initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 10

Numérotation du verset Sap. 10,1 
hec illum
interl.|  Adam
marg.|  HEC  ILLUM. Rabanus MaurusRABANUS. Bonitate Dei primus homo creatus in paradiso locatus cunctis animantibus prelatus per transgressionem mandati in miseriis huius seculi deiectus est et per Dei sapientiam id est Christum reparatus magnum pietatis divine iudicium est.
qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit
Numérotation du verset Sap. 10,2 
et eduxit illum
interl.|  per penitentiam
a delicto suo et dedit et eduxit illum
interl.|  preposteratio est

et eduxit illum] om. Weber
illi virtutem continendi omnia
Numérotation du verset Sap. 10,3 
ab hac ut recessit
interl.|  a Deo
Iniustus
interl.|  Caym
in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit
marg.|  INIUSTUS. Ut Caym qui fratrem non iuste premit cuius piaculi vindicta in diluvio soluta est et generatio Caym deleta sed Dei sapientia Noe destirpe Seth ad reparationem orbis cum filiis suis in archa servavit. Unde sequitur : propter quod etc.
Numérotation du verset Sap. 10,4 
propter quem cum aqua
interl.|  diluvii
deleret terram iterum sanavit sapientia
interl.|  per passionem crucis Christi deletum est peccatum mundi et ad regnum celorum fideles reducti
per contemptibile lignum
interl.|  archam
Iustum
interl.|  Noe
gubernans
Numérotation du verset Sap. 10,5 
hec et in consensu nequitie cum se nationes contulissent
interl.|  quid sapientia post dilivium fecerit ostendit
scivit iustum
interl.|  Abraham
et servavit sine querela Deo et in filii
interl.|  Abrae
misericordia fortem custodivit
marg.|  HEC  ET  IN  CONSENSU. Rabanus MaurusRABANUS. Diabolus per superbiam in constructione turris seduxit genus humanum. Unde confusa est communio linguarum sed Dei sapientia stirpem Abrahe adiuvit dans cultum et legem ut unum Deum colerent de cuius semine redemptorem produxit in quo benedixit omnes gentes ita quod diaboli superbia confudit humilitas Christi adunavit.
Numérotation du verset Sap. 10,6 
hec iustum
interl.|  Loth
a pereuntibus impiis
interl.|  Sodomitis
liberavit fugientem descendentem
interl.|  de celo
ignem in Pentapoli
interl.|  quinque civitatum regionem
marg.|  HEC  IUSTUM etc. Hinc Petrus ait : “Civitatem Sodomorum et Gomorreorum in cinerem redigens, eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens, et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuriis aversione eripuit" etc.
marg.|  Uxor Loth retro respiciens in statuam salis conversa est ne qui per gratiam Dei ad vitam vocati sumus veterem hominem respiciamus media via remanentes. In statuam salis versa alios sallit. Unde : mementote uxoris Loth ne scilicet tamquam fatui negligamus sed prudenter caveamus.

2Pt. 2, 6-7 : « Et civitates Sodomorum... a nefandorum iniuria conversatione eruit ».
Numérotation du verset Sap. 10,7 
cuius in testimonium nequitie fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis anime memoria stans figmentum salis
interl.|  ostenderunt scilicet quod in inferno damnate anime sine fructu penitentie ineternum ardebunt
Numérotation du verset Sap. 10,8 
Sapientiam {t. 3   : Erfurt, f. 41ra   ; facsim., t. 2, p. 733a} [Rusch, f. 41ra   ] enim pretereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientie sue reliquerunt hominibus memoriam ut in his que peccaverunt nec latere potuissent
Numérotation du verset Sap. 10,9 
sapientia autem hos qui se observant a doloribus
interl.|  in quiete eterne pacis perpetuo conservabit
liberavit
Numérotation du verset Sap. 10,10 
hec profugum
interl.|  Iacob
ire fratris
interl.|  Esau
iustum deduxit per vias rectas
interl.|  in Mesopotamiam
et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit
interl.|  ditavit
illum in laboribus et complevit labores illius
interl.|  quos in pascendis ovibus sustinuit
Numérotation du verset Sap. 10,11 
in fraude circumvenientium
interl.|  Laban et filiorum eius
illum affuit et honestum illum fecit
Numérotation du verset Sap. 10,12 
custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum
interl.|  contra Laban et filios eius vel contra Esau
et certamen forte
interl.|  quando luctatus est cum angelo
dedit illi ut vinceret ut sciret
interl.|  expertus in necessitatibus
quoniam omnium potentior est sapientia
marg.|  HEC  AUTEM  PROFUGUM etc. Iacob fugiens Esau fratrem suum venit ad Laban avunculum suum et in itinere per somnium vidit scalam erectam et angelos Dei ascendentes et descendentes et ipsum Dominum innixum scale dicentem sibi :"Ego sum Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis dabo tibi et semini tuo". Veniens autem in Mesopotamiam Lyam et Rachel duxit pro quibus oves Laban diu pavit. Qui eum mercede sua fraudulenter privare voluit. Sed per sapientiam Dei privatus est Laban et Iacob ditatus cum multis opibus rediit.
marg.|  Mystice vero hec ad martyres pertinent quos Christi misericordia a persecutoribus liberavit confortans eos gratia Spiritus Sancti et spe future mercedis et tandem victis hostibus ad regnum celorum perduxit ad laudem et gloriam nominis sui.

Gn. 28, 13.
Numérotation du verset Sap. 10,13 
hec venditum
interl.|  a fratribus
Iustum
interl.|  Ioseph
non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum
interl.|  cum accusaretur de adulterio
descendit cum illo in foveam
interl.|  carceris
Numérotation du verset Sap. 10,14 
et in vinculis non dereliquit illum donec afferret illi
interl.|  per expositionem somniorum
Sceptrum
interl.|  principatum
Regni
interl.|  Egypti
et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem eternam
marg.|  HEC  VENDITUM. Rabanus MaurusRABANUS. Mystice sapientia Dei martyres de persecutionibus eripuit et exaltavit in regno celesti. Unde cum Christo venturi sunt iudices hostium suorum.
Numérotation du verset Sap. 10,15 
hec populum iustum
interl.|  Israeliticum
et semen
interl.|  patriarcharum
sine querela liberavit a nationibus
interl.|  Egyptiis
que illum comprimebant
interl.|  in luto et latere
marg.|  HEC  POPULUM. Rabanus MaurusRABANUS. Mystice. Liberat Deus electos suos a persecutoribus et per miraculorum coruscationem terret adversarios dat sapientiam cui non possunt adversarii resistere. Unde coram regibus et principibus assistunt intrepidi fiducialiter loquentes verbum Dei et per martyrium perveniunt ad premia regni ubi perpetuo decantant laudes liberatori suo.
Numérotation du verset Sap. 10,16 
intravit in animam servi Domini
interl.|  Moysi
et stetit contra reges horrendos
interl.|  pharaonem et alios principes
in portentis et signis
interl.|  que fecit in Egypto
Numérotation du verset Sap. 10,17 
et reddidit iustis
interl.|  Israelitis
mercedem laborum suorum
interl.|  terram promissionis
et deduxit illos
interl.|  per desertum
in via mirabili et fuit illis in velamento
interl.|  in nube
diei et in luce stellarum nocte
interl.|  in columna ignis
Numérotation du verset Sap. 10,18 
transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam
Numérotation du verset Sap. 10,19 
inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos
interl.|  ineffabilium afflictionum
interl.|  vasa aurea et argéntea
Impiorum
interl.|  Egyptiorum
Numérotation du verset Sap. 10,20 
et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum
interl.|  cantemus Domino gloriose enim etc.
et victricem manum tuam laudaverunt pariter
Numérotation du verset Sap. 10,21 
quoniam sapientia
interl.|  Christi
aperuit os mutorum
interl.|  ad litteram vel mystice
et linguas infantium fecit dissertas
interl.|  ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem
marg.|  QUONIAM  SAPIENTIA  APERUIT. Sine sapientia Dei nec humana mens aliquid digne cogitare nec os proferre potest ab ipso ergo et sapientia et eloquentia petenda est.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_10)