initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<29. Qohelet vel Ecclesiastes*>

Capitulum 7

Numérotation du verset Qo. 7,1 
Quid necesse est homini maiora se querere
interl.| interl.| noli altum sapere sed time||
cum
interl.| interl.| etiam||
ignoret quid conducat sibi
interl.| interl.| quid sit utile vel contra||
interl.| interl.| propria ne dum aliena quantominus ergo comprehendet celestia||
numerum
interl.| interl.| alias numero||

numerum] numero Weber
dierum peregrinationis sue
interl.| interl.| patria nostra paradisus est||
et tempore quo velut umbra preterit.
interl.| interl.| quod vehementer et homo fugit et numquam in eodem statu permanet||
Aut quis
interl.| interl.| homo||
ei poterit indicare
interl.| interl.| cum ignoret||
quid post eum futurum sub sole
interl.| interl.| in tempore||
sit.
Numérotation du verset Qo. 7,2 
interl.| interl.| ergo||
Melius est nomen bonum
interl.| interl.| bona fama||
quam pretiosa unguenta
marg.| marg.| MELIUS  EST  NOMEN  BONUM. Memoria bonorum operum que delectet auditorum corda sicut nares unguenta. Unde : memoria iustorum in laude nomen impiorum putrescet.||

pretiosa u.] inv. Weber
et dies mortis quam nativitatis.
interl.| interl.| quasi in morte patet quid vel quales sumus in nativitate nescitur||
marg.| marg.| ET DIES  MORTIS. Hoc est : melius est misere vite tormenta et tribulationes et labores moriendo evadere quam ad hec nasci et sustinere.||

quam] die Weber
Numérotation du verset Qo. 7,3 
Melius est ire ad domum luctus
interl.| interl.| ubi ostenditur miseria fragilitatis nostre in presenti cadavere||
quam ad domum convivii.
interl.| interl.| ubi obliviscimur quid sumus presenti in ebriati luxuria||
In illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid
interl.| interl.| scilicet cadaver||
Futurum
interl.| interl.| vel futurus ||
sit.
Numérotation du verset Qo. 7,4 
Melior est ira risu
interl.| interl.| contra vitia||
interl.| interl.| qui dissoluit etiam sapientem||
marg.| marg.| MELIOR  EST  IRA. Contra peccatum tuum vel alienum quia corrigis non quia ultionem cupis.||
quia per tristitiam vultus corrigitur, animus delinquentis.
Numérotation du verset Qo. 7,5 
interl.| interl.| ideo||
Cor sapientium
interl.| interl.| vere||
ubi tristitia est
interl.| interl.| beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur||
et cor stultorum ubi letitia.
interl.| interl.| risus dolore miscebitur||
Numérotation du verset Qo. 7,6 
Melius
interl.| interl.| ergo||
est a sapiente
interl.| interl.| magistro||
corrigi quam stultorum
interl.| interl.| prelatorum||

corrigi] corripi Weber
adulatione decipi.
interl.| interl.| si cecus ceco ducatum prebeat ambo in foveam cadunt||
marg.| marg.| MELIUS  EST A  SAPIENTE. Meliora sunt amici vulnera quam fraudulenta inimici oscula.||
marg.| marg.| Verba adulantis magis insensata ad spinas id est seculi curas moventia que ducunt ad gehenne incendia.||
marg.| marg.| Sapiens perfectus nulla argutione indiget nulla calumnia turbatur ergo de sapiente in profectu posito est accipiendum qui aliquando turbatur de iniquitate iudicii cum Deus statim non subvenit alias punit.||
Numérotation du verset Qo. 7,7 
Quia sicut sonitus
interl.| interl.| in suavis||
spinarum ardentium sub olla sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
Numérotation du verset Qo. 7,8 
Calumnia conturbat sapientem
interl.| interl.| abundans iniquitas||
et perdet robur cordis eius.
interl.| interl.| refrigescet caritas multorum||

eius] illius Weber
Numérotation du verset Qo. 7,9 
Melior est enim
interl.| interl.| melior est ira risu sed non ea que impatientem facit que est arrogantis||

enim] om. Weber
finis orationis quam principium.
marg.| marg.| MELIOR  EST  ENIM  FINIS  ORATIONIS. Perfectio. Qui perseveraverit salvus erit . Melior est consummata iudicia quam inchoata et orationis epilogi quam exordia hic certamen ibi victoria et cum venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est.||
Melior est patiens arrogante.
marg.| marg.| ARROGANTE. Huic arroganti contrarius est qui in evangelio pauper spiritu legitur.||
Numérotation du verset Qo. 7,10 
Ne sis
interl.| interl.| ergo||
velox
interl.| interl.| inconsideratus||

sis velox] inv. Weber
ad irascendum quia ira in sinu stulti
interl.| interl.| expers consilii||
requiescit.
Numérotation du verset Qo. 7,11 
Ne dicas : quid putas cause est quod priora tempora meliora fuere
interl.| interl.| Abrae, Isaac et Moysi quia tunc multi increduli||
quam nunc sint ?
interl.| interl.| sub Christo quia et modo multi sunt fideles||
marg.| marg.| QUI  PUTAS. Aliter : sic debes vivere ut semper presentes dies sint tibi meliores quam preteriti. Semper est enim tempus operandi ne cum ceperis decrescere dicatur cur renatis bene quis vos impedivit non obedire veritati ? Et item : Incipientes spiritu nunc consummamini.||

sint] sunt Weber
Stulta est enim huiuscemodi interrogatio.
Numérotation du verset Qo. 7,12 
Utilior est sapientia cum divitiis
interl.| interl.| quam sola bonum est enim indigenti necessaria tribuere sed melius et utrumque||
et magis prodest videntibus
interl.| interl.| corde||
solem.
interl.| interl.| iustitie||
Numérotation du verset Qo. 7,13 
Sicut
interl.| interl.| non tantum||
enim protegit sapientia
interl.| interl.| vera||
sic protegit pecunia.
interl.| interl.| et habentem et cui datur||
Hoc autem plus habet eruditio
interl.| interl.| quia utrunque prodest sed plus eruditio||
et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo.
interl.| interl.| etiam sine pecunia||
Numérotation du verset Qo. 7,14 
Considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
marg.| marg.| CONSIDERA  OPERA  DEI quammagna quam mirabilia alium gratuita pietate eligit alium iusto iudicio despicit. Unde : Iacob dilexi Esau odio habui et universe vie Domini misericordia et veritas.||
Numérotation du verset Qo. 7,15 
In die bona
interl.| interl.| presenti in qua mereri debes vitam eternam||
fruere bonis
interl.| interl.| virtutibus et operibus||
et malam diem precave.
marg.| marg.| MALAM  DIEM iudicii que mala videtur malis. Unde : dies illa dies ire etc. Vel bona et mala id est prospera et adversa prout iuste evenerint sustine viriliter. Omnia enim iuste quamvis occulte et hoc est ut non inveniat etc.||
Sicut {Erfurt, t. 3, f. 25vb   ; facsim., t. 2, p. 702b} [Rusch, f. 25vb   ] enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias.
interl.| interl.| iustus Dominus in omnibus viis suis||
Numérotation du verset Qo. 7,16 
Hec quoque vidi
interl.| interl.| vana opinione hominum||
in diebus nativitatis mee. Iustus perit in sua iustitia10 
interl.| interl.| quamvis innocens affligitur||

nativitatis] vanitatis Weber 10  sua iustitia] inv. Weber
et impius multo vivit tempore
interl.| interl.| feliciter||
marg.| marg.| VIVIT feliciter. Unde : zelavi « super iniquos pacem peccatorum videns ». Et Abacuc : « Quare taces impio devorante iustorem se » etc. Expectat autem iustus iudex ut retribuat unicuique secundum opera sua in tempore secundum illud : « Cum accepero tempus ego iustitias iudicabo ». Unde : « Noli emulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem ».||
in sua malitia11  .
interl.| interl.| quamvis malus||

11  s. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 7,17 
Noli esse iustus
interl.| interl.| summum ius summa iniuria est||
multum
interl.| interl.| non relaxando||
neque plus sapias quam necesse est.
interl.| interl.| qui perscrutator est maiestatis opprimitur a gloria||
marg.| marg.| NOLI  ESSE etc. Iudicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam. Et alibi : Nolite iudicare et non iudicabimini. Et ilud : dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Corrigat ergo sapiens ut magister compatiatur ut Pater.||
Ne obstupescas
Numérotation du verset Qo. 7,18 
ne impie agas multum
interl.| interl.| Peccasti, quiesce, quere medicinam, age penitentiam. « Non enim vult Deus mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat ».||

Sententia ex Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat ». >> Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis) : « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo.
interl.| interl.| subito preoccupatus||
marg.| marg.| ET NOLI  ESSE. Impii non dimidiabunt dies suos quasi noli impenitens provocare Deum ut etiam viventi inferat supplicium, sicut fecit Dathan et Abiron.||

Cf. Nm. 16 ; Nm. 16, 30.
Numérotation du verset Qo. 7,19 
Bonum est te
interl.| interl.| maxime ad domesticos fidei||
sustentare iustum
interl.| interl.| carnaliter et spiritaliter||
sed12  ab illo
interl.| interl.| vel ab alio iusto||

12  sed] + et Weber
ne subtrahas manum tuam quia qui Deum
interl.| interl.| qui pluit super bonos et malos||
timet nihil negligit.
marg.| marg.| NIHIL  NEGLIGIT. Omnibus sine respectu personarum benefacit. Vel in prosperis et in adversis providet sibi.||
Numérotation du verset Qo. 7,20 
Sapientia confortavit13 
interl.| interl.| quasi melior est sapientia fortitudine||

13  confortavit] -bit Weber
sapientem super decem principes civitatis.
interl.| interl.| Christus qui est sapientia redemit nos cum angeli non possunt||
marg.| marg.| DECEM  PRINCIPES. Angelos qui civitati nostre id est Ecclesie tamquam custodes id est auxiliatores presunt et decem dicuntur quia denarius numerus est perfectus.||
Numérotation du verset Qo. 7,21 
Non est enim homo iustus in terra
interl.| interl.| omnes enim peccaverunt et egent gratia Dei||
qui faciat bonum et non peccet.
interl.| interl.| nec infans unius diei||
Numérotation du verset Qo. 7,22 
Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur
interl.| interl.| de te||
ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum14  maledicentem tibi.
interl.| interl.| quasi homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones||
marg.| marg.| SED ET  CUNCTIS etc. Docet sapientem maledicorum linguas non attendere ne cum ipse idem faciat sibi velit ignosci et alios reprehendi. Si enim hoc fecerit semper curiosus et iratus erit quia nec servorum linguas conpescere valebit.||

14  servum] + tuum Weber
Numérotation du verset Qo. 7,23 
Scit enim conscientia tua 15 
interl.| interl.| qua iudice nemo nocens absolvitur||

15  c. tua] inv. Weber
tua quia16  tu crebro maledixisti aliis.
interl.| interl.| quod tibi non vis ne feceris aliis et patere legem quam ipse tuleris||

16  quia] + et Weber
Numérotation du verset Qo. 7,24 
Cuncta temptavi in sapientia.
interl.| interl.| inquirendo sapientiam||
Dixi
interl.| interl.| apud me||
 : sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
interl.| interl.| quanto ad sapientiam accedis tanto a te recedit et altiorem se ostendit||
Numérotation du verset Qo. 7,25 
multo magis quam erat.
interl.| interl.| antequam inquirerem||
Et alta profunditas
interl.| interl.| eius||
interl.| interl.| apparuit||
quis inveniet eam ?
interl.| interl.| nullus in hac vita in qua videmus per speculum in enigmate. Unde : non videbit me homo et vivet||
Numérotation du verset Qo. 7,26 
lustravi universa animo meo ut scirem17  considerarem et quererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti
interl.| interl.| qui esset maior aliis impietatibus||

17  scirem] + et Weber
et errorem imprudentium.
interl.| interl.| qui habet principatum inter errores||
Numérotation du verset Qo. 7,27 
Et inveni amariorem
interl.| interl.| inter omnia||
morte mulierem
interl.| interl.| heresis||
interl.| interl.| amorem||
que laqueus venatorum est
interl.| interl.| qui mors anime est||
marg.| marg.| VENATORUM. Demonum qui venantur animas nostras quorum mulieres retia et sagene heretici.||
et sagena cor eius.
interl.| interl.| mulieres heretici||
Vincula sunt manus eius18  qui
interl.| interl.| iustus||

18  eius] illius Weber
placet Deo effugiet illam19  .
interl.| interl.| fugite fornicationem et hereticum hominem post primam et secundam correctionem devita||

19  illam] eam Weber
Qui autem peccator20  capietur ab illa.

20  peccator] + est Weber
Numérotation du verset Qo. 7,28 
Ecce hoc inveni,
interl.| interl.| apud me disposui||
marg.| marg.| ECCE  HOC  INVENI. Hoc inveni quod paulatim peccando et ad unum delictum aliud apponendo grandem nobis efficimus summam malorum vel peccatorum et cum vix de paucis viris bonos invenerim ita ut in mille unus potuerit inveniri mulierem bonam omnino invenire non potui quia omnes me ad luxuriam non ad virtutem deduxerunt et cum cor hominis ab adolescentia ad maliciam diligetur est appositum et pene omnes offenderunt Deum in hac ruina generis humani facilior ad casum est mulier. Unde poeta : varium et mutabile semper femina.||
interl.| interl.| vel unum ad alterum||

21  dixit] dicit Weber
ut invenirem rationem
marg.| marg.| INVENIREM  RATIONEM. Quamcumque rem vel discretionem inter homines et eorum mores quis perfecte bonus nisi solus Christus. Unde : Non est qui facit bonum non est usque ad unum.||
Numérotation du verset Qo. 7,29 
quam adhuc querit anima mea et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.
interl.| interl.| vir a virtute fortes vel rationem significat qua sensualitati presidet. Mulier a mollitie molles et inconstantes vel sensualitatem||
marg.| marg.| VIRUM Christum qui caput est omnium bonorum quod figuratur22  per millenarium qui perfectus numerus est.||
22  figuratur] iguratur cacogr. Rusch
Numérotation du verset Qo. 7,30 
Solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum
interl.| interl.| bonum||
marg.| marg.| SOLUMMODO  HOC. Ne videatur communem omnium hominum naturam damnare et Deum eius auctorem accusare vigilanter adiecit solummodo etc. Quasi homo quidem bonus factus est et libero arbitrio derelictus sponte cadit et immiscet se vanis curis et superfluis.||
et ipse se infinitis miscuerit questionibus.
interl.| interl.| per liberum arbitrium||
Quis talis ut sapiens est ?
interl.| interl.| nullus||
marg.| marg.| QUIS  TALIS. Dixi superius vix bonum hominem inveniri cum a Deo homines sint boni facti. Nunc que bona eis dederit tamquam gratulabundus enumerat sapientiam rationem arcana cognoscere.||
Et quis
interl.| interl.| pauci||
cognovit solutionem
interl.| interl.| oblique videtur de se dicere||
verbi ?
interl.| interl.| divini vel enigmatis||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Qo. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber29.xml&chapitre=29_7)