initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<29. Qohelet vel Ecclesiastes*>

Capitulum 5

Numérotation du verset Qo. 5,1 
Ne temere quid loquaris
interl.| interl.| sicut Iudei qui dixerunt omnia quacumque precepit nobis faciemus et adoraverunt vitulum||
neque cor tuum sit velox ad proferendum
interl.| interl.| vovendo Deo vel de divinitate disputando||
Sermonem coram Deo.
interl.| interl.| voti vel nimis inquisite divinitatis||
Deus enim in celo et tu super terram
interl.| interl.| non comprehendes eum quia quantum distat celum a terra tantum nostra scientia ab illius natura||
marg.| marg.| DEUS  ENIM IN  CELO etc. Qui omnia audit et videt et stulticiam tuam arguit quamvis ipse in celo et tu in terra.||
idcirco sint pauci
interl.| interl.| considerati||
sermones tui.
interl.| interl.| de Deo de quo et vera dicere periculosum est||
Numérotation du verset Qo. 5,2 
sequuntur somnia et in multis sermonibus invenietur stultitia.
interl.| interl.| in multiloquio peccatum non deerit||
marg.| marg.| MULTAS  CURAS etc. quasi sicut qui multa cogitat ipsa frequentur somniat sic in stulticiam recidit qui ultra sed Deo disputat. Vel quia modo videmus per speculum et in enigmate et quasi per somnum extimamus nos tenere quod non habemus et tamen nihil habemus.||

invenietur] invenitur Weber
Numérotation du verset Qo. 5,3 
Si
interl.| interl.| autem||
quid vovisti Deo
interl.| interl.| in baptismo||
ne moreris reddere.
interl.| interl.| quia dies Domini sicut fur in nocte veniet||
Displicet enim ei infidelis
interl.| interl.| non impleta||
et stulta
interl.| interl.| indiscreta||
promissio sed quecumque voveris
interl.| interl.| «Vovete et reddite Domino Deo vestro t<erribili> ».| ||

Cf. Ps. 72, 12-13 : « Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili et ei qui aufert spiritum principum ».

quecumque] quodcumque Weber
redde.
interl.| interl.| cito||
Numérotation du verset Qo. 5,4 
Multoque melius est non vovere quam post votum promissa non reddere.
marg.| marg.| MULTOQUE  MELIUS. Sicut Iudei qui dixerunt omnia quecumque precepit nobis Deus faciemus et adoraverunt vitulum.||

reddere] complere Weber
Numérotation du verset Qo. 5,5 
Ne dederis os tuum
interl.| interl.| ne ultra quam potes voveas||
ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia
interl.| interl.| quasi ne putes omnia casu agi nihil a Deo provideri||
marg.| marg.| NE DEDERIS OS  TUUM etc. Quasi ne dicas te ex infirmitate carnis tue peccare tamquam reflectens culpam in auctorem. Unde : ne declines cor meum in verba malicie ad excusandas excusationes in peccatis.||
marg.| marg.| CORAM  ANGELO. Qui astat unicuique et omnia Deo nuntiat ne putes omnia latem Deum .||
ne forte iratus Dominus super sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.
interl.| interl.| etiam bona opera et tradat te in reprobum sensum||

Dominus] Deus Weber sermones tuos] sermone tuo Weber
Numérotation du verset Qo. 5,6 
Ubi multa sunt somnia, plurime sunt vanitates
interl.| interl.| somnia ne cures quia vana sunt||
marg.| marg.| UBI  MULTA  SUNT etc. Quasi ne dederis os tuum etc. quia hec vita est quasi somnia et multa videntur vera que sunt falsa sic et excusatio tua.||

sunt] om. Weber
et sermones innumeri.
Tu vero Deum
interl.| interl.| non somnia||
time.
interl.| interl.| iudicem peccati quia voluntarii ubi enim non est voluntas non est peccatum||
Numérotation du verset Qo. 5,7 
Si
interl.| interl.| tamen||
videris calumnias
interl.| interl.| ab impiis||
Egenorum
interl.| interl.| beati pauperes spiritu||
et violenta iudicia
interl.| interl.| potentum||
et subverti
interl.| interl.| a iudicibus||
iustitiam in provincia,
interl.| interl.| tamquam Deus non videat vel iniuste agat||
non mireris super hoc negotio quia excelso
interl.| interl.| tyranno||
excelsior alius est et super hos
interl.| interl.| tyrannos||

excelsior alius] inv. Weber
quoque eminentiores sunt alii
interl.| interl.| angeli qui prohiberent nisi tempus expectarent||
marg.| marg.| SI VIDERIS etc. Ac si dicat : ne dicas coram angelo non est providentia quod est contra eos qui omnia casibus agi putant et Dei providentiam negant. Si tamen videris calumnias egenorum etc.||
Numérotation du verset Qo. 5,8 
Et
interl.| interl.| nunc||
insuper universe terre rex imperat servienti.
interl.| interl.| Dominus cuncta providet et gubernat cui cuncta serviunt vel invita||
marg.| marg.| UNIVERSE  TERRE. Deus patiens et redditor qui dicit : cum accepero tempus ego iustitias iudicabo.||
Numérotation du verset Qo. 5,9 
Avarus non implebitur pecunia
interl.| interl.| semper avarus eget||
et qui amat divitias
interl.| interl.| non dicit qui habet||
fructus non capiet ex eis.
interl.| interl.| nec sibi sustinet inde benefacere||
Et hoc ergo vanitas.
Numérotation du verset Qo. 5,10 
interl.| interl.| quia||
Ubi multe sunt opes {Erfurt, t. 3, f. 25ra   ; facsim., t. 2, p. 701a} [Rusch, f. 25ra   ] multi et qui comedunt eas.
interl.| interl.| servi et ancille et alii necessarii qui devorant congregata||

comedunt] -dant Weber
Et
interl.| interl.| ergo||
quid prodest possessori
interl.| interl.| qui non plus aliis utitur eis||
nisi quod cernit divitias oculis suis ?
interl.| interl.| ut tantulus sitiens in mediis undis||
Numérotation du verset Qo. 5,11 
Dulcis est
interl.| interl.| enim||
Somnus
interl.| interl.| requies eterna sitienti||
Operanti
interl.| interl.| bona||
interl.| interl.| fatigato||
sive parum sive multum
interl.| interl.| faciens qua predicat||
comedat ; saturitas autem divitis
interl.| interl.| superba scientia inflat||
non sinit eum dormire.
interl.| interl.| cibis curisque gravatum||
marg.| marg.| DULCIS  EST  SOMNUS etc. Divitem avarum quem descripserat comparat operanti qui sine cura dormit non distentus in nimietate cibi cui post laborem gratus est somnus et cibus simplex et modicus minus onerosus et cito digeritur. Dives autem epulis distentus curis anxius aut vix aut numquam somno fruitur.||
marg.| marg.| Beati pauperes spiritu beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi Deum videbunt.||
marg.| marg.| Ve vobis divites qui habetis consolationem vestram.||

eum d.] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 5,12 
Est et alia infirmitas pessima
interl.| interl.| divitis avari||
quam vidi sub sole. Divitie
interl.| interl.| scilicet||
conservate in malum
interl.| interl.| periculum||
domini sui.
marg.| marg.| EST ET  ALIA  INFIRMITAS. Possumus hec de philosophis vel hereticis et eorum sectis vel disciplinis legere qui in malum suum et suorum complicum falsa dogmata congregant unde fructum non capiant nec suis imitatoribus relinquant sed omnes bonis operibus nudi in terram revertentur et manentes in tenebris ignorantie quia abiecerunt lumen vere sapientie omnes labores suos perdant cum scriptum sit perdam sapientiam sapientum etc.||
Numérotation du verset Qo. 5,13 
Pereunt
interl.| interl.| ei et heredi||
enim in
interl.| interl.| ipsius||
afflictione pessima.
interl.| interl.| enim||
Generavit filium qui in summa egestate erit.
interl.| interl.| amissis divitiis patris||
Numérotation du verset Qo. 5,14 
Sicut
interl.| interl.| uterque||
egressus est nudus de utero matris sue
interl.| interl.| nudus egressus sum de utero matris nudus revertar||
sic revertetur
interl.| interl.| in terram||
et nihil auferet secum
interl.| interl.| moriens||
de labore suo.
Numérotation du verset Qo. 5,15 
Miserabilis prorsus infirmitas. Quomodo venit sic revertetur. Quid ergo
interl.| interl.| quasi nihil||
prodest ei quod laboravit
interl.| interl.| congregando divitias||
in ventum.
interl.| interl.| vanum||
Numérotation du verset Qo. 5,16 
Cunctis diebus vite sue comedit
interl.| interl.| panis absconditus suavior||
in tenebris
interl.| interl.| meroris||
et in curis multis et in erumna atque tristitia.
Numérotation du verset Qo. 5,17 
Hoc itaque mihi visum bonum est10  ut comedat quis et bibat et fruatur letitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numero11  dierum vite sue quos dedit ei Deus et hec est pars illius.
marg.| marg.| HOC  ITAQUE etc. Melius dicit ei esse qui presentibus fruitus bonis in letitia et iocunditate hic est enim vel parva voluptas ibi sollicitudo et miseria et « thesaurizat et ignorat cui congregabit ea ». Melius est autem spiritalem escam et potum et letitiam a Deo datam intelligere et videre bonitatem Domini et habere iocunditatem cordis in labore bonorum operum spe future retributionis et hec pars nostra quamvis non plena donec videamus facie ad faciem cuius visio perfecta beatitudo. Et notandum quod hec occupatio hec bona intentio spiritalis est et vera letitia quam inspirat Dei gratia in adiuvando bona opera.||

Ps. 38, 7.

10  b. e.] inv. Weber 11  numero] -rum Weber
Numérotation du verset Qo. 5,18 
Et omni homini cui dedit Deus divitias
interl.| interl.| bonorum||
atque substantiam potestatemque ei tribuit
interl.| interl.| sine me nihil potestis facere||
ut comedat
interl.| interl.| spe||
ex eis et fruatur parte sua et letetur de labore suo :
interl.| interl.| spe retributionis||
interl.| interl.| quia||
hoc est donum Dei.
Numérotation du verset Qo. 5,19 
Non enim satis recordabitur dierum vite sue eo quod Deus occupet
interl.| interl.| inspirando||
Deliciis
interl.| interl.| spiritalibus||
cor eius.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Qo. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber29.xml&chapitre=29_5)