initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<29. Qohelet vel Ecclesiastes*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Qo. 1,1 
Verba Ecclesiastes
interl.|  contionatoris
filii David
interl.|  paterna dignitas
regis
interl.|  propria auctoritas
marg.|  VERBA  ECCLESIASTES  FILII  DAVID  REGIS  HIERUSALEM. Hieronymus HIERONYMUS. Tribus nominibus vocatus est Salomon, id est pacificus, et Idida, id est dilectus Domini, quia in regno eius pax et Dominus dilexit eum et Coeleth id est Ecclesiastes grece qui cetum id est Ecclesiam congreget id est contionator cuius sermo non est ad unum sed ad universos. Iuxta tria vocabula tria volumina composuit Proverbia parvulos docens. Unde crebro quasi ad filium loquitur. Ecclesiasten ad maturos omnia esse brevia et caduca ostendens que cernimus. Canticum canticorum ubi consummatam sponsam sponsi iungit amplexibus. Nisi enim vitia reliquerimus et mortali pompe renuntiantes nos ad adventum Christi preparaverimus non vere dicemus : Osculetur me osculo oris sui. Prope hoc ordine philosophi docent primum ethicam inde phisicam et quem in his profecisse vident ad theologiam usque perducunt. Notandum quoque quod in his diversus est titulus. In Proverbiis : proverbia Salomonis filii David regis Israel. In Ecclesiaste : Verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem. In quibusdam codicibus tam grecis quam latinis invenitur additum : Israel sed male. In Cantico canticorum nec filius David nec rex Israel sive Hierusalem sed tantum Canticum canticorum Salomonis. Sic enim Proverbia quasi rudis institutio ad duodecim tribus et ad totum pertinent Israel et quomodo contemptus mundi non nisi metroplitis convenit id est habitatoribus Hierusalem ita Canticum canticorum ad eos proprie qui tantum superna desiderant. Ad incipientes et proficientes et paterna dignitas et proprii regni auctoritas ad perfectos vero qui non timent sed amant solum nomen sufficit et equalis magister est et nescit se esse regem.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Quomodo hic liber si legendus et exponendus sic dicit : Ecclesiastes autem proprie dicitur contionator. In contione vero sententia proponitur per quam tumultuose turbe seditio comprimatur et cum multi diversa sentiunt per contionantis rationem ad unam sententiam perducuntur. Hic igitur liber ideo contionator dicitur qui in eo Salomon tumultuantis turbe sensum suscipit ut ea per inquisitionem dicat que fortasse per temptationem imperita mens sentiat. Nam quot sententias per inquisitionem movet tot personas in se suscipit sed contionator vera velut extensa manu omnium tumultum sedat et ad unam revocat sententiam cum in fine ait : finem loquendi omnes pariter audiamus. Deum time et mandata eius observa hoc est omnis homo. In hoc autem quod dicit finem loquendi omnes pariter audiamus innuit quia solus locutus non est. Sunt ergo alia in hoc libro que per inquisitionem moventur alia que per rationem satisfaciunt alia que ex temptanti animo profert et mundo adhuc dediti alia in quibus ea que rationis sunt disserat atque animum a delectatione compescat. Nanque ait : hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat etc. Et post : Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii. Illud ex infirmi persona hoc ex ratione. Similiter etiam diversas cogitationum temptationes exponens ait : unus interitus hominis est et iumentorum etc. Quid habet amplius sapiens stulto nisi ut pergat illuc ubi est vita has aut personas diligenter lector inspiciat ne in epicuri dogma incurrat.
marg.|  ALBINUS. Tradunt Hebrei hunc librum Salomonis esse agentis penitentiam quia in sapientia divitiisque confisus per mulieres Deum offenderit. Secum enim omnia vana reputabit esse et ad miseriam devenire eos qui in eis spem ponunt.
marg.|  ALLEGORICE. Pacificus et dilectus Dei Patris Filius et Ecclesiastes noster Christus est qui inimicicias in carne evacuans utraque fecit unum dicens : pacem meam do vobis pacem relinquo vobis. De quo : hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacui ipsum audite. Qui est caput Ecclesie non ad sinagogam sed ad multitudinem gentium loquens. Rex Hierusalem spiritalis filius David de quo : « miserere nostri Domine fili David » et « Hosanna filio David ». Verbum quoque Dei non fuit ad eum sicut ad Ieremiam et ad ceteros prophetas. Ipse enim Verbum et Sapientia ipse enim dives et pauper ipse rex glorie potens ipse verba loquitur ad Ecclesie viros ad apostolos ; unde : « In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum ».

Cf. supra Prv., Prol. <27.2>.
Numérotation du verset Qo. 1,2 
Vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes,
interl.|  male opinantur quidam nos his verbis ad voluptatem luxuriamque provocati cum potius omnia que cernimus vana esse convincantur
vanitas vanitatum et omnia vanitas.
interl.|  etiam bis
marg.|  VANITAS  VANITATUM. Hieronymus HIERONYMUS. Pro vanitas vanitatum secundum quosdam interpretes possumus dicere. Vaporem fumi et auram tenuem que cito solvuntur.
marg.|  Unde universitas caduca ostenditur. Que enim videntur temporalia sunt que autem non videntur eterna. Sive quia creatura vanitati subiecta est et ingemiscit et parturit et prestolatur revelationem filiorum Dei et nunc ex parte cognoscimus et ex parte pro et tamdiu omnia vana donec veniat quod perfectum est.
marg.|  Antequam suam ponat sententiam quendam apparatum videtur et ornamentum facere cum dicit : vanitas vanitatum et omnia vanitas. Postea a maiori id est ab homine incipit ostendens ipsum vanitati subiectum id est mirabilitati. Et hoc est Vanitas etc.
marg.|  Vanitas omnis homo vivens. Quantomagis cetera ? Unde : vanitati subiecta est creatura non volens sed proper eum qui subiecit eam in spe. Quidquid enim non esse potest vanitas dici potest quia mutari potest. Solus Deus semper idem est quod est quod autem mutatur quodammodo evanescit et non est quod erat ad comparationem creatoris omnis creatura vanitas potest dici et quasi nihilum computari.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Si cuncta que fecit Deus valde bona quomodo vanitas et etiam vanitas vanitatum. Ut sicut in Cantico canticorum inter omnia carmina excellens carmen ostenditur ita hic magnitudo vanitatis monstretur. Similiter in Psalmo : Universa vanitas omnis homo vivens. Si vivens vanitas ergo mortuus vanitas vanitatum. Sed possumus celum terra et cetera bona quidem per se dicere sed Deo comparata quasi nihil esse ut lucerna in solis comparatione nec cernitur lucere et stellarum lumina orto sole obscurantur. Ita aspiciens elementa et rerum multiplicem varietatem admiror quidem operum multitudinem sed recogitans omnia transire et suo fine senescere solumque Deum idem semper esse quod fuerit cogor non semel sed bis dicere vanitas vanitatum et omnia vanitas.

et] om. Weber
Numérotation du verset Qo. 1,3 
interl.|  vanitas quia
Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole ?
interl.|  nihil
marg.|  QUID  HABET  AMPLIUS  HOMO. Post generalem sententiam ad varios labores hominum verba convertit qui frustra laborantes congregant divitias perituras ambientes honorem scilicet quibus subito dicitur : stulte hac nocte morieris cuius erunt que congregasti maxime cum ex omni labore nihil secum ferant sed nudi in terram redeunt unde sumpti sunt.

quo] quod Weber
Numérotation du verset Qo. 1,4 
interl.|  quia
Generatio preterit
interl.|  non vides quod videras
interl.|  morte
et generatio
interl.|  vides quod non videras
advenit.
interl.|  nascitur
Terra vero in eternum stat.
marg.|  GENERATIO  PRETERIT etc. Hieronymus HIERONYMUS. Prima recedit generatio Iudeorum et succedit generatio de gentibus congregata. Terra autem tam diu stat quamdiu synagoga recedente Ecclesia omnis introeat cum enim predicatum fuerit evangelium in toto orbe tunc erit finis quo imminente celum et terra transibunt et signanter non ait terra in seculis stat sed in seculo. Nos autem Deum laudamus non in uno seculo sed in seculis seculorum.
marg.|  Generatio preterit etc. Quid vanius terra manet facta pro homine homo terre Dominus in pulverem reducitur stat autem terra in seculum non in seculum seculi quia celum et terra transibunt et ecce nova facio omnia.
Numérotation du verset Qo. 1,5 
Oritur
interl.|  bonis
interl.|  generatio preteritur quod ipse sol mutatione sua probat
Sol
interl.|  Christus
et occidit
interl.|  malis
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Ducit se vel secundum Aquilam aspirat. Symmachus et Theodotio recurrit quia scilicet sol revertitur ad locum suum et ibi unde prius regressus fuerat aspirat
marg.|  ORITUR  SOL. Ipse sol qui ad lumen est ortu et occasu quotidie mundi interitum demonstrat qui per occultas vias oritur et occidit. Hoc autem ideo dicit ut doceat mutationibus temporum ortu et occasu siderum humanam naturam labi dum nesciat homo.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Sol iustitie et bonis oritur et malis occidit et ortus nos trahit ad Patrem. Ad hoc enim venit ut nos de terris ad celum levaret et diceret. Cum exaltatus fuero a terra omnia traham ad meipsum. Nec mirum Filium trahere ad se credentes cum et Pater ad eum trahat. Nemo enim venit ad me nisi Pater qui misit me taxerit eum. Sol iste et Iacob de terra sua egredienti occidit et item cum de Syria terram promissionis intraret ortus est ei Loth quorum cum egressus de Sodomis venit ad civitatem ad quam festinare sibi fuerat imparatum ascendit in montem et exivit sol super Segor. Aliter : Sol quando per austrum currit vicinior terre est quando per aquilonem sublimior. Forsitan his qui hyemis et tribulationis frigore coartantur (ab aquilone enim exardescunt mala super terram) vicinior est sol iste insticie his vero qui sub borea calore privantur estivo incedit procul et pe suos circulos unde profectus est revertitur. Cum enim traxerit omnia ad se et universos suis radiis illustraverit fit restitutio principalis et est Deus omnia in omnibus. Symmachus hoc ita interpretatur vadit ad meridiem et circuit ad boream perambulans vadit ventus et per que circuierat revertitur ventus.
marg.|  ALLEGORICE. Sol Christus qui omnia vivificat et illuminat spiritalis gratie splendore et virtute qui oritur fideli occidit infideli.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Vadit ad austrum et gyrat ad aquilonem vel gyrans gyrando vadit spiritus et in circulos suos revertitur. Hinc existimare possumus in hyeme solem ad meridianam plagam currere in estate ad septentrionem et inde per equinoctium autumnum habere principium. Sed primum spiritum favonio tepente quoniam in vere omnia in fetum prorumpunt. Quod autem ait gyrans gyrando vadit spiritus et in circulos suos revertitur vel ipsum solem spiritum nominavit quod animal sit et spiret et vigeat et annuos orbes cursu suo expleat ut ait poeta. Interea magnum sol circumvoluitur annum vel quod etiam lune lucentem globum et astra titanea spiritus intus alit totamque infusa per artus meus agitat molem etc. Non de annuo solis cursu sed de quotidianis eius semitis loquitur obliqua enim et fracta linea per austrum pergit ad boream et ita ad orientem revertitur.
Numérotation du verset Qo. 1,6 
gyrat per meridiem
interl.|  in hyeme
et flectitur ad aquilonem.
interl.|  in estate
Lustrans universa in circuitu pergit spiritus et in circulos suos revertitur.
interl.|  per zodiacum
marg.|  IN  CIRCUITU  PERGIT  SPIRITUS. Ipsum solem spiritum vocat qui animat et inspirat et vivificat omnia sicut in vere quod mundi principium putatur singulis annis videmus. Oblique enim per zodiacum currit sol. Unde in hyeme ad austrum vergit estate ad boream ne si semper eodem modo procederet alia calor alia frigus consumeret.

in] om. Weber revertitur] regreditur Weber
Numérotation du verset Qo. 1,7 
Omnia flumina intrant in mare et mare non redundat. Ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
interl.|  non solum phisice sed et ethice
marg.|  OMNIA  FLUMINA. Dicunt philosophi aquas dulces que mari influunt vel ardente sole consumi vel salsuginis maris esse pabula sed Ecclesiastes noster conditor aquarum dicit eas per occulte terre venas ad capita fontium regredi et de matrice abysso in sua semper ebullire principia.
marg.|  Possumus per flumina et mare humanum genus accipere quod in terram unde sumptum est redit secundum illud : Terra es et in terram ibis. Nec terra impletur multitudine mortuorum. Et Hieronymus dicit torrentes non flumina eo quod cito transeant.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Omnes torrentes etc. Recte turbide aque in mare unde substiterant revertuntur etni fallor torrens sine additamento nusquam in bono accipitur. Nam torrente voluptatis tue potabis eos. Cum additamento salvator ad torrentem Cedron trahitur et Elias ad torrentem Chore latitat qui et ipse siccatur non adimpletur mare insatiabile quomodo in Proverbiis sanguisuge.

in] om. Weber
Numérotation du verset Qo. 1,8 
Cuncte res difficiles
interl.|  rerum cause et nature
non potest homo eas
interl.|  aliis

h. e.] inv. Weber
explicare
interl.|  plene
sermone. Non saturatur oculus
interl.|  quia videmus per speculum in enigmate
interl.|  ut plene videns
visu nec auris impletur.
interl.|  alio docente
marg.|  CUNCTE  RES  DIFFICILES.   Non potest homo causas et naturas rerum   explicare nec   oculus ad plenum intueri nec auris, instruente doctore, ad summa pervenire. Videmus enim nunc per speculum in enigmate et ex parte donec veniat quod perfectum est quod in hoc mortalis corpore esse non poterit. Hec sententia contra eos est qui sine labore et discendi studio sanctas Scripturas se novisse putant et se sapientes cum insipientes sint.

impletur] + auditu Weber
Numérotation du verset Qo. 1,9 
Quid est quod fuit ?
interl.|  ut homo mortuus
interl.|  in natura
interl.|  homo nasciturus
quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.
marg.|  QUID  EST  QUOD. Hieronymus HIERONYMUS. De his videtur dicere que super enumeravit scilicet de mole terrarum ortu solis et occasu cursu fluminum magnitudinem oceani omnibusque que aut cogitatione aut visu aut auribus dicimus quod nihil sit in natura novum ab initio enim et homines nati et mortui sunt et terra super aquas librata et sol ortus occubuit et avibus volare et natare piscibus et ceteris propria a Deo artificie concessa. Huic simile comicus ait : nihil est dictum quod non sit dictum prius. Hoc cum exponeret Donatus : Pereant inquit qui ante nos nostra dixerunt. Si ita in sermonibus quantomagis in administratione mundi que ab initio seculi sic perfecta est ut requiesceret Deus ab omnibus operibus suis die septima.
marg.|  QUID  EST etc. De naturis in principio mundi creatis et de successione earum quomodo veniunt et transeunt ut homo moritur homo nascitur eadem natura est nascentis que fuit morientis sic de avibus piscibus serpentibus et omnibus animantibus sic de herbis arboribus et aliis naturis nihil novum invenitur quod antea non esset. Nihil preteritum quod post non fiat. Unde : Requievit Deus die septimo ab omni opere suo a novarum creatione naturarum non a gubernatione secundum illud : Pater meus usque modo operatur et ego operor sic ex primordialibus rerum seminibus totius seculi tempus naturali cursu peragitur.

faciendum] fiendum Weber
Numérotation du verset Qo. 1,10 
Nihil sub sole novum
interl.|  quod non ante fuerit
nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est.
marg.|  NEC  VALET  QUISQUAM  DICERE. Vere nihil novum quia non potest dici ecce hoc novum. Iam enim precessit etc. Nec putemus signa atque prodigia et multa que arbitrio Dei nova in mundo fiunt in prioribus seculis iam fuisse et locum invenire Epicurum qui affirmat per innumerabiles periodos eadem his in locis et per eosdem fieri. Alioquin et Iudas crebro prodidit et Christus passus est sepe pro nobis et cetera que facta sunt et futura in eosdem similiter periodos revoluentur. Sed dicendum est quod prescientia et predestinatione Dei iam ea facta sunt que futura sunt.
Iam enim precessit in seculis que fuerunt ante nos.
marg.|  IAM  ENIM etc. Sicut preterita que olim fuerunt apud nos abscondit oblivio sic que nunc fiunt qui nascisturi sunt scire non poterunt silentio enim peribunt et quasi non fuerint abscondentur. Vanitas enim vanitatum et omnia vanitas quia omnia more fluentis aque transeunt et non redibunt cui sententie totus mundus acclamat et maxime genus humanum.
Numérotation du verset Qo. 1,11 
Non est priorum memoria
interl.|  apud nos
marg.|  NON  EST  PRIORUM  MEMORIA. Hieronymus HIERONYMUS. Seraphin propterea facie Dei et pedes velant quia prima et extrema cooperta sunt. Iuxta Septuaginta : non est memoria primis et quidem novissimis qui futuri sunt. Non est memoria cum his qui futuri sunt in novissimo. Idem in Evangelio : erunt primi novissimi et novissimi primi etc. Et quia Deus ut benignus et clemens minorum quoque omnium recordatur his qui novissimi esse meruerunt non tantam dabit gloriam quantam his qui se humiliantes novissimi in mundo esse voluerunt. Unde post : non est memoria sapienti cum stulto in eternum.
sed nec eorum quidem que postea futura sunt, erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
Numérotation du verset Qo. 1,12 
Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Hierusalem
Numérotation du verset Qo. 1,13 
et proposui
interl.|  sponte
in animo meo querere et investigare
interl.|  varia curiositate
sapienter de omnibus
interl.|  causas omnium
que sunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit
interl.|  permisit

sunt] fiunt Weber
Deus filiis hominum
interl.|  carnalium
ut occuparentur in ea.
interl.|  ne proficerent
interl.|  quanto plus inquiritur tanto plus dubitatur
marg.|  ET  PROPOSUIT etc. Usque dedit Deus filiis etc. Cui simile est. Propter quod tradidit Deus eos in reprobum sensum id est permisit tradi. Proposuit ergo Ecclesiastes primo omnium cor suum ad sapientiam requirendam volens ultra licitum causas rationesque cognoscere cur parvuli corripiantur a demone cur pii et impii pari naufragio demergantur an hec et huiusmodi casu an Dei iudicio veniant. Si iudicio ubi iustitia ? Si non iudicio ubi providentia ? Hec inquit nosse desiderans intellexi superfluam curam per diversa cruciantem a Deo hominibus datam ut cupiant quod licitum non est scire et hoc propter suam curiositatem quam sponte incurrerunt.
marg.|  Hucusque generaliter de vanitatibus seculi agit hinc ad se ipsum redit et quis esset ostendit quomodo omnia cognoverit docuerit. Unde : et proposui in animo meo etc.
marg.|  HANC  OCCUPATIONEM  PESSIMAM etc. Hieronymus HIERONYMUS. Verbum aman, Aquila Septuaginta Theodotio perysitamon quod latine distensio eo quod in varias sollicitudines mens hominis distenta lanietur, Symmachus vero sisaman, id est occupationem, transtulit. Itaque sive distensionem sive occupationem sive quid huiusmodi dixerimus a superiorem sensum cuncta referuntur.
marg.|  HANC  OCCUPATIONEM  PESSIMAM etc. Pulcre causa premissa data est a Deo occupatio sicut illud propter quod tardidit eos Deus in passiones ignominie et item propter quod tradidit Deus eos in reprobum sensum.
Numérotation du verset Qo. 1,14 
Vidi que fiunt10  {Erfurt, t. 3, f. 22rb   ; facsim., t. 2, p. 695b} [Rusch, f. 22rb   ] cuncta sub sole et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
interl.|  dum diversis cogitationibus rapitur
marg.|  VIDI etc. Consideravi omnia mundana et vidi vanitatem et maliciam esse id est miserias spiritus quibus animus diversis fatigatus cogitationibus laborat cognoscere quod homini non conceditur.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Verbum routh Aquila et Theodotio : noimen, Symmachus : bochesin, Septuaginta syrum expressere, non hebreum, dicentes proliresim. Noimen et bochesis a passione vocabulum est et proliresis melius voluptatem quam presumptionem sonat. Dicitur autem quod agat unusquisque quod velit et sibi rectum esse videatur atque in diversa libero homines ferantur arbitrio et vana sunt universa sub sole dum invicem nobis in malorum et bonorum finibus displicemus. Dicebat mihi Hebreus quidam quod routh hoc loco magis afflictionem et malitiam quam passionem et voluptatem significaret non a malo boni contrario sed secundum hoc sufficit diei malitia sua. Quam greci significantius cathusiam vocant et est sensus : Consideravi universa que in mundo fiunt et nihil aliud deprehendi quam vanitatem et malitias, id est miserias spiritus quibus anima diversis cogitationibus affligitur.

10  fiunt] + fuit Weber
Numérotation du verset Qo. 1,15 
Perversi
interl.|  a recto depravati
difficile corriguntur
interl.|  peccator cum in profundum venerit vitia contemnit
et stultorum infinitus est numerus.
interl.|  non sunt digni numero ut sancti de quibus dicitur : dinumerabo eos
marg.|  PERVERSI  DIFFICILE. Hieronymus HIERONYMUS. Perversus non poterit adornari et imminutio non poterit numerari. Qui enim perversus est nisi ante corrigatur non potest adornari recta ornantur curva corriguntur hoc contra hereticos qui quasdam naturas introducunt que non recipiunt sanitatem et quia imminutio id est quod deest non potest numerari. Primogenita tantum Israel numerata sunt femine vero et servi et parvuli et vulgus ex Egypto nequaquam plenitudo sed imminutio exercitus non numeratur. Potest et sic intelligi tanta malicia est in mundo ut ad integrum statum nec redire valeat in quoconditus est. Aliter : omnibus in integrum per penitentiam restitutis solus diabolus in suo permanebit errore cuncta enim que sub sole sunt eius arbitrio et malignitate eversa sunt dum eius instinctu peccata cumulantur. Denique tantus est numerus seductorum quos a grege Domini rapuit ut non possit comprehendi.
Numérotation du verset Qo. 1,16 
locutus sum in corde meo dicens : Ecce magnus effectus sum et precessi omnes sapientia11 
interl.|  quam petii a Domino pre ceteris

11  o. s.] inv. Weber
qui fuerunt ante me in Hierusalem
interl.|  non Abraham non Moysen et ceteros sed qui fuerunt ante me in Hierusalem
et mens mea contemplata est multa sapienter et didici12 

12  didici] didicit Weber
Numérotation du verset Qo. 1,17 
dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam
interl.|  non ait locutus sum quia multa scimus qua eloqui non possumus
marg.|  ERRORES  ET  STULTITIAM. Prima sapientia est stulticia caruisse qua carere non potest nisi qui intellexerit eam. Unde plurima in rebus noxia sunt creata ut dum ea vitamus ad sapientiam erudiamur. Equalis ergo studii fuit Salomoni scire sapientiam et scientiam et e regione errores et stulticiam ut hec appetendo illa declinando eius sapientia probaretur. Sed in hoc quorum dicit se pavisse ventos et non valuisse comprehendere veritatem de presumptione spiritus sive pastione venti quod sepius in hoc libro supra disseruisse sufficiat.
et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Cognovi quia et hoc est pastio venti sive presumptio spiritus
Numérotation du verset Qo. 1,18 
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addit et dolorem13 
interl.|  quanto magis quis sapientiam assequitur eo magis vitiis subiacere indignatur et procul esse a virtutibus quas requirit
marg.|  ET  QUI  ADDIT etc. quia potentes potenter tormenta patientur cuicumque plus committitur plus exigitur ab eo ideo apponit dolorem qui apponit scientiam et contristatur merore secundum Deum pro delictis suis. Unde apostolus : et quis est qui me letificet nisi qui corrigitur ex me nisi forte et hoc intelligendum quod sapiens doleat tantum latere sapientiam nec ita prebere se mentibus ut lumen visui sed per tormenta quedam et intolerandum laborem iugi meditatione et studio provenire.

13  addit et dolorem] addat et laborem Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Qo. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber29.xml&chapitre=29_1)