initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 15

Numérotation du verset Sap. 15,1 
Tu autem Deus noster suavis
interl.| interl.| inestimabilis caritatis||
et verus es
interl.| interl.| quia nec fallit nec fallitur||
patiens et misericordia disponens omnia
interl.| interl.| diu sustinens peccantes qui « non vult mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat ».||
marg.| marg.| TU AUTEM. Iusto enim iudicio damnati sero penitentes agnoscunt quod antea credere noluerunt. Unde : « Cognoscetur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator ».||
marg.| marg.| Unde Iohannes : qui habet spem in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est et omnis qui in eo manet non peccat.||

Sententia ex Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat ». >> Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis) : « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
Ps. 9, 17.
Numérotation du verset Sap. 15,2 
etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus
interl.| interl.| quasi evadere non possumus quia creatura tua sumus||
interl.| interl.| apud quem bonorum omnium numerus servatur||
Numérotation du verset Sap. 15,3 
Nosse enim te consummata iustitia est
interl.| interl.| summa beatitudinis perfectio||
et scire iustitiam et virtutem tuam radix est immortalitatis.
interl.| interl.| Christum Dei virtutem et Dei sapientiam qui factus est nobis a Deo sapientia et iustitia||
marg.| marg.| NOSSE  ENIM TE etc. Perceptio est incorruptionis et in futuro contemplationis. Unde : hec est enim vita eterna ut cognoscant te verum Deum etc.||
Numérotation du verset Sap. 15,4 
Non enim in errorem induxit nos hominum male artis excogitatio nec umbra picture labor sine fructu effigies sculpta per varios colores
marg.| marg.| NON  ENIM IN  ERROREM. Ex persona fidelium loquitur qui Dei gratia muniti non miscuere se gentilium iniquitati vel idolatrie quia sine fructu iustitie est labor iste et mortem meretur eternam.||
Numérotation du verset Sap. 15,5 
cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortue imaginis effigiem sine anima
Numérotation du verset Sap. 15,6 
malorum amatores
interl.| interl.| non solum qui faciunt idola||
digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt
marg.| marg.| MALORUM  AMATORES. Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis. Inventores quoque falsorum dogmatum met cultores digni sunt morte. Disperdet enim Deus virum qui hec fecerit id est magistrum et discipulum eius.||
marg.| marg.| Reprobavit superius lignea lapidea vel aerea idola nunc etiam fictilia damnat. Iuste enim retributum est eis ut qui de terra facti sunt quia meliorem sui partem id est animam ad imaginem Dei creatam ad adorandum Deum vivum sequi nolebant viliorem sui partem id est corpus terrenum imitando luteum adorarent Deum et sine boni operis fructu terre insensibili de qua sumpti sunt insensati inutiles redderentur. Mystice autem heretici et schismatici qui veritatem Dei in iniustitia detinent et mendacium pro veritate in doctrine sue simulacris colunt licet eloquentia aut ficta virtute pallient fragilia tamen e lutea sunt que fingunt et cinis est cor eorum et feda cogitatio eorum et vita ceno sordidior quia ignorant factorem suum et evanescunt in cogitationibus suis. Sensum autem sanctorum patrum spernunt et errores novos quasi ludos vanos propter favorem humanum et terrenum lucrum fingunt errantes scilicet et in errorem mittentes ut inexcusabiles sint cum iudicabit Deus occulta cordium et reddet unicuique secundum opera sua.||
retributum] retribu/butum cacogr. Rusch
Numérotation du verset Sap. 15,7 
sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit que munda sunt in usum vasa similiter et que his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus
Numérotation du verset Sap. 15,8 
et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est
interl.| interl.| vel assumptus||
repetitus debitum anime quem habebat
Numérotation du verset Sap. 15,9 
sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et erarios imitatur et gloriam prefert quoniam res supervacuas fingit
Numérotation du verset Sap. 15,10 
cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius
Numérotation du verset Sap. 15,11 
quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam que operatur et qui insufflavit spiritum vitalem
Numérotation du verset Sap. 15,12 
sed estimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vite compositam ad lucrum et oportere undecumque {t. 3   : Erfurt, f. 44ra   ; facsim., t. 2, p. 739a} [Rusch, f. 44ra   ] etiam ex malo adquirere
Numérotation du verset Sap. 15,13 
hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terre materia fragilia vasa et sculptilia fingit
marg.| marg.| HIC  ENIM  SCIT SE  SUPER. Nullam excusationem habent heretici quia scienter peccant dum fidem sanam et rectam doctrinam nolunt imitari magis terrenum sensum et fragilem quam spiritalem sequentes.||
Numérotation du verset Sap. 15,14 
Omnes
interl.| interl.| qui idola deos putant||
enim insipientes et infelices
interl.| interl.| licet dominari videantur||
supra modum anime superbi sunt inimici populi tui
interl.| interl.| quia vermis conscientie non morietur et ignis eorum non extinguetur||
et improperantes illi
interl.| interl.| alias imperantes ||

improperantes] imperantes Weber
Numérotation du verset Sap. 15,15 
quoniam omnia idola nationum estimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum
interl.| interl.| simulacra gentium argentum et aurum operum manuum hominum os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt||
neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum
Numérotation du verset Sap. 15,16 
homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim
interl.| interl.| non enim||
sibi similem homo poterit deum fingere
Numérotation du verset Sap. 15,17 
cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam
marg.| marg.| MELIOR  EST  ENIM  IPSE. Quia melior est homo idolis secundum rationem creationis quia vivit et intelligit. Illa autem numquam. Sed quia magis sequitur vanitatem erroris quam veritatis scientiam cum in honore sit non intelligit et comparatur iumentis insipientibus.||
Numérotation du verset Sap. 15,18 
sed et Animalia
interl.| interl.| non solum scilicet hominum speciem||
miserrimi
interl.| interl.| alias miserrima ||

miserrimi] miserrima Weber
colunt insensate enim comparata his aliis sunt deteriora
marg.| marg.| INSENSATA. Quasi : nec discretionem habebant. In veritate enim viventia meliora sunt mortuis sensibilia insensibilibus rationalia irrationalibus. Sed dignum fuit ut qui ignorabant creatorem in creaturis distinctionem non scirent. Qui enim laudem et benedictionem Dei in se habere negligit indiscretione animalium se ipum errare ostendit.||
Numérotation du verset Sap. 15,19 
sed nec aspectu aliquod ex his animalibus bona potest conspicere
interl.| interl.| alias : sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere||

aliquod... conspicere] aliquis ex his animalibus bona potest conspicere Weber
Effugerunt autem Dei laudem et benedictionem eius

Effugerunt] effugit Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_15)