initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<30. *Cantica*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Ct. 3,1 
interl.| Vox Ecclesie electe de gentibus
interl.| Ecclesia de gentibus
interl.|  5. ecce"plenitudo gentium intrat"


interl.|  6. multiplices tenebras ignorantie
quesivi
interl.|  8. summum bonum
quem diligit
interl.|  7. modo integre quem prius incognitum querebat
anima mea.
interl.|  9. ratio naturalis
marg.| 1. IN  LECTULO. Orantibus predicatoribus de Iudea ecce gentilitas divino spiritu divino afflata ad agnitionem sue salutis advenit et inventam firmo amore tenet ; unde sequitur vox eius plene intrantis.
marg.|  IN  LECTULO  MEO. Gregorius MagnusGREGORIUS. Moraliter. Lectulum sibi sancta anima in nocte facit {Erfurt, t. 3, f. 31rb   ; facsim., t. 2, p. 713b} [Rusch, f. 31rb   ] dum omnes mundi perturbationes fugiens secretum in quo requiescit comparat. In hoc lecto dilectum querit, quia dum a sollicitudinibus vacat in eius inquisitione quomodo ad illud perveniat requiescit, sed dum in mundo vivit tenebras mundi a se perfecte non excutit et quanto gravius patitur eo frequentius querit et ferventius eum quo invento tenebras amplius non patiatur. Sed quia in hoc mundo non invenit, ideo subiungit :   quesivi eum et non inveni , quia vero maximo desiderio estuat et quidquid tenet ei non sufficit donec dilectum inveniat. Ideo perseverantiam inquisitionis subiungit :   surgam et circuibo civitatem .
marg.|  2. IN  LECTULO. Ex quo Adam peccavit, cepit homo in terrenis quiescere et tamen duce ratione quasi per somnium veram beatitudinem intelligens ipsam in terrenis putabat consistere.
marg.|  3. Hieronymus HIERONYMUS. Moraliter. In lectulo anima Deum querit quando in suo otio quidem10  appetit Deum videre et ad eum de carcere carnis exire desiderat, sed non conceditur et abscondit se sponsus ut non inventus ardentius queratur.11 

divino] om. CM22 Gregorius. Moraliter CM22N Rusch ] Gregorius CM22P CM22T om. CM22 | illud] illum CM22 | quidquid] quicquid CM22 | duce ratione - quasi per somnium] inv. CM22 Hieronymus. Moraliter.] om. CM22 10  quidem] om. CM22
Quesivi illum et non inveni.
interl.|  10. multotiens secundum diversa precepta philosophorum12 
marg.|  11. ET  NON  INVENI. Quia mihi gentilitati non13  angelus, non propheta, non quilibet doctor in dubiis lumen divine cognitionis ostendit, ideo   non inveni quod ubi comperi quod   in lecto non posset14  inveniri, proposui in animo meo de lecto carnalium voluptatum exsurgere et ad laborem salutifere inquisitionis accingi, terra et mari publice et privatim universorum quos sapientes audirem magisteria adire.
marg.|  4. [b] Vici sunt spiritales viri15  qui, dum ad celestia gradiuntur, angustam viam tenent; platee, id est seculares qui multas voluptates sequuntur et lata via incedunt. Omnes ergo circuit quia omnes sanctos qui sunt vel fuerunt mente conspicit et imitatur, etiam in secularibus aliquando invenit quod valeat ad inquisitionem sponsi. Sed postquam laborem geminatum inquisitionis16  ostendit iterum difficultatem inventionis subdit : quesivi et non inveni , sed dum querit et non invenit ipsa et queritur et invenitur ; unde dicitur :   invenerunt me vigiles .
12  philosophorum CM22N CM22V Rusch ] om. CM22 13  mihi gentilitati - non] inv. CM22 14  posset] posses CM22B CM22H CM22L CM22T 15  viri] om. Rusch 16  g. i.] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 3,2 
Surgam
interl.|  13. a lecto mundi17 

et circuibo
interl.|  14. [a] diligenter investigabo
interl.|  14. [b] per totum mundum 18 

18  Codd. : Rusch , om. CM22
civitatem
interl.|  15. Ecclesiam19 

per vicos
interl.|  16. arte viventes, id est maiores et20  spiritales
et plateas
interl.|  *17. minus sapientes21 
interl.|  18. latiora22  precepta tenentes, id est minores, licite mundo utentes

21  Codd. : Rusch , om. CM22
22  latiora CM22P CM22S   CM22V ] laxiora CM22
queram quem diligit anima mea. Quesivi illum et non inveni.
marg.|  12. QUESIVI. Plurimo labore mundo peragrato, sapientium verbis discussis, nil certum de via veritatis addiscere potui.
Numérotation du verset Ct. 3,3 
Invenerunt me
interl.|  22. Philippus eunuchum, Petrus Cornelium invenit

Act. 8, 29.
Act. 10.
vigiles
interl.|  23. solliciti precones23 

qui custodiunt civitatem.
interl.|  21. qui24  parati sunt ad docendum
interl.|  24. quia pia sollicitudine ad custodiam Ecclesie verbo predicationis excubant25 
marg.|  19. INVENERUNT  ME. Cum sic inquirerem, Dominus hanc instantiam inquisitionis videns tandem se26  manifestare dignatus est, et cui inspiraverat ut quereret, querenti27  donavit ut inveniret28  .
interl.| Ecclesia de Christo dicit : 29 

24  qui CM22 Rusch ] quia CM22P CM22S   CM22T CM22V 26  se CM22N CM22V Rusch ] om. CM22 | 27  querenti CM22T Rusch ] + mihi CM22 | 28  inveniret CM22B CM22P Rusch ] invenirem CM22 |
Num quem diligit30  anima mea vidistis ?
interl.|  26. qua via potero illum31  assequi?
marg.|  20. NUM  QUEM  DILIGIT. Illis volentibus docere, ista flagrans nimio amore prior alloquitur32  .
marg.|  25. NUM  QUEM  DILIGIT. Ecclesia interrogat   vigiles cum predicationem intente suscipit et in ea bonorum operum exhibitione fructificat.

30  diligit Rusch CM22 ] dilexit Weber
31  illum Rusch ] eum CM22 32  alloquitur CM22T Rusch ] loquitur CM22
Numérotation du verset Ct. 3,4 
Paululum cum pertransissem eos
interl.|  31. cum cetibus eorum me miscuissem et eorum dicta percurrissem
marg.|  27. CUM  PERTRANSISSEM. Per eos transit quia in ipsis videt formam eius quem querit et tamen transit quia Deum qui est ultra33  incipit imitari et intueri.
marg.|  28. Transit Petrus vigiles dum contemnit34  prophetas et Domino prophetarum, dicit35   : « Tu es Christus filius Dei vivi ».36 

Mt. 16, 16.

33  est ultra] inv. CM22 34  contemnit] contempsit CM22 35  dicit] dicens CM22
inveni quem diligit anima mea.
interl.|  30. quia quam cito aliquis vero intuitu Deum exquirit37  statim Deum invenit38 

37  exquirit] inquirit CM22
Tenui eum39 
interl.|  32. quanto intentius quesivi, tanto ardentius inventum tenui

39  eum] illum CM22L CM22N
nec dimittam donec introducam
interl.|  33. eius fidem, vel operationem pro aliqua tribulatione
marg.|  34. DONEC  INTRODUCAM etc. D  onec in fine mundi Synagogam per quam auditum fidei suscepi et mysterium40  regenerationis ad fidem eius revocare satagam
marg.|  *29. Ecclesia gentilis in fine revocabit Synagogam que prius vocaverat41  illam per apostolos.42 

42  Codd. : Rusch , om. CM22
40  mysterium CM22N CM22V Rusch ] ministerium CM22 41  vocaverat] scrips., vocarat Rusch CM22
in domum
interl.|  36. ut eos inhabitet
interl.|  35. in collectionem, quia tunc omnis Israel44  salvus fiet45 
44  tunc – omnis Israel] inv. CM22 45  fiet] erit CM22
matris mee
interl.|  37. que genuit in fide46 
46  que genuit in] que me genuit in CM22H CM22N CM22S , sinagoga quia genuit CM22B
et in cubiculum
interl.|  38. ut in 47  perseverantia bonitatis eorum quiescat
genetricis mee.
interl.|  39. que me48  instruxit ad vivendum
48  me] om. CM22
Numérotation du verset Ct. 3,5 
interl.| Christus49 
interl.| Vox Christi50 

Adiuro vos filie Hierusalem
interl.|  43. que de Iudeis in fide precessistis51 
marg.|  40. ADIURO  VOS. Christus audiens se per hos introducendum, adiurat ne ei parent impedimentum.
marg.|  41. ADIURO  VOS. Ideo repetitur hic versiculus in cantico amoris ut non minorem se dominus Ecclesie de gentibus quam de Iudeis collecte curam habere sed equalem pro utriusque pace sollicitudinem gerere designet. Non minus enim hec regina austri capitur amore sponsi quam prima amica de Iudeis.
per capreas cervosque camporum
marg.|  42. CERVOSQUE. Cervi est in senectute serpentem comedere et, pro siti a veneno concepta, ad fontem properare et inde potando iuvenescere, cadentibus pilis et cornibus quod cuique fideli competit52  per lavationem baptismi.
52  fideli c.] inv. CM22
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam
interl.| quod minus est 53 
interl.|  44. ne saluti eorum contradicatis neque illos inquietetis qui de preputio ad fidem convenerunt

donec ipsa velit.
interl.|  5. surgere ; designat quod Ecclesia de gentibus spontanee sit subditura se vigiliis et laboribus pro Domino54 

Numérotation du verset Ct. 3,6 
interl.| Ecclesia de gentibus55 
interl.| Vox Synagoge admirantis Ecclesiam de gentibus congregatam56 

55  Codd. : CM22B  ; om. Rusch
56  Codd. : 30 CM22T ; om. Rusch
Que est ista
interl.|  55. quanta laude et admiratione digna
marg.|  47. QUE  EST  ISTA. Ulterius agit57  de Ecclesia de58  gentibus conversa quomodo ab apostolis fundamento accepto, deinde per successus temporum et graduum promotiones sit multiplicata.
marg.|  46. QUE  EST  ISTA. Iudei conversi videntes etiam gentes 59  converti et in amorem sponsi pariter recipi non ex invidia sed quasi admirantes et de societate fratrum congaudentes inquirunt si salus sit60  promissa gentibus, quod multum fuerat dubium.
57  agit] aget CM22B CM22L CM22N CM22P CM22S   CM22T CM22V 58  de] ex CM22 59  etiam g.] inv. CM22 60  s. s.] inv. CM22
que ascendit
interl.|  56. ab infimis voluptatibus ad alta virtutum, immo ad Deum
marg.|  48. que ascendit eodem tempore et dormit cum a carnalibus desideriis se alienat Ecclesia et bonis operibus ad visionem sui conditoris appropiat61  .62 

61  appropiat CM22N Rusch ] approperat CM22, approperat vel appropiat CM22T
per desertum
marg.|  49. Per desertum , id est per medium gentium que nulla erant virtutum fruge fecunde, quas nullus propheta vel angelus ad cultum Dei instituerat. Vel   per desertum quia a mundi illecebris separata celestibus preceptis est dedita.
sicut
interl.|  57. ecce modus ascensionis63 
interl.|  58. recta et extenuata

virgula
interl.|  59. propter agilitatem
fumi
interl.|  60. editi64 
marg.|  51. Fumus eodem tempore partim oritur, partim qui prius ortus fuerat65  solet in sublimioribus disparere ; sic Ecclesia in quibusdam suis membris semper gignitur nova, in quibusdam qui prius nati fuerunt semper colligitur ad celestia.
marg.|  50. Fumus ex igne natus ad66  alta conscendens paulatim se humanis subtrahit aspectibus, sic Ecclesia igne sancti solius67  Spiritus in amorem Dei accensa, ascendere non desinit donec a terrenis abstracta ad invisibilia celi rapiatur.

65  ortus f.] inv. CM22 66  ad] in CM22 67  sancti solius Rusch ] solius CM22T , sancti CM22
ex aromatibus
interl.|  61. ex multis virtutibus
myrrhe
interl.|  62. mortificationis carnis que est pars aromatum
et thuris
interl.|  63. suavitatis orationum
marg.|  52. EX  AROMATIBUS. Nota quod aromata commemorans primo myrrham, deinde thus et postea universum pulverem   pigmentarii ponit, quia prius est mortificare concupiscentiam carnis, postea offerre Deo placabilia vota cordis, et sic cum humilitate crescere in omni virtutum genere.
et universi pulveris pigmentarii.
interl.|  64. et ne per singula omnium virtutum curram 68 
marg.|  53. Pigmenta in pulverem redacta valent ad confectionem, sic virtutes cum non extollunt animum sed quasi in pulverem reputatione agentis rediguntur ad perfectionem ducunt69  .
marg.|  54. Pigmentarius vel homo qui operam dat virtutibus, vel Deus qui virtutes largitur.
68  omnium v. – curram] inv. CM22 69  ducunt Rusch ] perducunt CM22
Numérotation du verset Ct. 3,7 
interl.| Vox Ecclesie70 
En lectulum Salomonis sexaginta
interl.|  68. Per sexaginta fortes 71  universos predicatores accipimus72  qui decalogum legis perfectione operum implent73  et denarium retributionis pro perfectione operum expectant.
71  fortes CM22N CM22V Rusch ] om. CM22 | 72  p. a.] inv. CM22 | 73  implent] adimplent CM22 |
fortes
interl.|  69. electi in regnum vel in regimen74 
74  regnum vel in regimen Rusch ] regnum CM22T CM22V, regimen CM22
ambiunt ex fortissimis
interl.|  70. secundum fidem vel carnem
marg.|  65. EN  LECTULUM. Priori amice miranti respondet gentilitas determinans quo ascendat, scilicet ad lectulum, et per quid ascendat, quia scilicet75  media fercula76  sunt caritate constrata, et probat se in eamdem sponsi dilectionem77  accessisse in qua prior est, quia similiter habet nuptialem apparatum, et predicatores habet quos Deus ad eos non misisset nisi eos preelegisset.
marg.|  66. EN  LECTULUS. Lectulus veri pacifici eterna beatitudo in qua rex cum sanctis78  quiescit, ad quam Ecclesia per desertum partim quotidie pervenit tandem perfecte perveniet, vel etiam lectulus Dei est in presenti quieta conversatio sanctorum. Utrumque   lectulum ambigunt79  fortissimi quia et presentem quietem et pacem Ecclesie predicatores contra incursus tuentur, et internam80  patrie celestis quietem81  quique perfectiores fixa intentione speculantur.
75  quia scilicet] inv. CM22 | 76  fercula CM22B CM22P CM22S   CM22T CM22V Rusch ] ercula cacogr. Rusch , ferculo CM22L , ferculi CM22 | 77  eamdem... dilectionem CM22B CM22L CM22N CM22V ] eadem... dilectione CM22 | 78  sanctis] sanctus cacogr. Rusch | 79  ambigunt] ambiunt Rusch | 80  internam CM22L CM22N CM22V Rusch ] in eternam CM22 | 81  quietem] requiem CM22 |
Israel
marg.|  67. Israel id est vir videns Deum, quo nomine iuste vocantur omnes qui ad divine visionis gaudia tendunt82  , inter quos fortissimi sunt83  qui vel celestis dono {Erfurt, t. 3, f. 31vb   ; facsim., t. 2, p. 714b} [Rusch, f. 31vb   ] speculationis sublimantur, vel predicationis mysterium84  suscipiunt.
82  g. t.] inv. CM22 | 83  sunt] om. CM22 | 84  mysterium CM22H CM22L CM22T Rusch ] ministerium CM22 |
Numérotation du verset Ct. 3,8 
marg.|  74. Qui sunt tenentes quia indesinenter habent verbum Dei in promptu et86  ad resecanda superflua et in se et in subditis et ad repellendos hostes et conculcandos87 
marg.|  71. QUI  SUNT  TENENTES. Verbum Dei tenent et periti sunt qualiter utantur illo, tam alios quam se quantum ad vitia expugnando.

85  qui sunt CM22L CM22N CM22S   CM22V Rusch ] Omnes Weber CM22
86  et] om. CM22 87  conculcandos] confutandos CM22
et ad bella doctissimi
marg.|  75. AD  BELLA  DOCTISSIMI. Qui88  tot milibus annorum contra diabolum in carnis fragilitate pugnaverunt, ex assiduo usu docti sunt
88  qui CM22V Rusch ] quia CM22
uniuscuiusque ensis
interl.|  76. quia89  bona predicatio non valet ipsis si mala vita sequatur, subdit uniuscuiusque .
super femur suum
interl.|  77. super humanitatem suam ut eius dominetur90  motibus, ne cum aliis predicant ipsi reprobi inveniantur
90  dominetur CM22 Rusch ] dominentur CM22N CM22S  
propter timores nocturnos.
interl.|  78. id est temporales quamdiu hostis habet locum
inter. l 73. Sancti semper sunt de spe certi sed de temptatione suspecti.91 
marg.|  72. PROPTER. Ne insidie temptatoris si eos securos inermesque repererint sternant, et ne eis expugnatis lectulum quem custodire debuerunt fedent92  , scilicet ne presens pax Ecclesie violetur et sic futura beatitudo amittatur.

92  lectulum... fedent] lectulus... fedetur CM22
Numérotation du verset Ct. 3,9 
Ferculum fecit sibi rex Salomon
interl.|  80. Gregorius MagnusGREGORIUS. ferculum 93  in quibus ipse sedet, iudicans de singulis et per quos levat alios ad epulas eterne beatitudinis
marg.|  79. FERCULUM. Non solum per hoc quod et in94  presenti in lectulo Salomonis quiesco, et ad futurum lectulum festino et fortissimos custodes habeo, apparet quod salus sit promissa95  gentibus, sed etiam per hoc quod de nobis fecit quosdam96    ferculum , id est quos de loco ad locum ferret sui verbi dispensatores, vel in quibus ipse per mundum feratur97  . Vel ita : pacificus ad cuius lectum98  propero ita munivit me, et hoc fecit per   ferculum , id est per apostolos per quos sicut in cathedra fertur, quos ad meam salutem vel nostram99  misit.
93  Gregorius. ferculum] om. CM22 94  quod et in CM22L CM22N CM22P CM22V Rusch ] quod in CM22 | 95  sit p.] inv. CM22 | 96  quosdam CM22B CM22H CM22L CM22N CM22P CM22T CM22V Rusch ] quoddam CM22 , CM22L (super ras.) | 97  per mundum - feratur] inv. CM22 | 98  lectum] lectulum CM22H CM22P | 99  meam... nostram] meam salutem CM22H, salutem CMS, nostram salutem CM22 |
de lignis Libani
interl.|  81. id est fortibus, celsis, speciosis, odoriferis, imputribilibus, candis100 
100  candidis Rusch ] candidatis CM22, om. CM22N
Numérotation du verset Ct. 3,10 
columnas eius
interl.|  87. sustentatores aliorum etiam prelatorum sicut Iacobus, Petrus et Iohannes

Cf. Gal. 2, 9 .
fecit argenteas
interl.|  88. claritate divini Verbi instructas
reclinatorium aureum
marg.|  82. Reclinatorium , id est sui speculatores plenos divina sapientia, vel   reclinatorium facit in ferculo cum spem perpetue quietis fidelibus promittit ;   aureum , quia requiem sue visionis gloria coruscam preparat.
interl.| Columpne argente et reclinatorium aureum quia per lucem sermonis invenitur apud animam claritas quietis101 

101  Codd. : 30 CM22V  ; om. Rusch
ascensum purpureum
marg.|  83. ASCENSUS  PURPUREUM.   Ascensus sunt illi per quos aliquis potest scandere primum ad virtutes, postea ad sancta sanctorum ; qui sunt purpurei, id est ad martyrium prompti. Vel ipse virtutes sunt   ascensus que sunt vere purpure quibus decorantur anime fideles102  . Vel ipse Christus   ascensus per quem et in Ecclesiam et in celum intratur, purpureus, quia « lavit nos in sanguine suo » et nullus ingreditur Ecclesiam103  nisi sacramentis dominice passionis imbutus.

Cf. Apc. 1, 5 .
102  vere... fideles] vera purpura qua decorantur fideles anime CM22 , vera vel vere... purpura vel purpure... qua vel quibus... CM22T 103  i. E.] inv. CM22
media caritate constravit propter filias Hierusalem.
interl.|  86. Hec104  omnia vilescere facit105  ad comparationem illius rei que media est, id est commune ornamentum omnium aliarum106  , et designat eam proprio vocabulo. Preter caritatem cetere virtutes nihil sunt et, omnibus aliis destructis, sola caritas non excidet.
marg.|  84. MEDIA  CARITATE. Vel   caritate qua pro nobis passus est,   media , id est Ecclesie corda107  instar strati paravit ubi fideles anime molliter quiescant, quia totam eam intrinsecus supernorum amore replevit. Unde addit :   propter filias Hierusalem ,   propter animas celestium desiderio estuantes108  , quia quanto magis nos dilexit, tanto magis ad patiendum pro eo nos accendit.
marg.|  85. MEDIA. Gregorius MagnusGREGORIUS. 109  Ecce consolatio. Qui non potest sanguinem pro Domino fundere diligat proximum   propter filias Hierusalem , quia non sunt dicendi filii, id est firmi, sed filie que per caritatem a Dei edificio non aliene sunt110  .111 

104  Hec CM22N Rusch ] id est praem. CM22 | 105  facit CM22B CM22N CM22S   CM22T ] fecit CM22 | 106  aliarum] aliorum CM22 | 107  E. c.] inv. CM22 108  estuantes] flagrantes CM22 109  Gregorius] om. CM22 110  a. s.] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 3,11 
Egredimini
interl.|  95. ab ignorantia infidelitatis
marg.|  89. EGREDIMINI. Pulchro ordine, post enarrata regis dona, ipsam quoque speciem et ornatum112  eius predicare incipit et ad videndum eum invitat. Et attendendus est ordo et successus huius Ecclesie que, de Iudeis primitus instituta, prelatis, iudicibus aliisque gradibus, illam primam iam post apostolos tepidam admonet ut successoribus et contribulibus eorum113  a quibus predicata fuit vicem reddat.
112  ornatum] ornamentum CM22B CM22L 113  et contribulibus - eorum] inv. CM22
et videte
interl.|  96. id est114  intelligite
filie Sion
interl.|  97. id est115  Iudei
115  id est sic Rusch ] om. CM22
regem Salomonem
interl.|  98. verum Deum pacificantem homines Deo
in diademate
marg.|  90. IN  DIADEMATE. Quasi latentem in humanitate qua vicit diabolum, et caro fuit causa huius victorie. Nisi Deus carne obumbraretur, diabolus eum non aggrederetur.116 

quo coronavit illum117  mater sua
interl.|  99. Maria
marg.|  91. In diademate , id est in illa spinea corona qua   coronavit eum Iudea   mater sua .
marg.|  92. QUO  CORONAVIT. Qua humanitate honestavit eum   mater in hoc quod virgo est118  , non deturpans, ut alie mulieres, sorde originalis peccati, et mittit {Erfurt, t. 3, f. 32ra   ; facsim., t. 2, p. 715a} [Rusch, f. 32ra   ] nos ad historiam119  .

117  illum Rusch ] eum Weber CM22
118  est] om. CM22 119  historiam] + hanc scilicet quia de virgine natus est CM22N
interl.|  100. in 121  annuntiatione que fuit initium caritatis122  quando desponsata fuit Ecclesia Christo, vel ipsa virgo deitati

120  desponsationis] disponsionis Weber
121  in] id est praem. CM22 122  caritatis] claritatis CM22
illius
interl.|  101. matris quantum ad Deum, vel filii quantum ad Ecclesiam
marg.|  94. Quasi : credite nativitatem, passionem, resurrectionem. Hec descriptio pro Ecclesie multiplicitate extenditur123  .
123  Hec... extenditur Rusch ] om. CM22
et
interl.|  102. videte124 

in die letitie cordis eius.
interl.|  103. quia rationalis
marg.|  93. DESPONSATIONIS  ILLIUS. Si   illius referimus ad matrem, dicimus   in tempore annuntiationis ; si ad filium : resurrectionis que precipua letitia fuit quia tunc solutum est125  genus humanum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ct. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber30.xml&chapitre=30_3)