|  E t gemas etc., id est ideo te castum custodi ne forte in penis gemere cogaris quando non solum carnales illecebre transeunt sed et ipso corpore derelicto anima que per corpus gessit cuncta reddere compellitur. Et in hac vita sepe contingit ut qui in adolescentia luxuriose vivendo sua disperserant tempore senectutis inopia deficiant et refrigescente calore carnis ac flore inventutis marcescente rebus suis quas lascive vendiderant alios uti conspiciant gementesque sera penitentia dicant que sequuntur :   Cur detestatus sum .
Numérotation du verset Prv. 5,12 
Cur detestatus sum
interl.|  de fornicariis patet
marg.|  C ur detestatus . De hereticis specialiter patet, quia nec veterum patrum nec novorum dictis et exemplis potuerunt ab errore revocari.
disciplinam
interl.|  Ecclesiastice fidei
et increpationibus
interl.|  quibus redarguuntur heretici
non acquievit cor meum ?
Numérotation du verset Prv. 5,13 
Nec audivi vocem docentium* me et magistris non inclinavi aurem meam ?

docentium Ω ΩD Weber ] docentem Rusch tantum
Numérotation du verset Prv. 5,14 
Pene fui in omni malo in medio ecclesie {Erfurt, t. 3, f. 5ra ; facsim., t. 2, p. 661a} [Rusch, f. 5ra ] et synagoge.
marg.|  I n medio ecclesie 10  . Idem est grece11  quod12  conventus populorum. Subtilius tamen Ecclesia ‘convocatio’, synagoga ‘congregatio’. Et vetus quidem populus Dei utroque nomine vocabatur. Nunc autem pro differentia ille synagoga nostra13  Ecclesia dicitur merito scilicet fidei et scientie maioris quia14  irrationabilia possunt congregari sola rationabilia convocari. Verum15  aliquando in malis accipiuntur ut : « Exarsit ignis in synagoga {Erfurt, t. 3, f. 5ra ; facsim., t. 2, p. 661a} [Rusch, f. 5ra ] eorum » et ira16  et : « Odivi Ecclesiam malignantium ». Contemptor ergo sapientie dum mala sua considerat videtur sibi omni malo pene irretitus et hoc ad cumulum mali accedit quod non extremus sed in medio in exemplum aliis etiam quasi auctor17  vel certe in medio sanctorum corpore positus alienam ab eis vitam ducere non timuit.18 

Ps. 105, 18.
Ps. 25, 5.

10  Ecclesie] + etc. K6, Md218, Ox118. | 11  grece Ox118 Rusch ] grecum Md218 | 12  quod] scilicet K6 Md218 Ox118 | 13  nostra K6 Md218 Ox118 ] noster Rusch | 14  quia] + et K6 Md218 Ox118 | 15  Verum K6 Md218 Rusch ] Unde Ox118 | 16  et ira Rusch ] et cor etc. Md218, etc. K6 Ox118 | 17  auctor K6 Md218 Ox118] autor Rusch |
Numérotation du verset Prv. 5,15 
Bibe
interl.|  longe fac ab ea viam tuam sed bibe aquam
aquam de cisterna tua
interl.|  desiderio proprie utere mulieris et ministeriis eius
marg.|  B ibe aquam . Docet ab hereticis cavendum et custodie Scripturarum ac lectioni attendendum, scientiam inquit quam aliis predicas ipse serva et tui rigatione sermonis infundere.
et fluenta putei tui.
interl.|  serva quod predicas
Numérotation du verset Prv. 5,16 
Deriventur fontes tui foras
interl.|  filium tuum ac filias aliis nuptum tradas et hoc manifeste cum pluribus consciis
marg.|   Deriventur etc. Cum ipse servaveris tunc et aliis predica et in magna auditorum amplitudine divina eloquia iuxta uniuscuiusque qualitatem dispensa.
et in plateis aquas tuas
interl.|  predicatores
divide.
Numérotation du verset Prv. 5,17 
Habeto eas solus
interl.|  in potestate retine qualibus matrimoniis liberos tuos socies
marg.|  H abito eas etc. Aquas in plateis dividimus et tamen soli habemus quando est exterius late predicationes fundimus et tamen per eas laudes humanas non ambimus.
nec sint alieni
interl.|  fornicarii vel meretrices
marg.|  N ec sint alieni . Immundi spiritus participes fiunt doctoris si eius mentem vel elatione dum predicat vel heresi vel quolibet vitio corrumpunt. Solus autem aquas possidet cum membris Ecclesie fideliter connexus ab extraneis se conservat.
participes tui.
interl.|  tue sobolis
Numérotation du verset Prv. 5,18 
Sit vena tua
interl.|  proles
benedicta et letare cum muliere adolescentie tue.
interl.|  tantam temperantiam cum muliere quam adolescens accepisti, etiam cum senuerit, serva ut merito fidelis castimonie benedictionem consequaris in prole
marg.|  S it vena tua benedicta . Sit doctrina tua et quecumque nascuntur ex ea in benedictione Ecclesie et letare cum ea cui ab adolescentia, id est ex quo credidisti coniunctus es.
Numérotation du verset Prv. 5,19 
Cerva carissima
interl.|  illa sit tibi coniunx carissima que sicut cerva serpentes persequatur scorta et suis fuget ab edibus, sit natus ex ea filius et ipse castitatis amator gratissimus
marg.|  C erva carissima . Vel gratissima ut quidam codices habent sancta est Ecclesia que serpentinam conterit doctrinam.   Gratissimus hinnulus populus eius virtutum varietate delectabilis cuius uberibus inebriamur dum virtusque testamenti paginis contra hereticorum fraudes instruimur.
et gratissimus hinnulus, ubera eius inebrient te omni tempore et19  in amore eius20  delectare iugiter.
interl.|  illius non alterius quare enim   seduceris
marg.|  A more eius delectare iugiter . Non uxorino amori insistere docet sed ne prima vivente aliam ducas vel meretrici umquam socieris.

19  omni] in praem. Z* Clementina LXX | et Cava Φ Z Γ A ΨD Ω ΩD ΩP ΩR Ed1455 Rusch ] om. G Amiatinus ΩL Weber 20  eius Θ ΩD ΩS ΩJ ΩP ΩR edd. Rusch ] illius ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 5,20 
Quare seduceris fili mi ab aliena
interl.|  muliere vel heretico
et foveris in21  sinu alterius.
interl.|  ne fovearis in sinu alterius quia respicit Dominus

21  in Φ Θ ΨD Ω ΩD ΩP ΩL ΩR Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 5,21 
Respicit Dominus viam22  hominis
marg.|   Respicit Dominus .Non se putent adulteri noctis tenebris vel parietum obtegi, non heritici sua molimina posse celari, « quia tenebre non obscurabuntur a Domino et nox sicut dies illuminat ».

Ps. 28, 12.

22  viam ΩD ΩS] vias Cor1 Cor2 ΩM ΩJ Rusch Weber
et omnes gressus illius23  considerat.
interl.|  gressus illius cum quibus capitur quia iniquitates

23  illius Rusch Weber etc. ] eius X edd.
Numérotation du verset Prv. 5,22 
Iniquitates sue capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur.
marg.|   Iniquitates etc. Peccator qui vel in magnis decidit sceleribus vel in parvis impius vel infidelis, post acceptam fidem anathema factus ut heretici vel catholici nimiis flagitiis involuti qui vitiis vel funibus peccatorum constringuntur cum incessabili augmento sue pravitatis intereunt. Qui enim funem facit torquendo semper et involuendo fidem fidibus auget, talis est tortitudo operum malorum, tales libri hereticorum in quibus pravis prava nectentes non aliud scribendo quam quo se artius obligent agunt.
Numérotation du verset Prv. 5,23 
Ipse morietur
interl.|  funibus ligatus
marg.|  I pse morietur . Quia de adulteris multa disputaverat more suo in clausula narrandi qualis sit finis talium ostendit, id est quia ad mortem tendunt eternam qui   disciplinam vite detestati sunt.
quia non habuit disciplinam et in24  multitudine stultitie sue decipietur.
interl.|  qua heretici sanctis patribus sapientiores se autumant, vel cum opera tenebrarum facientes iniqui, a Domino non videri ac se facile eius iram putant posse tolerare.

24  in Cava L M Y² Θ ΩD ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_5)