initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<30. *Cantica*>

Capitulum 7

Numérotation du verset Ct. 7,1 
interl.| Vox Christi
interl.|  Christus ad Ecclesiam de Synagoga

a Cf. Beda Venerabilis, In Ct., textus cantici, lin. 158* : «  Christus ad ecclesiam de sinagoga : Quid uidebis in Sunamite nisi choros castrorum? »

Quid videbis {Erfurt, t. 3, f. 35ra   ; facsim., t. 2, p. 721a} [Rusch, f. 35ra   ] in Sunamite nisi choros castrorum ?
interl.|  9. id est militiam pacis qui laudes creatoris canant et acies inimicas repellant. In choris voces canentium, in castris armate manus.
marg.|  1. QUID  VIDEBIS. Dum Ecclesia monet Synagogam ipse redemptor annuens {Erfurt, t. 3, f. 35ra   ; facsim., t. 2, p. 721a} [Rusch, f. 35ra   ] hortamentis illius se effectum daturum promittit. Elias enim et Enoch in illis convertendis non laborarent   nisi divinis Scripturis et apostolicis testimoniis certitudinem conversionis eorum haberent.
marg.|  2. QUID  VIDEBIS. Quasi dicat : doles de incredulitate Synagoge, sed scias in proximo convertendam ut in ea iam non appareat infidelitas sed opera spiritalium agonum et virtutum.


Sunamite] Sulamiten Weber
dicat] om. CM22
interl.| Vox sponsi :

Quam pulchri sunt gressus tui
interl.|  10. id est actus confirmantes predicationem
in calciamentis
interl.|  11. in testimoniis et exemplis Enoch ante legem, et Elie sub lege et multorum tempore gratie
filia
interl.|  12. iam una per fidem et castitatem
principis,
interl.|  13. Dei

iunctura feminum tuorum
interl.|  14. id est10  concordia duorum populorum in unam prolem fidei et fecunditatem Ecclesie
marg.|  6. IUNCTURA  FEMINUM. Recte post gressus calciatos iunctura feminum laudatur, quia per ministerium predicantium proficitur unanimis coniunctio credentium populorum.

iunctura  Rusch Weber ] iuncture CM22H CM22S
sicut monilia
marg.|  15. Monilia munitissima cum iam non dissentiant hi ab illis sed in omnibus conveniant et operum attestatione clarescant.
que fabricata sunt manu artificis.
interl.|  16. operis excellentiam notat divine manus appositio
marg.|  7. QUE  FABRICATA. Que coniunctio arte inscrutabilis consilii ordinata est. Quis enim novit quare Deus usque ad illud tempus Iudeos excecaverit11   ?
marg.|  8. Que fabricata sunt manu id est ineffabili largitate firmata conditoris.
marg.|  3. QUAM  PULCHRI. In premissis descriptionibus est descensus a superioribus ad inferiora12  et superiorum tantum fit commendatio membrorum. In hac commendantur etiam inferiora et ab inferioribus ascenditur ad superiora ut ostendatur quod illa Ecclesia in novissimo ex illis ante reprobis convocata habebit tamen membra superioribus non imparia, in qua fit mentio gressuum, quia non in otio futura sed ad certamen processura primam pulchritudinem ex certamine ostenditur habitura.
marg.|  5. QUAM  PULCHRI  SUNT. Primo operum constantiam et mortificationem voluptatum in ea laudat13  .14 
marg.|  4. QUAM  PULCHRI. 15  Hec dicens ad laudem ipsius Ecclesie coniuncte ex dulcedine se convertit ut et Iudei facilius convertantur et Ecclesia de illis convertendis plus laboret.

11  excecaverit] excecavit CM22 12  ad inferiora CM22T Rusch ] om. CM22 13  constantiam et mortificationem voluptatum in ea laudat] constantia et mortificatio voluptatum laudantur CM22 15  Hec] Hoc CM22B CM22H
Numérotation du verset Ct. 7,2 
Umbilicus tuus
marg.|  20. UMBILICUS. Illi etiam inter molles qui gignunt16  etsi mundo licite herent tamen bene annuntiant.
16  etiam inter molles qui gignunt CM22V Rusch ] qui inter molles gignunt CM22 , + et tam CM22H CM22P
crater
interl.|  21. propinans doctrinam
tornatilis
interl.|  22. nihil nocive superfluitatis retinens, quanto infirmiores videntur tanto magis honorant17 
17  honorant Rusch ] honorat  CM22H CM22P CM22V , honorati CM22T,  honorantur CM22
numquam indigens poculis,
interl.|  23. etsi pars mollium sit
marg.|  17. Umbilicus , id est infirmitas nostre mortalitatis18  fit   crater quando infirmitatem nostram in nobis experti ut alii per nos recognoscant laboramus, vel quando eleemosynas19  damus ;   tornatilis , id est rotundus et perfectus. Qui enim ob id dat potum sitienti vel calicem divini Verbi porrigit erranti ut a Deo remuneratore vel terrenum commodum vel terrenam sapientiam expectet, huius   crater non est torno factus quia opus misericordie quod fecit non causa sue fragilitatis erigende ad Deum fecit sed terrenam mercedem requirit.
18  n. m.] inv. CM22 19  eleemosynas] elemosinam CM22
venter tuus
marg.|  18. VENTER  TUUS.   Venter noster   acervus est   tritici cum memores nostre fragilitatis fructus bonorum operum quibus perpetuo reficiamur in presenti vita nobis20  preparamus.
marg.|  25. VENTER  TUUS. Quamvis sit inferior gradus tamen triticea refectio erit Deo, quia in uno multi 21  , in superiori pauci : non tamen dicimus in uno id est22  in peccato.
20  v. n.] inv. CM22 21  uno multi] imo multi CM22, imo id est CM22N CM22V 22  uno id est] imo CM22
sicut acervus
marg.|  18. [b] Acervus in imo latior in summo angustior crescit, sic et in nostris actionibus que quanto altioris sunt meriti tanto pauciores sui operarios inveniunt. In inferiori plures sunt operarii, multi de possessionibus eleemosynas tribuunt, pauci sunt qui possessiones relinquunt.
tritici,
interl.|  24. sine germine23  doctrine, ut boni uxorati
marg.|  19. Possunt in acervo tritici eleemosyne quas pauperibus erogamus intelligi, et bene post craterem membra sponse acervo   tritici 24  comparantur ut et potum et panem pauperibus dare signetur quod et de corporali et25  spiritali refectione eque potest accipi. In apertis est doctrina poculum, in mysteriis est panis.
23  germine CM22B CM22N CM22S   CM22T CM22V Rusch ] genimine CM22 24  tritici] om. CM22 25  et] + de CM22
vallatus liliis.
interl.|  26. bonis operibus etsi non adeo perfectis
marg.|  18. [c] Vallatus liliis, cum omnia bona que agimus gratia vidende eterne claritatis26  gerimus et per hoc, insidianti inimico, aditum nostri cordis circumquaque obstruimus.
26  e. c.] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 7,3 
Duo ubera tua
interl.|  28. pro duobus populis
interl.|  29. lactatores rudium qui solidos cibos atterendo in naturam lactis convertunt, unde nutriantur parvuli nuper in fide renati
sicut duo hinnuli gemelli capree.
interl.|  30. caprea longe videt, sic sancti de terrenis celestia
marg.|  27. DUO  UBERA 27  . Quia doctores rudium non sua predicant sed ex eloquiis utriusque Testamenti sumunt que ab uno auctore sunt edita, ubi28  ipse unus pastor ex29  duobus gregibus ovium unum ovile impleat. Qui   capree comparantur quia mundum est animal, visu et cursu {Erfurt, t. 3, f. 35rb   ; facsim., t. 2, p. 721b} [Rusch, f. 35rb   ] insigne et findens ungulam quod ad discretionem boni et mali pertinet et ruminat quod post discretionem est faciendum ;   gemelli , propter unam concordiam.30 

27  Ubera] + Duo hinuli CM22 | 28  ubi] ut CM22 | 29  ex CM22N Rusch ] om. CM22 |
Numérotation du verset Ct. 7,4 
Collum tuum sicut turris
interl.|  36. id est illi qui te iungunt capiti, habentes potestatem ligandi et solvendi
eburnea,
interl.|  37. propter castitatem
marg.|  31. Collum tuum 31  , id est illi per quos vox erit et esca in corpus traiicitur, qui sunt turris quia et exemplo vite muniunt alios et decorant. In ebore enim candor notatur.
31  tuum] om. CM22
oculi tui
interl.|  38. illi prestissimi provisores futurorum
sicut piscine in Esebon
interl.|  40. cingulum meroris interpretatur32  33 
marg.|  32. oculi tui 34  , qui archana inspiciunt ut possint in aperto proloqui qui fluenta doctrine auditoribus dare non cessant, sicut in civitate   Esebon piscine semper aquis abundantes copiose35  populo in introitu ipsius civitatis aquam ministrant, et bene dicuntur aque36  esse in porta civitatis, quia nemo potest Ecclesiam ingredi nisi prius aspersus aqua doctrine et baptismi. Unde in introitu templi Salomonis erat mare eneum37  ubi sacerdotes intraturi lavabunt manus et pedes.
marg.|  39. piscine continentes multas aquas sapientie et doctrine ad potandum eos qui erunt in cingulo meroris persequente Antichristo, que   piscine sunt in illa plenaria intratione utriusque multiplicitatis que erit filia

32  interpretatur] om. CM22 34  tui] om. CM22 | 35  abundantes] hñtes Rusch copiose CM22N CM22T CM22V Rusch ] copioso CM22 | 36  d. a.] inv. CM22 | 37  eneum CM22N Rusch ] om. CM22 |
interl.|  *41. gentium et Iudeorum tunc erit una filia38 

38  Codd. : Rusch , om. CM22
nasus tuus
interl.|  43. semper precavet contra insidias vel dolos diabolorum vel malorum hominum ut suos muniat et aliquos inde extrahat
marg.|  42. NASUS. Cautissimi discretores boni et mali, sicut per nares odor vel fetor discernitur, quos nulla fallit hypocrisis et eminentissimum tenent locum.
sicut turris Libani
interl.|  34. Libanus mons Christum et Ecclesiam significat. 39 
marg.|  33. Sicut turris in monte idcirco ad speculandum ponitur ut hostes qui veniunt longius videantur, sic predicatoris vita semper in alto debet firma permanere ut incursus malignorum longe prospiciat, ut culpam priusquam veniat deprehendat40  .

40  ut culpam... deprehendat CM22T Rusch ] om. CM22
que respicit contra Damascum.
interl.|  44. id est potus sanguinis 41 
marg.|  35. Damascus, metropolitis Syrie que multa mala intulit Israeli42  et etiam captivavit. Per hanc omnis multitudo demonum vel nequam hominum signatur43  .

42  i. I.] inv. CM22 43  signatur CM22P CM22T CM22V Rusch ] designatur CM22B CM22N CM22S , significatur CM22
Numérotation du verset Ct. 7,5 
Caput tuum
marg.|  45. CAPUT  TUUM. Mens tua que regit44  totum corpus cogitationum est alta ut mons per conversationem vite, et talis mons qui habet scientiam circumcisionis non in ablatione carnis sed superfluitatum cordis.
44  que regit CM22N CM22V Rusch ] qua regitur CM22
ut Carmelus
interl.|  48. scientia circumcisionis quam non habent Iudei carnei
et come capitis tui
interl.|  49. cogitationes
sicut purpura regis iuncta45  canalibus.
interl.|  50. posita in canalibus 46  humilitatis ut intingatur47  sanguine Christi et ibi fucata efficiatur indumentum regis
marg.|  46. Cochlee maris ferro circumcise lacrimas purpurei48  coloris emittunt, quibus collectis tinctura purpurei coloris conficitur. Canales qui purpuram regis suscipiunt sunt precordia fidelium. Lana que intingitur ut indumentum regis efficiatur est humilitas in patiendo, que iuncta est canalibus quando constanti corde virtus humilitatis49  et continua dominici cruoris memoria ad tolerantiam animatur.
marg.|  47. Semper purpuram veri regis, id est passionem in memoriam habentes et ad imitandum parati ut cum Christo resuscitentur.

Cf. Ps. 67, 24  : « Ut intingatur pes tuus in sanguine ».

45  iuncta ! Ω ΩJ  Rusch CM22 ] vincta Clementina Weber (plerique codd.)
46  canalibus CM22N Rusch ] canali CM22 47  inting(u)atur CM22N CM22S   Rusch ] tinguatur CM22 , tinguantur CM22H 48  purpurei] purpureis CM22 49  v. h.] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 7,6 
interl.|  52. quid per singula ?50 

Quam pulchra es
interl.|  53. fide
et quam decora
interl.|  54. opere
carissima
interl.|  55. domino tuo, ex hoc quod vacas celestibus deliciis
in deliciis.
interl.|  51. Deliciosa es, et fastidis cibos anime51  amaros et inutiles, fastidis etiam quedam bona ut procedas ad meliora.
51  anime] rationali praem. CM22
Numérotation du verset Ct. 7,7 
Statura tua assimilata est palme
marg.|  56. STATURA  TUA. Quia Ecclesia52  in certamine presentis vite gaudia future vite53  pregustat, subditur :   statura tua assimilata est palme . Hec54  est rectitudo bone operationis que ad terrena despicit incurvari totam se ad celestia erigit, et in certamine posita tendit « ad bravium » quo, finito agone, victrix donanda est palma. In inferioribus aspera55  est sed desuper pulchra est et fructum gerit. Sic Ecclesia in terra asperos tolerat labores sed sperat in celo se accepturam56  . Palma conservat folia, sic Ecclesia variante seculi statu57  eadem tenet fidei mysteria.

52  Ecclesia CM22N CM22T Rusch ] huiusmodi praem. CM22N, huiusmodi anima CM22 | 53  vite] om. CM22 | 54  Hec CM22N CM22V Rusch ] Hoc CM22 | 55  aspera CM22 ] aspersa cacogr. Rusch | 56  accepturam] + premium CM22 | 57  s. s.] inv. CM22 |
et ubera tua botris.
marg.|  57. Ubera id est magistri qui pro capacitate audientium suam temperant doctrinam et unumquemque ad sublima58  ab ubertate domus Dei inebriant et corda exhilarant.
58  sublima] sublimia CM22
Numérotation du verset Ct. 7,8 
Dixi :
interl.| Vox sponsi59 
interl.| Sanctus de sancta cruce dicit 60 
interl.|  61. ante secula disposui 61 
marg.|  59. DIXI. Quasi : insistendum est ad conversionem Iudeorum quia tam pulchra coniunctio est secutura, et quia pro eis maxime62  passus sum, quia eos salvandos provideram.

62  pro eis-maxime] inv. CM22
ascendam in palmam
interl.|  62. exaltabor in cruce cuius pars ex palma
et63  apprehendam
interl.|  63. per hoc quasi fugitivos retraham

63  et Rusch CM22 ] om. Weber
fructus eius
interl.|  64. omnes salvandos quorum pars ultimi Iudei erunt64 
marg.|  60. Fructus crucis potest dici resurrectio et ascensio, adventus Spiritus sancti et salus mundi, et per hec65  doctores sunt debriati et confortati66  .
interl.| idem de sponsa67 

et erunt
interl.|  65. per68  hoc idem
68  per] et praem. CM22
ubera tua
interl.|  67. dulces, non ut hedere
sicut botri vinee
interl.|  66. quia doctrina nulla profecisset nisi Christus palmam ascendisset
marg.|  58. DIXI  ASCENDAM. Quasi dicat 69   : et quod tales habet70  doctores tam discrete predicantes non est tui71  meriti sed est donum meum, quia ascendi   in palmam , id est dedi Ecclesie augmentum virtutum donec ad perfectum veniat, et apprehendam fructus eius, id est ita confortabo et multiplicabo virtutes in eis ut nullo modo possint decidere donec ad maturitatem perveniant. Et per hoc72    ubera tua erunt sicut botrus Cypri, quia illi qui parva norunt si benevole nuntiant interdum potiore sapientia debriabuntur73  .
69  d<icat>] om. CM22 | 70  habet] habes CM22 | 71  tui] sui CM22B CM22H CM22P CM22S | 72  hoc CM22T CM22S ] hec CM22 | 73  debriabuntur CM22N CM22V Rusch ] debriantur CM22 |
et odor oris tui74 
interl.|  68. et75  non solum os sed etiam odor oris tui , id est fama predicationis, alliciet et invitabit ad gustum

74  odor oris tui ΩS ΩM etc. Rusch Weber ] odores CM22B, odores tui ΩM  CM22H CM22T
marg.|  70. ET  ODOR  ORIS.   Odor malis, guttur vino comparatur quia mala ex novitate, {Erfurt, t. 3, f. 35va   ; facsim., t. 2, p. 722a} [Rusch, f. 35va   ] vinum ex vetustate laudem consequitur. Ita prestat presens allocutio Ecclesie ipsi fame quam de illa potest audientium sermo disseminare.
marg.|  69. Odor in gutture, vox presentis doctrine.   In odore fama absentis designatur, et ideo vino illa propter flagrantiam virtutum, hec malis ob suavitatem absentis fame comparatur.

76  odor CM22P Rusch ] om. Weber CM22
Numérotation du verset Ct. 7,9 
guttur tuum
interl.|  73. ipsum predicationis officium quam ubera continent
interl.| 74. dico77 

sicut vinum optimum dignum dilecto meo
interl.|  Vox Ecclesie78 
interl.| Vox sponse79 
marg.|  72. DIGNUM  DILECTO."Verbum quod in ore meo dilectus posuit, tante est sublimitatis quod non per alium quam per ipsum sponsum mundo debuit predicari ", quia non est alius « inventus qui solveret librum » et ab illo susceperunt alii. Christus quasi potavit quia docente divinitate cito in perfectione scientie profecit et libenter passionem sustinuit, membra non eodem modo.
marg.|  71. Dum sponsus laudat guttur sponse, illa - intelligens in gutture verbum per quod salus datur mundo designar - ex magno amore verbum dispensare volens, rapit verba ab ore sponsi. Ille vino optimo eam comparavit, hec subiecit : dignum dilecto meo
interl.|  <Sponsa> ipsa in media laudatione, rapiens verbum de ore eius, accumulat, laudat etiam ipsum, venire supplicat quatenus, eo cooperante, pios sive operationis seu predicationis possit subire labores.80 
interl.| Ipsa, in media laudatione rapiens verbum de ore eius, accumulat, laudat etiam ipsum venire supplicat quatenus eo cooperante pios sive operationis seu predicationis possit subire labores81 

Cf. Beda Venerabilis , In Ct., lib. 5, 7, lin. 582-586 : « Vinum, inquit, optimum cui guttur meum comparauit dignum est ipsi dilecto meo ad potandum quia uerbum euangelii quod in ore meo ponere dignatus est tantae est sublimitatis quia non per alium quempiam quam per dilectum ipsum sponsum ac redemptorem meum mundo debeat praedicari; ipse quippe primus in carne apparens per mysterium regenerationis humano generi iter caeleste aperuit, ipse sacramentum suae passionis resurrectionis ascensionis quo mundus saluaretur prius praedicauit ac deinde praedicandum suis fidelibus reliquit, ipse calicem salutaris potauit ac sic potandum ecclesiae porrexit ».
Apc. 5, 4.

80  Codd. : 30 CM22T interl. ; om. Rusch et alii codd. CM22
ad potandum labiisque
interl.|  75. et dignum preconibus ut Paulo
et dentibus illius ad82  ruminandum.
interl.|  76. attritoribus ut Augustino
marg.|  77. RUMINANDUM. Non ita facile ad potandum83  quod ille prius potans aliis porrexit, sed cum labore et studio meditandum.

82  ad CM22N CM22P CM22T Rusch ] om. Weber CM22
83  facile ad potandum CM22N CM22V Rusch ] potandum facile CM22
Numérotation du verset Ct. 7,10 
interl.| Vox sponse, vel Synagoge de sponso84 
interl.|  79. mihi85  adhortanti credite quia 86 

Ego dilecto meo
interl.|  80. conversa sum et non ali87  i 88 
marg.|  81. EGO totum studium mee servitutis et devotionis ad ipsum refero.

87  sum] + dilecto meo CM22 | et non alii] om. CM22B CM22N
et ad me conversio eius.
marg.|  82. et in presenti vita, ne laborando deficiam, adiuvat, et in fine secum ad gaudia recipiet.89 
marg.|  78. Ego prius exul a Deo ab omni errore ad eum conversa sum90  , ut civis et domestica, et ipse prius humano generi iratus ad me est conversus, naturam mee mortalitatis indutus.
89  81+82 Rusch ] disiungit CM22 .90  c. s.] inv. CM22
Numérotation du verset Ct. 7,11 
interl.| Vox : Ecclesia vel Synagoga ad Christum, vox Ecclesie91 
interl.|  86. ergo quia sum certa quod compuncta Iudea in fine92  obediet, tu adiuva

92  in fine] om. CM22
Veni dilecte mi,
marg.|  84. VENI. Qui93  assumptam pro me humanitatem in celo locasti per presentiam divine gratie visita me, ut in agrum mundi semen verbi tui possim spargere et villas cohabitationis in unam fidem constituere.
marg.|  83. VENI  DILECTE. Ecclesia videns quod nec ad bene operandum vel egrediendum per se sufficit nec in bono persistere, vel auditores quantum profecerint discernere, implorat auxilium.
93  Qui] quia CM22N CM22T
egrediamur in agrum,
interl.|  87. ab94  occulto cordis, in quo contemplabar te in eos qui adhuc a principio arandi et excolendi95  sunt
94  ab CM22B CM22N Rusch ] praem. egrediar CM22 95  excolendi CM22B CM22T Rusch ] colendi CM22
commoremur
interl.|  88. assidua predicatione
in villis.
interl.|  89. in illis iam ad legitime vivendum instruendis
marg.|  85. In agro Christiani, in villa Pagani, in vineis Ecclesie, in floribus fides, in fructibus virtutes, in malis punicis martyrium designatur. In his singulis, sponsa dilecti sui presentiam querit.
Numérotation du verset Ct. 7,12 
Mane surgamus
interl.|  94. studiosius laboremus etiam in quibusdam conversis, ut apostolus in Galatis
ad vineam96  .
interl.|  95. minori enim cultura ager indiget97  quam vinea
marg.|  90. MANE. Quia nox infidelitatis transiit et lux fidei apparet, procedens ex matutina resurrectione Christi, ab ipso mane resurrectionis laboremus, tu inspirando et98  ego predicando.

96  vineam CM22N Rusch ] vineas Weber
97  a. i.] inv. CM22 98  et] om. CM22
Videamus si floruit
interl.|  96. in99  aliquo initio fidei et confessionis 100 

99  in] om. CM22
vinea,
interl.|  97. laboriosius excolendi101 

si flores fructus parturiunt,
interl.|  98. quia multotiens florem non sequitur fructus
interl.|  99. si exercent opera ne fides otiosa inveniatur
si floruerunt mala punica.
interl.|  100. si hi qui in fide et recta operatione profecerunt etiam desiderium patiendi percipiunt
marg.|  91. VIDEAMUS. Ut ego qui pedagogus sum parvulorum possim discernere eos qui acquisiti sunt quomodo se habeant102  , quantum proficiant, ut qualiter nutriendi sunt intelligam.
marg.|  92. Non est intuendum si vinee florent sed si flores ad partum fructuum convalescant, quia mirum non est si quis bona inchoet sed valde mirabile est si intentione {Erfurt, t. 3, f. 35vb   ; facsim., t. 2, p. 722b} [Rusch, f. 35vb   ] recta in bono opere perseveret103  .
102  se habeant] subeant CM22 103  in bono CM22N CM22T Rusch ] bono CM22  |perseveret] perduret CM22
Ibi dabo tibi ubera mea.
interl.| ad honorem tuum104 
interl.|  101. teneram doctrinam ut per hanc crescant pueri
marg.|  93. Ibi, id est ubi, ad videndum105  vineas et mala si floreant106  venerimus, in tuum obsequium ; et facta et dicta meorum predicatorum exhibebo ad similitudinem107  sedule nutricis.

105  id est] om. CM22H CM22T  | videndum] videndas CM22, inspiciendas CM22H | 106  floreant CM22T Rusch ] florent CM22 | 107  ad similitudinem Rusch CM22T ] a similitudinem cacogr. CM22 |
Numérotation du verset Ct. 7,13 
Mandragore
marg.|  102. MANDRAGORE. Merito invocat sponsum ad auxilium predicationis, ubi predicatores precipuis flagrant virtutibus.
interl.|  105. egrediendum vere est quia Iudea membrum sine capite108 
interl.|  106. iam
108  membrum CM22T Rusch ] membra  CM22
dederunt odorem suum109 
interl.|  107. opinionem, spem

109  suum] om. Weber
in portis nostris.
interl.|  108. in introitu ad nos, fide, conversione
marg.|  103. Porte : apostoli et eorum successores. Mandragore id est virtutes illorum que sunt apte medicamentis que contra sollicitudines mundi adducunt quietem, que nauseam verbi Dei excludunt, que vitia ab hominibus sine dolore excidi faciunt, que proferunt mala, id est Ecclesias suaviter redolentia in confessoribus, similia malis punicis in martyribus dederunt odorem, quia exemplis maiorum minores confirmantur.
Omnia poma
interl.|  109. omnia testimonia et exempla110 
110  t. - t.] inv. CM22
nova
interl.|  110. novorum apostolorum
et vetera,
interl.|  111. veterum patrum et prophetarum
dilecte mi, servavi tibi.
interl.|  112. in illo tempore exponenda
marg.|  104. SERVAVI  TIBI. Vel   servavi 111  id est intellexi omnia precepta et testimonia vel promissiones utriusque Testamenti a te esse datas112  . Vel   omnia poma , id est iustos utriusque Testamenti per te solum incarnatum iustificatos cognovi.
111  servavi] + tibi CM22 112  datas CM22N CM22V Rusch ] data CM22




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ct. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber30.xml&chapitre=30_7)