initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<28. Liber Proverbiorum seu de Parabolis Salomonis**>

Capitulum 7

Numérotation du verset Prv. 7,1 
Fili mi
interl.| interl.| ne hec contingat tibi Fili mi ||
marg.| marg.| Fili mi. Hec periocha eadem que superiori plenius explicat.||
custodi sermones meos et precepta mea
interl.| interl.| «In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi ».||

reconde tibi.
interl.| interl.| ne rapiantur||
Fili, honora Dominum
interl.| interl.| de tua substantia||
et valebis
interl.| interl.| contra hostes||
preter eum vero
interl.| interl.| «nolite timere eos qui corpus occidunt».||

Mt. 10, 28.
ne timueris alienum.
interl.| interl.| diabolum vel quemlibet||

Fili honora... alienum Cava Θ ΩM ΩD ΩS ΩJ ΩP Ed1455 Rusch cum LXX] om. Weber Cor2=Cor3 (istos versus… nec hebr. nec antiq. habent sed sic continuant : reconde tibi. serva; habentur illi versus in greco, puto de LXX interpretibus), del. ΩL² (va-cat) | Fili] + hominis ΩP | vero] .n. ΩM | timueris] quesieris ΩM
Numérotation du verset Prv. 7,2 
interl.| interl.| hec scilicet||
et vives, et legem meam quasi pupillam oculi tui.
interl.| interl.| diligenter||
marg.| marg.| {Erfurt, t. 3, f. 6ra ; facsim., t. 2, p. 663a} [Rusch, f. 6ra ] Et legem meam. Tam sollerter serva que doceo quasi nil recti sine his aspicias||
Numérotation du verset Prv. 7,3 
Liga eam in digitis tuis,
interl.| interl.| actibus tuis||
marg.| marg.| Liga eam. Alia translatio : describe autem in latitudine cordis tui.||

tuis] + et ΩM
scribe illam in tabulis cordis tui.
interl.| interl.| in latitudine cogitationis||
interl.| interl.| scribe in tabulis cordis tui et ama ut sororem et hoc est : D ic sapientie ||
Numérotation du verset Prv. 7,4 
Dic sapientie : Soror mea es et prudentiam voca amicam tuam,
marg.| marg.| Dic sapientie etc. Sapientiam Ecclesiastice doctrine sororia tibi dilectione coniunge, ut hec te a pollutione servet heretica que a vera castitate Ecclesie probatur extranea.||
Numérotation du verset Prv. 7,5 
ut custodiat te a muliere extranea
interl.| interl.| heretica pravitate||
et ab aliena
interl.| interl.| a castitate Ecclesie||
que verba sua facit dulcia.
interl.| interl.| ut decipiat||

facit dulcia ΩD ΩS ΩJ Rusch] inv. ΩM ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 7,6 
De fenestra
interl.| interl.| quasi quid scis||
marg.| marg.| De fenestra. Patet iuxta litteram, quia sapientium aspectus magistrorum et infirmorum actus sedulo speculatur et fortium. At eterna Dei sapientia"de celo prospexit et vidit omnes filios hominum".||
marg.| marg.| Aperte autem Salomon de fenestra domus sue se per cancellos prospexisse dicit, ut parvulorum gesta diiudicaret. Qui enim  de fenestra per cancellos perspicit, ipse quidem que foris aguntur plene considerare sufficit, nec tamen ipsum qui foris sunt intra degentem aspiciunt. Hinc enim Apostolus : « Spiritualis omnia iudicat et ipse a nemine iudicatur ».||

Cf. Ps. 13, 2 ; Ps. 52, 3.
1Cor. 2, 15.
enim domus mee
interl.| interl.| «Spiritualis omnia iudicat et ipse a nemine iudicatur ».||

1Cor. 2, 15.
per cancellos prospexi iuvenem
interl.| interl.| «De celo prospexit Deus ».||

Ps. 52, 3.

iuvenem CorS1 (quidam) ΩD ΩS ΩJ Ed1455 Rusch] om. Cor2 CorS1=Cor3 (hebr. Beda antiq.) ΩM ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 7,7 
et video parvulos. Considero vecordem
interl.| interl.| levem||

Considero] Considera CorS2 (hic incipit capitulum 7)
iuvenem
marg.| marg.| Iuvenem vocat adulterum non propter virtutem sed propter instabilitatem  qui transit in platea, quia deseruit angustam viam que ducit ad vitam.  Iuxta angulum, quia deflectit a rectitudine  et prope viam domus illius graditur quia a via veritatis declinavit.||
Numérotation du verset Prv. 7,8 
qui transit
interl.| interl.| declinans a rectitudine||
per plateas iuxta angulum
interl.| interl.| recte secundum quod exposuimus et in platea et iuxta angulum posita est||

per plateas Θ ΨD ΩM ΩD ΩS ΩJ ΩP Ed1455 Ed1530 Rusch] per plateam Clementina, in platea ΩL Weber
et prope viam domus illius graditur.
marg.| marg.| Merito vie domus meretricis vel heretici appropiat.||

prope G C M Q Y Φ ΨD Ω ΩD ΩP edd. Rusch] propter ΩM* ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 7,9 
In obscuro
interl.| interl.| tenebris peccati||
advesperascente die in noctis tenebris et caligine.
interl.| interl.| « Qui male agit odit lucem ». ||
marg.| marg.| In obscuro etc. Quia iam talis per cecitatem cordis ad tenebras festinat peccati et damnationis.||

Io. 3, 20.
Numérotation du verset Prv. 7,10 
Et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio
interl.| interl.| eloquentia immunda||
preparata ad decipiendas animas :
interl.| interl.| laqueis mortis||

decipiendas CorS1 (quidam moderni) Cor3 (vel moderni) ΩD ΩS Ed1455 Rusch] capiendas CorS1 (antiq.) ΩM ΩJ ΩL ΩP Weber
garrula et vaga,
marg.| marg.| Et ecce mulier etc. Patent hec cuncta de meretricis operibus iuxta litteram. Verum doctrina heretica quemcumque incautum reperit et vecordem hunc decipere temptat. Ipsa enim ornatu meretricio apparet et immunda refulget eloquentia,  preparata est  ad decipiendas animas et quoscumque associare potest spiritali morte perimit.||
Numérotation du verset Prv. 7,11 
quietis impatiens,
interl.| interl.| quietem Ecclesie turbare desiderans||
nec valens in domo
interl.| interl.| in primis disciplinis||
consistere pedibus suis.
interl.| interl.| semper discurrit ut acquirat||
marg.| marg . |  Ne valens etc. Nulla est heresis que primis contenta sit discipulis. Hi enim sunt domus eius sed semper novos quos decipiat querit.||
Numérotation du verset Prv. 7,12 
Nunc foris, nunc in plateis, nunc iuxta angulos insidians.
interl.| interl.| foris cum paganos rapit,  in plateis cum voluptuosos,  iuxta angulos cum alios hereticos||
Numérotation du verset Prv. 7,13 
Apprehensumque deosculatur
interl.| interl.| sibi sociat||
marg.| marg.| Apprehensumque deosculatur, id est falsorum verborum blandimentis temptat instabilem.||

Apprehensumque CorsS2 (sive) ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber] Apprehensus CorS2 (secundum Parisiens #) ΩD (ut videtur?#), Apprenhensum quoque ΨD
iuvenem
interl.| interl.| levem||
et procaci vultu blanditur dicens :
marg.| marg.| Et procaci vultu blanditur dicens. Iuxta litteram patet quia meretrix convivium se magnificum preparasse fatetur. At heretici in cunctis que agunt  victimas se sue salutis Deo immolare vel autumant vel autumare gestiunt. Nam et Dominus ad discipulos : « Sed venit hora ut omnis qui interficit {Erfurt, t. 3, f. 6rb ; facsim., t. 2, p. 663b} [Rusch, f. 6rb ] vos arbitretur obsequium se prestare Deo ».||

Io. 16, 2.
Numérotation du verset Prv. 7,14 
Victimas pro salute devovi10  hodie reddidi vota mea.

10  V. pro salute devovi G² ΣT ΨD ΩD# ΩS CorS1 (quidam moderni) Cor3 (vel) Ed1455 Rusch] victime pacifice super me hodie CorS1 (hebr.), V. pro s. debui CorS1=Cor3 (Beda et antiq.) Cor2=Cor3 ΩM ΩJ ΩL ΩP Weber, V. pro s. vovi Clementina
Numérotation du verset Prv. 7,15 
Idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et reperi.
interl.| interl.| declina ergo ad me quia intexui ||
Numérotation du verset Prv. 7,16 
interl.| interl.| quietis mollitiem designat||

11  lectulum Cava X Σ ΩD ΩS ΩJ Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina] lectum ΩM ΩL ΩP plerique codd. Weber
stravi tapetibus pictis ex Egypto.
interl.| interl.| ut visu delectet||
marg.| marg.| INTEXUI etc. Solent lecti qui ex funibus vel iuxta aliam translationem institis intexuntur molliores fieri quam ex ligno vel ex qualibet alia materia. In lecto ergo de funibus meretrix mollitiem quietis designat. In  tapetibus ergo  pictis ex Egypto etiam oculorum temptat illecebras quibus nefando aspectu irretitis facilius ad seducenda mentis arcana penetret. Quia vero nomine funium aliquando solent divina precepta figurari que nos a vitiis coercendo religant, promittunt se heretici contextu verborum celestium salubre suis auditoribus quasi stratum parare in quo a vitiorum tumultibus libero corde quiescant sed veraciter illis funibus peccatorum construunt locum perditionis ut « ligatis manibus et pedibus » damnentur. Unde : « Ecce mitto eam in lectum et qui mechantur cum ea ». In  tapetibus vero  pictis ex Egypto ornatus eloquentie et dialetice artis versutia que ab ethnicis originem sumpsit intelligitur per quam heretica mens sensum doctrine pestilentis quasi meretrix thorum facinoris se texuisse gloriatur.||

Mt. 22, 13.
Apc. 2, 21-22.
Numérotation du verset Prv. 7,17 
Aspersi cubile12  meum
interl.| interl.| ut odore capiat||

12  cubile ΩD Rusch Weber etc.] lectulum ΩS tantum
myrrha13  , aloe et cinnamomo.
marg.| marg.| Aspersi etc. Promittunt se tales odorem celestium habere virtutum quibus sua suorumque corda velut funibus cubilia venusta consecrantur quasi « Christi bonus odor sumus Deo ».||

2Cor. 2, 15.

13  myrrha Φ ΩD ΩS ΩJ Rusch cum hebr.] + et ΩM ΩL ΩP Ed1455 Weber
Numérotation du verset Prv. 7,18 
Veni,
interl.| interl.| ergo||
inebriemur uberibus
interl.| interl.| celesti doctrina||
marg.| marg.| Veni inebriemur. Doctrine sancte poculis se invicem satiandos iactant heretici et virtutum gratia coniungendos donec eorum gesta lux sequatur eterna.||
et fruamur cupitis14 
interl.| interl.| alii : cupidis ||

14  cupitis ΩD ΩS Rusch etc. Weber] cubitis X ΨD, cupidinis L, cupid[...] D
amplexibus donec illucescat dies15  .
interl.| interl.| eternus||
interl.| interl.| inebriemur quia non est||

15  et fruamur... amplexibus – donec... dies Φ ΨD ΩD ΩS ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Clementina] inv. ΩM (et donec i. d. fr. cu. am.) Weber
Numérotation du verset Prv. 7,19 
Non est enim vir
interl.| interl.| Christus||
in domo sua,
interl.| interl.| corporaliter||
interl.| interl.| Ecclesia||
abiit via longissima,
interl.| interl.| celos ascendit resurgens a mortuis nobisque ministerium gubernande Ecclesie sue scilicet domus reliquit||
Numérotation du verset Prv. 7,20 
sacculum pecunie secum tulit in die plene lune
interl.| interl.| in tempore quo electorum suorum numerum Ecclesia compleverit, revertetur ad iudicium||
marg.| marg.| Sacculum pecunie secum tulit : gloriam resurrectionis, immortalitatis decus, quo illius patrie cives letificaret et ditaret.||
reversurus est in domum suam16  *.
interl.| interl.| Ecclesiam||

16  reversurus ΩM ΩD ΩS ΩL ΩP Rusch edd. Weber] reversus ΨD ΩJ | in Cava X L Q ΨD ΩD ΩS ΩJ* ΩL Ed1455 Ed1530 Clementina] om. ΩM ΩJ² (rubr. cancel.) ΩP Rusch Weber
Numérotation du verset Prv. 7,21 
Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum17  .

17  illum ΩD ΩS etc. Rusch Weber] eum ΩM tantum
Numérotation du verset Prv. 7,22 
Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam
interl.| interl.| quasi stultus nesciens ipse ductus ad interitum||
et quasi agnus lasciviens et ignorans18  quod ad vincula stultus trahatur,

18  ignorans ΩD ΩS ΩJ ΩL Weber] et nescit Q² Φ Z² ΨD ΩM ΩP Ed1455 Ed1530
Numérotation du verset Prv. 7,23 
donec transfigat sagitta
interl.| interl.| sententia iudicis||
iecur eius,
interl.| interl.| omnia interiora||
velut si avis festinet19  ad laqueum
interl.| interl.| quasi bos et velut avis||

19  festinet ΩD ΩS ΩJ* ΩL ΩP Rusch Weber] festinat Amiatinus Y ΩM ΩJ², festina D
et nescit quia20  de periculo anime illius agitur.
interl.| interl.| non corporis solum||

20  quia ΩD ΩS etc. Rusch Weber] quod edd.
Numérotation du verset Prv. 7,24 
Nunc ergo, fili21  , audi me et attende verbis22  oris mei.
interl.| interl.| ab inferioribus ne abstrahatur in viis illius ||

21  fili ΩM ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber]+ mi Q T ΩD# ΩS Ed1455 Ed1530 Clementina 22  verbis Amiatinus D Y* ΦRG Z² ΨD ΩD ΩS ΩJ² ΩL ΩP edd. Rusch] verba ΩM ΩJ* Weber
Numérotation du verset Prv. 7,25 
Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis eius.
Numérotation du verset Prv. 7,26 
Multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.
interl.| interl.| fac tibi periculum in aliis||
marg.| marg.| Et fortissimi quique. Ut ipse Salomon sapientissimus, Samson fortissimus, David mansuetissimus a mulieris decipula, ut Origenes ab heretica quem post apostolos Ecclesie magistrum fuisse quamdiu recte sapuit qui negaverit errat.||
Numérotation du verset Prv. 7,27 
Vie inferi23  domus eius24  penetrantes in25  interiora26  * mortis27  *.
interl.| interl.| ne abstrahatur in viis illius mens tua vie inferi||
marg.| marg.| Vie inferi etc. Sed de Ecclesia Dominus ait : « Porte inferi non prevalebunt adversus eam ».||
marg.| marg.| Interiora. Obscuriora et artiora gehenne tormenta quibus hereticos et fornicatores constat esse mergendos.||

Mt. 16, 18.

23  inferi ΩD ΩS Rusch Edmaior. (apparatus)] impie marg.| CorS2 tantum | 24  eius ΩD ΩS Rusch Weber] illius ΩM tantum | 25  in Cava Q X M² Φ Z² S² ΨD ΩM ΩD ΩF ΩJ ΩL Clementina] om. ΩS Rusch Weber etc. | 26  interiora ΩS ΩF ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Weber] inferiora Q Φ ΨD ΩM ΩL ΩP, illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD | 27  penetrantes... mortis] penetrantes in inferiora Cor2² Cor2=Cor3 (antiq. sec. hebr. : penetrantes in inferiora mortis ; hebreus sic habet : descendentes ad penetralia mortis [= Pagnini ], pro quo interpres, ut credo, posuit penetrantes in inferiora quod, si secundum quosdam ponitur ibi penetrantes in interiora, nihil tangetur de descensu), CorS2 (in inferiora : an. sic h<abent>; moderni Be. : intima), descendentes ad penetralia mortis Cor2=Cor3 (hebreus sic habet [...] pro quo interpres, ut credo, posuit penetrantes in inferiora quod, si secundum quosdam ponitur ibi penetrantes in interiora, nihil tangetur de descensu) Pagnini. < Non hab. > CorS1 |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prv. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber28.xml&chapitre=28_7)