initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<30. Cantica**>

<30.1. Prothemata>

Numérotation du verset Ct. Prol.1. Prothemata,1 VII
prol.| {Erfurt, t. 3, f. 28ra ; facsim., t. 2, p. 707a} [Rusch, f. 28ra ] Salomon filius David regis Israel iuxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit, quorum primus est Masloth quem Greci Parabolas, Latini Proverbia nominant, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostendit, ipsam autem veritatem ad intelligendum ingenio legentium reservavit. Secundum librum Qoelet vocavit, qui grece Ecclesiastes vocatur, latine Contionator, eo quod contiones non solum spiritaliter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter dirigantur, docens omnia que in mundo cernimus vana esse et brevia {Erfurt, t. 3, f. 28rb ; facsim., t. 2, p. 707b} [Rusch, f. 28rb ] et ob hoc minime appetenda. Tertium librum Sir Asirim prenotavit qui in latinam linguam vertitur in Cantica canticorum, ubi per epithalamicum carmen coniunctionem Christi et Ecclesie mystice canit. Dicitur autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis preferatur, sicut in lege quedam dicuntur sancta, quibus maiora sunt sancta sanctorum. In his quidem tribus libris trium generum disciplinas composuit quibus ad rerum scientiam pervenitur. In primis namque ethicam, id est moralem, post hoc physicam que qualitatem nature comprehendit, ad ultimum theoricam, id est contemplativam. In Proverbiis enim moralia docens per communem quemdam loquendi usum altiorem intelligentiam edidit, conservationemque mandatorum et doctrine celestis institutionem succinctis verbis brevibus sententiis coaptat10  . Sunt autem proverbia sub verbis aliis res alias explicantia, que aliter quam dicuntur intelliguntur, plus in virtute sententiarum quamin sono verborum habent, que11  Greci partima 12  vocant. Ecclesiastes rerum naturas discutiens cuncta in mundo vana et caduca esse deprehendit13  rerumque omnium fragilitate conspecta renuntiari mundo admonuit. In Canticis canticorum supergressus visibilia atque14  contemplans ea que sunt celestia vel divina, sub specie sponsi sponseque Christi Ecclesieque15  unitatem declarat atque animam ad amorem celestium excitans perveniendum ad consortium Dei16  provocat. Illud vero non est putandum17  quod ab auditoribus18  nostris traditur apud Hebreos hanc fuisse conservationem19  , ne cuiquam hunc librum legere permitterent nisi viro iam perfecte scientie et roborate fidei imperitia20  non tam erudiret cognitio lubricas mentes quam textus ad concupiscentias corporales converteret.21  22 

1 Salomon] Prologus in Parabolas praem. CM22V | 2 r. l.] inv. CM22 | 3 spiritaliter] specialiter CM22 | 4 dirigantur] dirigat CM22 | 5 qui CM22L CM22T Rusch] quod CM22 | 6 in Cantica] Cantica CM22, Canticum CM22T CM22V | 7 epithalamicum] epithalamium CM22, epithalamon CM22V | 8 in lege-quedam] inv. CM22 | 9 hoc] hec CM22 | 10 coaptat] coaptavit CM22 | 11 que] quem CM22 | 12 partima CM22L CM22T Rusch] <paremia> (pro παροιμἰα) CM22, parithymia CM22H CM22V ; cf. parthoemias Glossa (Prv. 1, 1) | 13 deprehendit] reprehendit CM | 14 atque] et CM22 | 15 Ecclesieque] et Ecclesie CM22 | 16 c. d.] inv. CM22 | 17 putandum] omittendum CM22 | 18 ab auditoribus] ab auctoribus CM22T, a doctoribus CM22 | 19 conservationem CM22L CM22T Rusch] observationem CM22 | 20 imperitia Rusch propter hom.] ne forte per imbecillitatem infantiae et fidei imperitiam praem. CM22 | 21 Codd. : Rusch CM22 ; om. CM22B CM22N CM22P, om. pr. m. CM22L, al. (saec. 12 med.?) compl. | 22 Repertorium biblicum, n° 11804.1. |
Numérotation du verset Ct. Prol.1. Prothemata,2 V
prol.| Salomon, id est pacificus, quia in regno eius pax per quam futura pax Ecclesiae figurabatur. Edida, id est dilectus, et significat illum de quo dicitur23   : « Speciosus forma pre filiis hominum propterea benedixit te Deus in eternum ». Ecclesiastes, id est contionator, et significat illum qui rationabiliter erat allocuturus et congregaturus Ecclesiam. Iuxta numerum vocabulorum tres fecit libros : Proverbia id est24  in quo libro docet parvulos non tam etate quam scientia25  de equanimi conversatione in mundo, scilicet qualiter licite possint uti temporalibus ; Ecclesiasten, in quo instruit homines provectioris etatis ad contemptum caducorum26   ; Cantica canticorum, scilicet hoc opus27  in quo virum consummatum docet de solo amore Dei ut requiescat inter brachia sponsi. Unde et Canticum canticorum dicitur sua dignitate omnia alia excellens28  cantica, per illa quippe vitantur vitia cavetur hostis, per ista locupletamur virtutibus domino coniungimur. Simile ordine etiam philosophi institutiones suas ponunt : primum ethicam docent, postea physicam, et quem in his profecisse vident ad theoricam usque perducunt. 29  30 

23  Ps. 44, 3. | 24  id est] om. CM22 | 25  scientia] sapientia CM22 | 26  caducorum] + monstrans omnia que sub celo sunt esse vana CM22N | 27  scilicet hoc opus] om. CM22 | 28  excellens Rusch CM22N] excedens CM22 | 29  Codd. : Rusch CM22; om. (CM22V, al. saec. 12 4/4 compl.) | 30  Cf. Alcuinus, Commentaria in Eccl., PL 100, 668C-669A : « Tribus nominibus vocatum fuisse Salomonem Scripturae manifestissime docent : Salomonem, id est, pacificum; et Ydida [ms. Edida], hoc est, dilectum Domini; et quod nunc dicitur Coeleth, id est, Ecclesiasten. Ecclesiastes autem appellatur Graeco sermone, quod coetum, id est Ecclesiam, congreget; quem nos appellare possumus concionatorem, qui loquitur ad populum, et sermo ejus non specialiter ad unum, sed ad universos generaliter dirigitur. Porro pacificus, et dilectus Domini, ab eo quod in [col. 668D] regno ejus pax fuerit, et eum Dominus dilexerit, appellatus est. Nam et psalmus quadragesimus quartus, et septuagesimus primus, dilecti et pacifici titulo praenotantur. Qui tametsi ad prophetiam Christi et Ecclesiae pertinentes, felicitatem et vires Salomonis excedant, tamen secundum historiam super Salomone conscripti sunt. Is itaque juxta numerum vocabulorum suorum, tria volumina edidit : Proverbia, Ecclesiasten, Cantica canticorum. In Proverbiis parvulum docens, et quasi de officiis praesentibus [Hieron., [Col.0669A] per sententias] erudiens, unde ad filium crebro sermo repetitur. In Ecclesiaste vero, maturae virum aetatis instituens, ne quidquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca et brevia universa quae cernimus. Ad extremum jam consummatum virum, et calcato saeculo praeparatum, in Cantico canticorum, sponsi jungit amplexibus. Nisi enim prius relinquamus vitia, et pompis [Ms., pompae] saeculi renuntiantes expeditos nos ad adventum Christi praeparaverimus, non possumus dicere : Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). Haud procul ab hoc ordine doctrinarum, et philosophi sectatores suos erudiunt, ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur, et quem in his profecisse perspexerint, ad theologicam usque perducant » ; ex Hieron., In Ecclesiasten ; Repertorium biblicum, n° 465 ; 11804.2. |
Numérotation du verset Ct. Prol.1. Prothemata,3 VI
prol.| Materia : sponsus et sponsa, id est caput31  et Ecclesia. Modus : quali desiderio membra capiti cohereant et ei placere contendant et que dona ab illo vel in presenti accipiant vel in futuro expectent et quali affectione sponsus Ecclesiam diligat32  eam laudans et admonens et33  confortans. Finis est34  dilectio Dei. 35  36 

31  id est caput] Christus Som9 | 32  diligat] diligit Som9 | 33  et (...) et Som9 CM22T Rusch] om. CM22 | 34  est CM22P CM22T CM22V Rusch] om. cett. codd. Som9 CM22 | 35  Codd. : Som9, f. 212va § 2(); Rusch CM22; om. CM22V*(al. saec. 12 4/4 compl.) | 36  Repertorium biblicum, n° 11804.3. |
Numérotation du verset Ct. Prol.1. Prothemata,4 II
prol.| Quattuor mihi in hoc opere invenisse37  videor personas : sponsum et sodales ipsius, sponsam et adolescentulas cum ea. Alia a sponso, alia dicuntur a sponsa, nonnulla a iuvenculis, quedam a sodalibus sponsi. Congruum quippe est ut in nuptiis sit adolescentularum multitudo cum sponsa, iuvenum turba cum sponso. Sponsum Christum intellige, sponsam Ecclesiam sine macula et ruga38  . Angelos vero et eos qui pervenerunt39  « in virum perfectum »40  intellige amicos sponsi. Adolescentule sunt sponsarum incipientium turbe41  , iuxta modum quendam salutem adepte. Ex hoc autem libro gentiles sibi epithalamium vendicarunt42  , et istius generis carmen assumptum est43  .44  45 

37  videor invenisse Som9 CM22] inv. invenisse videor Rusch | 38  Cf. Eph. 5, 27. | 39  pervenerunt] perveniunt CM22 | 40  Eph. 4, 13. | 41  Adolescentule... turbe Rusch CM22V] Adolescentule... turba CM22, incipientes et tenuiores Ecclesie sunt adolescentule huius sponse CM22N | 42  vendicarunt] vendicaverunt CM22H CM22N | 43  est Rusch CM22B CM22L CM22N CM22S CM22T CM22V] + id est de thalamo scilicet de nuptiali carmen hinc etiam tracte comedie sunt a poetis CM22 | 44  Codd. : Rusch CM22; om. pr. m. CM22V, al. (saec. 12 ex.) compl. | 45  Repertorium biblicum, n° 11804.4. |
Numérotation du verset Ct. Prol.1. Prothemata,5 IV
prol.| Si vis ascendere ad Canticum canticorum necesse est de Egypto egredi46  ut « post transitum maris Rubri »47  submersis inimicis primum possis canere canticum. Sed quia adhuc longe es a Cantico canticorum, perambula terram deserti spiritaliter et consequenter48  Iordanis ad ripam constitutus secundum canticum canas49   : « Audite celi que loquor »etc.50  Et cum universa transieris ad altiora conscende ut possis anima decora cum sponso et hoc canere Canticum canticorum. 51  52 

46  de Egypto - e.] inv. Som9CM22 | 47  Cf. Hymnus Ad Cenam agni providi, Repertorium hymnicum n° 110 ; Corpus antiphonalium officii (n°8249) : « Ad cenam Agni providi, Et stolis albis candidi, post transitum maris Rubri Christo canamus Principi ». | 48  consequenter CM22N Rusch] + ad CM22N, sequenter CM22P CM22V, sequitur Som9 CM22L CM22S CM22T, sequitur ut CM22 (B H) | 49  Dt. 32, 1-43. | 50  Audite… etc. Rusch] om. Som9 CM22 | 51  Codd. : Som9, f. 212vb (prothem. 3); Rusch CM22; om. CM22V*(al. saec. 12 4/4 compl.) | 52  Repertorium biblicum, n° 466 ; 11804.6. |
Numérotation du verset Ct. Prol.1. Prothemata,6 I
prol.| Notandum53  quod sponsa semper in domo vel in lectulo vel in aliquo interiori loco cum sponso manere concupiscit, quod mulieribus congruit54  . Ipse quod masculorum est ad forinseca vinearum vel ad huiusmodi opera amicam evocat, quia nimirum Ecclesia si posset fieri55  in tranquillitate pacis domino sobolem educare desiderat. At ipse in presenti eam crebris tribulationibus56  exercet quo mundior ad eterna perveniat, ne si prospera contingant incolatu presentis seculi vel57  exilii delectata minus ad celestem suspiret patriam58  .59  60 

53  Notandum] + est Do17 | 54  congruit] convenit Do17 | 55  p. f.] inv. CM22 | 56  tribulationibus] persecutionibus Do17 | 57  seculi vel Do17 /5 Rusch] om. CM22 | 58  s. p.] inv. Do17/5 | 59  Codd. : Som9, f. 212vb (prothem. 4: non contuli); Do17/5 Rusch CM22 ; om. pr. m. CM22V, al. (saec. 12 ex.) compl. | 60  Repertorium biblicum, n° 11804.7. |
Numérotation du verset Ct. Prol.1. Prothemata,7 
prol.| 1. Synagoga : congregatio quod et lapidum ; Ecclesia : convocatio, quod rationabilium61  . Utraque autem hec portio iustorum in eadem fide Christi et dilectione diversis temporibus, illa expectando venturum, ista suscipiendo presentem, consors effecta est.62  63 

61  rationabilium CM22P CM22S CM22V Rusch] est praem. Som9, rationalium CM22 | 62  Codd. : Som9, f. 212vb (prothem. 5); Rusch CM22 (Ct. 1 § 1) | 63  Repertorium biblicum, n° 11804.8. |
Numérotation du verset Ct. Prol.1. Prothemata,8 III
prol.| Omnes anime motiones universitatis « conditor Deus »64  creavit ad bonum, sed usu nostro sepe fit ut res que per naturam bone sunt65  dum male his abutimur nos ad peccatum66  deducant. Unus ex anime motibus amor est quo bene utimur si sapientiam amemus et veritatem, male autem si carnem aut sanguinem. Tu igitur ut spiritalis audi spiritaliter amatoria verba cantici67  cantari et disce motum anime tue et naturalis amoris incendium ad meliora transferre.68  69 

64  Hbr. 11, 10. | 65  que per naturam - bone sunt] inv. CM22 | 66  peccatum] peccata CM22 | 67  cantici] om. CM22 | 68  <30.1> Codd. : Rusch CM22 CM22V²(saec. 12 4/4) ; om. Som9, f. 212v ;CM22V* | 69  Repertorium biblicum, n° 11804.9. |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ct. Prol.1. Prothemata), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber30.xml&chapitre=30_Prol.1. Prothemata)