initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<29. Qohelet vel Ecclesiastes*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Qo. 3,1 
Omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub celo.
marg.| marg.| OMNIA  TEMPUS  HABENT. Incertum et fluctu autem statum condicionis humane supradocuit nunc omnia in mundo esse contraria et nihil stare perpetuum eorum scilicet que sub sole fiunt et intra tempus quia substantie spiritales nec loco nec tempore continentur.||
Numérotation du verset Qo. 3,2 
Tempus nascendi
interl.| interl.| ortus iusti cum incipit Deum timere||
interl.| interl.| Israel ad cultum Dei||
et tempus
interl.| interl.| ducendi in captivitatem post transgressionem mandatorum||
moriendi,
interl.| interl.| mors quando perfecta caritas foras mittit timorem||
tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est,
marg.| marg.| TEMPUS  PLANTANDI etc. Nulli dubium est quod et ortus et interitus hominum Deo notus sit et prefinitus et parere esse quod plantare mori quod plantatum est evellere. Sed quia in Isaia legimus : a timore tuo Domine concepimus et parturivimus et peperimus spiritum salutis dicimus quod perfecto viro partus iste est qui de timore natus est cum Deum amare ceperit mundo moritur quia perfecta caritas foris mittit timorem.||
Numérotation du verset Qo. 3,3 
Tempus
interl.| interl.| ei qui ait ego occidam et ego vivere faciam sanat ad penitentiam vocans occidit secundum illud : in matutino interficiebam omnes peccatores terre||
occidendi
interl.| interl.| in Egypto||
et tempus sanandi,
interl.| interl.| ab Egypto liberandi||
tempus destruendi
interl.| interl.| templi sub Nabuchodonosor||
interl.| interl.| primos motus male cogitationis||
et tempus edificandi,
interl.| interl.| sub Dario vel Cyro||
marg.| marg.| TEMPUS  DESTRUENDI etc. Non possumus edificare bona nisi prius destruxerimus mala sicut Ieremie dictum est a Deo ut ante eradicaret et suffoderet et perderet.||
Numérotation du verset Qo. 3,4 
tempus flendi
interl.| interl.| eversionem urbis||
et tempus ridendi,
interl.| interl.| sub Zorobabel, Esdra et Neemia||
marg.| marg.| TEMPUS  FLENDI. Tempus flendi nunc est in futuro ridendi. « Beati flentes quoniam ipsi ridebunt ».||
tempus plangendi et tempus saltandi,
marg.| marg.| TEMPUS  PLANGENDI etc. In evangelio :"Lamentavimus vobis et non planxistis, cantavimus et non saltastis". Plagendum est nunc ut in futuro. Saltemus illam saltationem quam David ante arcam testamenti, Saulis filie displicens, magis placuit Deo.||

Mt. 11, 16 : « Cecinimus vobis, et non saltastis, lamentavimus et non planxistis » ; cf. Lc. 7, 32.
Cf. 2Rg. 6, 14.
Numérotation du verset Qo. 3,5 
interl.| interl.| Israel||
et tempus colligendi,
interl.| interl.| in unum||
interl.| interl.| Deo||
marg.| marg.| TEMPUS  SPARGENDI etc. Hieronymus HIERONYMUS. Miror si vir sapiens de edificatione domorum dixerit secundum illud Oratii : « Diruunt edificant mutant quadrata rotundis estuat et vite disconvenit ordine toto ». Sed utrum vere an per methaphoram lectori relinquo. Nos vero intelligimus secundum hoc quod potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe. Quod tempus fuerit dispergendi gentes et tempus in Ecclesia congregandi legi in quodam libro secundum Septuaginta tempus mittendi lapides et tempus colligendi servitatem scilicet legis antique evangelii gratia temperatam lex enim rigida peccantem interficit evangelii gratia miseretur et ad penitentiam vocat.||

Quintus Horatius Flaccus, Epistulae, Lib. 1, epist. 1, versus 94, Teubner, p. 254 : « Si curatus inaequali tonsore capillos occurri, rides; si forte subucula pexae trita subest tunicae vel si toga dissidet impar, rides : quid mea cum pugnat sententia se cum, quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, aestuat et vitae disconvenit ordine toto, diruit aedificat, mutat quadrata rotundis? »
tempus amplexandi
interl.| interl.| Israel||
interl.| interl.| quando dictum est crescite et multiplicamini||
et tempus longe fieri ab amplexibus,
interl.| interl.| quando dicitur tempus breve est superest ut qui habent uxores sint tamquam non habentes||
interl.| interl.| in Babylonica captivitate, et ibi computresce Transeuphraten lege perizoma Ieremie ||
marg.| marg.| TEMPUS  AMPLEXANDI. Nolite fraudare invicem nisi forte ex communi consensu ad tempus ut vacetis scilicet ora liberis danda opera et iter continentie.||
marg.| marg.| Tempus amplexandi sapientiam et contemplationi strictius inherendi et tempus longe fieri a complexu scilicet sapientie ut cure temporis et his sine quibus vivere non possumus serviamus.||

Hier. 13, 1-11.

ab amplexibus] a complexibus Weber
Numérotation du verset Qo. 3,6 
tempus acquirendi
interl.| interl.| eos Iudeos perditos||
et tempus perdendi,
interl.| interl.| gentes||
tempus custodiendi
interl.| interl.| fideles ex gentibus||
et tempus abiciendi,
interl.| interl.| infideles Iudeos||
Numérotation du verset Qo. 3,7 
tempus scindendi
interl.| interl.| tempus destruendi et reedificandi ||
interl.| interl.| Israel||
interl.| interl.| Vetus Testamentum||
reedificandi] coniec., reedi. Rusch
et tempus consuendi,
interl.| interl.| evangelii, testimoniis et prophetis||
tempus tacendi
interl.| interl.| in disciplina||
interl.| interl.| prophetas in captivitate romana| ||

Hieronymus, In Eccl. 3, 2 ; CCSL72, lin. 33 : « Tempus tacendi prophetas, nunc in captiuitate romana et tempus loquendi eos, tunc quando etiam in hostili terra dei consolatione et alloquio non carebant ».
et tempus loquendi,
interl.| interl.| in magisterio||
marg.| marg.| TEMPUS  TACENDI ET  TEMPUS  LOQUENDI. Hieronymus HIERONYMUS. Docemus in Ecclesiis quod nescimus omnes artes absque doctore. Non dicimus sola hec tam vilis et tam facilis ut preceptore non egeat.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Nihil nobis videtur esse rectum nisi quod dicimus, tu post multum silentium ; de discipulis efficiamur magistri.||
marg.| marg.| TEMPUS  LOQUENDI. Disciplina Pythagoris est per quinquennium tacere et postea eruditos sequi.||
Numérotation du verset Qo. 3,8 
tempus dilectionis
interl.| interl.| gratie||
interl.| interl.| quia dilexit eos ante sub patribus||
interl.| interl.| quando in hostili terra Dei consolatione et alloquio non carebant||
et tempus odii,
interl.| interl.| cerimoniarum et huius modi||
interl.| interl.| legis Moysi||
interl.| interl.| quia in Christo posuerunt manus||
marg.| marg.| TEMPUS  DILECTIONIS. Tempus amandi post Deum uxores liberos propinquos et tempus odiendi eos in martyrio vel quomodo nunc videmus per speculum in enigmate etc. tempus erit diligendi presentiam Dei et tempus odiendi quando facie ad faciem cernentes et in melius proficientes incipiemus odisse et despicere quod amavimus.||
tempus belli
interl.| interl.| dum vivimus||
interl.| interl.| contra diabolum||
et tempus pacis.
interl.| interl.| Hierusalem civitas nostra a pace vocabulam habet||
interl.| interl.| post hanc vitam||
marg.| marg.| TEMPUS  BELLI modo non agentibus penitentiam tempus pacis in futuro quando omnis Israel salvus fiet.||
marg.| marg.| TEMPUS  BELLI ne sis securus accipe armaturam Dei.||
Numérotation du verset Qo. 3,9 
Quid habet amplius homo de labore suo ?
Numérotation du verset Qo. 3,10 
Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea.
marg.| marg.| VIDI  AFFLICTIONEM  QUAM  DEDIT etc. Dicitur quod propterea Deus in presenti seculo etiam perversorum dogmatum magistris concesserit occupationem ne mens hominis otiosa torpesceret et hoc est bonum quod fecit Deus in tempore suo et non posse eos nature rerum comprehendere scientiam. Aliter : cum omnia suo labantur tempore et sit tempus destruendi et edificandi flendi et ridendi et cetera que de tempore dicta sunt quid frustra conamur et breves huius vite dies putamus esse perpetuos nec sufficit malicia diei ut nihil in crastinum cogitemus : Quid enim plus habere possumus amplius laborando ? In quo id tantum hominibus a Deo datum est ut alius alia sectando haberet in quibus se erudire et exercere posset. Deus enim omne quod fecit bonum est sed in tempore suo bonum est vigilare dormire non semper sed vicissim bonum est numquam ulterius quam ut opus est. Dedit quoque mundum inhabitandum hominibus ut fruantur varietatibus temporum et non querant de causis rerum naturalium quomodo creata sint omnia quare hoc vel illud ab initio mundi usque ad finem seculi fecerit crescere manere et mutari.||
Numérotation du verset Qo. 3,11 
Cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
Numérotation du verset Qo. 3,12 
Et cognovi quod non esset melius nisi letari
interl.| interl.| frui presentibus||
et facere bona
interl.| interl.| quod in futuro prosit||

bona] bene Weber
in vita sua.
interl.| interl.| qua cito transitura||
marg.| marg.| ET COGNOVI. Ideo colonus in mundo datus est homo ut hoc brevi tempore fruatur et spe longitudinis abscisa que possidet ut ad alia transiturus aspiciat et quod boni potest faciat in vita ne frustra pro congregandis operibus torqueatur ne se putet plus de labore suo lucrari quam cibum et potum et si quid de opibus suis in bonis operibus expenderit hoc solum donum Dei est non ex his ut quidam putant ad luxuriam et desperationem provocamur secundum illud : Manducemus bibamus cras enim moriemur sed ut secundum apostolum habentes victum et vestitum his contenti simus cetera pauperibus prosint nec est contrarium quod dicit Balaam non erit labor in Iacob neque dolor in Israel. Hinc  omnis homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc Dei donum est multe enim nunc tribulationes iustorum in futuro autem non erit labor in Iacob.||
Numérotation du verset Qo. 3,13 
Omnis enim homo
interl.| interl.| ne congreget divitias hoc tantum habet de labore suo||
qui comedit
interl.| interl.| corpus Christi||
interl.| interl.| sanguinem||
interl.| interl.| qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem in me manet et ego in eo in his letari debemus et in lectione sancta pascamur et potemur||
et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est.
Numérotation du verset Qo. 3,14 
Didici quod omnia opera que fecit Deus perseverent in eternum.
interl.| interl.| vel in perpetuum||

eternum] perpetuum Weber
Non possumus eis quicquam addere nec auferre que fecit Deus ut timeatur.
marg.| marg.| DIDICI etc. Nihil est in mundo novum solis cursus lune vices terre et arborum siccitas vel viror cum mundo condita sunt et hec idcirco Deus certa ratione temperavit ut Dei providentiam in his intelligamus et timeamus a facie Dei vultus autem Domini super facientes mala.||
Numérotation du verset Qo. 3,15 
Quod factum est ipsum permanet. Que futura sunt iam fuerunt
interl.| interl.| ut solis ortus et occasus||
et Deus instaurat quod abiit.
interl.| interl.| animalia moriuntur et nascuntur eiusdem generis sic et alia||
marg.| marg.| ET DEUS  INSTAURAT etc. Quasi a proprio principio mundi sic potest legi ad consolationem martyrum Deus instaurat quod abiit secundum illud : « Capillus de capite vestro non peribit ». Quod alii sic : querit eum qui persecutionem patitur « quia sanguinem servorum suorum ulciscetur ».||

Lc. 21, 18.
Dt. 32, 43.
Numérotation du verset Qo. 3,16 
Vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitie iniquitatem
interl.| interl.| dextera eorum repleta est muneribus||
marg.| marg.| VIDI  SUB  SOLE. Cum in hoc mundo iudicium et veritatem requirem aliter arbitratus sum aliquid iustitie hic geri et vel pium suo merito recipi vel impium suo scelere damnari sed post mecum reputans intellexi Deum non per partes iudicare sed in futurum reservare iudicium ubi recipiet unusquisque quod gessit et tunc vidi tempus discretionis omnis rei. Similiter in Sapientia : Ne dixeris quid hoc aut quid istud. Omnia enim tempore suo requirentur.||
Numérotation du verset Qo. 3,17 
et dixi in corde meo : iustum et impium iudicabit Dominus
interl.| interl.| in futuro||

Dominus] Deus Weber
et tempus omnis rei tunc
interl.| interl.| non modo||

omnis] omni Weber
erit.
marg.| marg.| DIXI IN  CORDE  MEO. Quasi non mirum inter stultum et impium nihil distare nec virtutum nihil valere sed indiscrete omnia voluntari cum etiam inter pecudes et homines quantum ad corpus vel utilitatem corporis nihil interesse videatur una condicio nascendi una species moriendi. Si autem videtur distantia quod spiritus hominis ascendat in celum pecoris in terram descendat quis certus auctor ? quis scit an vera an falsa sint que sperantur ? Non hoc dicit quia animam hominis putaret perire cum corpore vel unum locum bestiis hominibusque preparari sed quia ante adventumChristi omnes anime hominum pariter descendebant ad inferos. Unde hominis pecorisque spiritus eiusdem vilitatis videbatur et licet alter cum corpore periret alter non . Non multum intereat cum corpore perire et ad inferos descendere.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Dixi in corde meo de loquela filiorum hominum quia probat illos Deus hoc solum inter homines et iumenta Deus esse voluit quia nos loquimur illa sunt muta et cum hoc sit tamen ostenditur nobis quia secundum corpus iumenta sumus sicut iumentum morimur et unus omnibus spiritus est aer scilicet hoc est enim quod ait et spiritus unus omnibus et amplius homini a peccore nihil est.||
marg.| marg.| Allegorice. Homines et iumenta salvabis Domine. Et alibi : ut iumentum factus sum apud te . Et in prophetis homines et pecora in Hierusalem salvanda dicuntur et impleri terram pecoribus et armentis.||
Numérotation du verset Qo. 3,18 
Dixi in corde meo de filiis
interl.| interl.| vel loquela filiorum||
Hominum
interl.| interl.| sanctorum qui vere homines vel doctores||
ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis.
Numérotation du verset Qo. 3,19 
Idcirco unus
interl.| interl.| similis||
interitus est hominis et iumentorum et equa utriusque condicio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia
interl.| interl.| vel et spiritus unus omnibus||
et nihil habet homo amplius iumento. Cuncta subiacent vanitati

a. i.] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 3,20 
et omnia pergunt ad unum locum ; de terra facta sunt
interl.| interl.| ne putaremus dictum de anima||
interl.| interl.| secundum corpus et membra « terra es et in terram ibis ».||

Gn. 3, 19 (Vetus latina) ; Vulg. : « Pulvis es et in pulverem reverteris ».

revertuntur] -tentur Weber
Numérotation du verset Qo. 3,21 
Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum
interl.| interl.| in celum||
marg.| marg.| QUIS  NOVIT etc. Non dicit inter hominis et pecudis dignitatem nihil interesse si per quis difficultatem rei monstrat. Quis enim non impossibile sed difficile in Scripturis sanctis sepissime significat ut ibi : Generationem eius quis enarrabit et Domine quis ascendet in tabernaculum tuum ? Ieremias. Quamvis in hebreo aliter : et homo est et quis cognoscit eum ? Inter homines et bestias hec differentia est quod spiritus hominis ascendit in celum et iumenti descendit in terram cum carne dissolutus non tamen huius rei vir aliquis eruditus et rei quasi dubie certus assertor sit.||
et si spiritus iumentorum descendat deorsum ?
interl.| interl.| peccatores qui vere iumentum vel idiote||
marg.| marg.| DEORSUM. Ad inferos. Fieri enim potest ut cito muntentur et sepe qui docti videbantur ad inferos ducuntur et simplices et rustici coronantur.||
Numérotation du verset Qo. 3,22 
Et deprehendi nihil esse melius quam letari hominem in opere suo et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ?
interl.| interl.| id est nescit qualis sit eius heres futurus||
marg.| marg.| ET DEPREHENDI etc. Superiori errore turbatus quo putabam homines nihil a bestiis differre in hac stulta opinione ductus sum ut dicerem hoc tantum bonum presentem carpere voluptatem quia post mortem non liceret sed melius divitie bonorum operum nihil enim melius quam letari hominem in opere bono in eleemosynis et huiusmodi preparando in celis thesauros. Hanc enim veraciter habemus. Non enim possumus post hanc vitam rursus nostris laboribus perfrui aut scire que in mundo futura sunt post ea.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Qo. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber29.xml&chapitre=29_3)