initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<29. Qohelet vel Ecclesiastes*>

Capitulum 9

Numérotation du verset Qo. 9,1 
Omnia hec tractavi in corde meo ut curiose intelligerem. Sunt iusti
interl.|  ut videtur

1 Omnia... intelligerem] sub capitulo 8 Rusch
interl.|  ab ipso disponuntur
et tamen nescit homo
interl.|  etiam cum benefecerit
utrum amore
interl.|  Dei
an odio dignus sit.
Numérotation du verset Qo. 9,2 
Sed omnia in futuro
interl.|  ubi omnia aperta
servantur incerta eo quod universa eque eveniant
interl.|  bona et mala promiscue
iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti.
interl.|  opinione hominum
Sicut bonus sic et peccator ut periurus ita etiam ille verum deierat.

etiam ille] et ille qui Weber
Numérotation du verset Qo. 9,3 
Hoc est pessimum inter omnia que sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum
interl.|  carnalium
implentur malitia
interl.|  non timent peccare
et contemptu
interl.|  in peccatis
in vita sua et post hec
interl.|  mala
ad inferos deducentur.
Numérotation du verset Qo. 9,4 
interl.|  quia
Nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam.
interl.|  semper vivendi
Melior est canis vivus
interl.|  peccator qui potest converti et proficere
interl.|  canis vivus gentilis qui Deo vivit

vivus] vivens Weber
leone mortuo.
interl.|  Iudeo incredulo et superbo
interl.|  mortuo iusto qui nihil potest meritis suis addere
marg.|  MELIOR  EST  CANIS. Canis vivus pauper iustus leo mortuus potens iniquus qui nihil secum affert de mundo
Numérotation du verset Qo. 9,5 
Viventes enim sciunt se esse morituros.
interl.|  ineternum nisi caveant
Mortui vero nihil
interl.|  de mundo
noverunt amplius nec habent ultra mercedem
interl.|  quia non proficiunt amplius
quia oblivioni tradita est memoria eorum.
marg.|  MORTUI  VERO. Quidam asserunt etiam post mortem crescere et decrescere merita et hoc quod ait nec habent partem in hoc seculo et in opere quod sub sole geritur ita exponunt ut dicant eos in hoc seculo et sub sole quem cernimus nullam habere communionem habere vero sub alio seculo et sub sole iustitie et non excludi opinationem que contendit postquam de hoc seculo migraverimus et offendere posse creaturas rationales et promereri.
Numérotation du verset Qo. 9,6 
Amor quoque et odium et invidie simul
interl.|  cum ipsis

invidie] -dia Weber
Perierunt
interl.|  alias peribunt
nec habent partem in hoc seculo et in opere quod sub sole geritur.
Numérotation du verset Qo. 9,7 
Vade
interl.|  cito
interl.|  quandoquidem mors sic finit omnia
ergo et comede
interl.|  ne moriaris
in Letitia
interl.|  cordis
panem
interl.|  vivum
tuum et bibe cum gaudio vinum tuum
interl.|  Verbi Dei
Quia
interl.|  sic
Deo placent opera tua.
Numérotation du verset Qo. 9,8 
Omni tempore sint vestimenta tua
interl.|  corpus
Candida
interl.|  castitate puritate
et oleum
interl.|  misericordia
de capite tuo
interl.|  mente
non deficiat.
Numérotation du verset Qo. 9,9 
Perfruere vita cum uxore quam diligis
interl.|  sapientia quam tibi accepisti
cunctis diebus vite instabilitatis tue qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis
interl.|  vel nativi<tatis>
tue. Hec
interl.|  sapientia vera
est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole.

quo] quod Weber
Numérotation du verset Qo. 9,10 
Quodcumque
interl.|  boni
potest facere manus tua instanter operare
interl.|  dum dies est dum tempus habes

facere - m. tua] inv. Weber
quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu {Erfurt, t. 3, f. 26vb   ; facsim., t. 2, p. 704b} [Rusch, f. 26vb   ] properas.
interl.|  Iob : homo fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
marg.|  ERUNT id est valebunt tibi post mortem. Unde : in inferno autem quis confitebitur tibi. Et illud : veniet nox quando nemo potest operari.
Numérotation du verset Qo. 9,11 
Verti me ad aliud vidique sub sole nec velocium esse cursum
interl.|  quos non aggravat carnis infirmitas scilicet sanctorum
interl.|  sed Dei unde : non est volentis neque currentis sed Dei miserentis

ad aliud] alio Weber
nec fortium bellum
interl.|  esse
interl.|  unde : « Estote fortes in bello et pugnate cum antiquo serpente ».
marg.|  BELLUM. Victorum vel etiam imitatores belli secundum illud : sine me nihil potestis facere.

Corpus antiphonalium officii (n° 2684 : Antiphona, Communis Apostolorum et in festo Michaelis) : « Estote fortes in bello, et pugnate cum antiquo serpente, et accipietis regnum aeternum, alleluia ».
nec sapientium
interl.|  spiritum
panem
interl.|  vivum
nec doctorum divitias
interl.|  eternas vel sapientie
marg.|  DIVITIAS. Bonorum operum. Unde : redemptio anime viri proprie divitie.
nec artificum gratiam
interl.|  sed Dei unde gratia Dei sum id quod sum
sed tempus casumque in omnibus.
Numérotation du verset Qo. 9,12 
Nescit homo finem suum
interl.|  nescitis diem neque horam
sed sicut pisces capiuntur
interl.|  subito
hamo et sicut aves comprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo
interl.|  iudicii mortis cuius libet adversitatis
cum eis extemplo supervenerit.
marg.|  SICUT  PISCES  CAPIUNTUR. « Simile est regnum celorum sagene » etc. Et illud : « Faciam vos piscatores hominum ». Heretici quoque habent sagenam suam missam et laqueos quibus capiant simplices.

extemplo] extimplo Ruch
Numérotation du verset Qo. 9,13 
Hanc quoque sub sole vidi sapientiam
interl.|  aliis dicentibus quid amplius sapiens stulto

sub s. - v.] inv. X
et probavi maximam.
Numérotation du verset Qo. 9,14 
Civitas parva
interl.|  ad litteram vel Ecclesia humilis
et pauci in ea
interl.|  ad comparationem malorum
interl.|  multi vocati pauci vero electi
Viri
interl.|  fortes
venit contra eam rex magnus
interl.|  id est diabolus ; unde : « Cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia que possidet ».
interl.|  qui se magnum iactat dicens : hec omnia tibi dabo si cadens adoraveris me

Lc. 11, 21.
et vallavit eam, extruxit10  munitiones per gyrum et perfecta est obsidio.
interl.|  omnino das institutiones persecutiones

10  extruxit] extruxitque Weber
Numérotation du verset Qo. 9,15 
Inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem
interl.|  a diabolo morte sua
per sapientiam suam
marg.|  PER  SAPIENTIAM etc. non per potentiam ; unde : obstetricante manu eductus est coluber tortuosus.
et nullus
interl.|  pauci
deinceps recordatus est
interl.|  obediendo
hominis illius pauperis
marg.|  VIR  PAUPER etc. Christus de quo « Ego sum pauper et dolens » et in quo « omnes thesauri sapientie et scientie sunt absconditi ».

Ps. 68, 30.
Col. 2, 3.
Numérotation du verset Qo. 9,16 
Et
interl.|  tamen
dicebam ego
interl.|  aliis inebriatis presenti letitia
meliorem esse sapientiam
interl.|  Christi
fortitudine.
interl.|  diaboli
Quomodo ergo
interl.|  admirative
sapientia pauperis contempta est
interl.|  ab ingratis
et verba
interl.|  mandata
eius non sunt audita ?
Numérotation du verset Qo. 9,17 
interl.|  exponit
Verba sapientium audiuntur in silentio
interl.|  quiete
interl.|  suorum auditorum
marg.|  VERBA  SAPIENTIUM. Qui favorem et plausum non querunt sed salutem audientium nec clamant ut audiantur sed cupiunt ut exaudiantur.
plus quam clamor
interl.|  clamosa oratio
principis inter stultos.
marg.|  INTER  STULTOS. Stulti qui non querunt proficere sed laudem sibi acquirere.
Numérotation du verset Qo. 9,18 
Melior est
interl.|  in bello
sapientia quam arma bellica
interl.|  sapientiam prefert fortitudini
et qui in uno peccaverit multa bona perdet.
interl.|  in caritate que est radix omnium bonorum
marg.|  ET  QUI  IN  UNO. Qui peccaverit in uno factus est omnium reus. Unde : unus stultus plurimos corrumpit. Unde : modicum fermentum totam massam corrumpit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Qo. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber29.xml&chapitre=29_9)