initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<31. Liber Sapientiae>

Capitulum 8

Numérotation du verset Sap. 8,1 
Attingit enim a fine
interl.| interl.| id est a principio mundi||
interl.| interl.| ab eterno usque in eternum||
usque ad finem
interl.| interl.| usque ad adventum Christi||
fortiter
interl.| interl.| quia Dei virtus||
et disponit omnia suaviter.
interl.| interl.| quia Dei sapientia||
marg.| marg.| attingit enim a fine id est a principio mundi  usque ad adventum Christi mirifica opera et sincera testimonia per Vetus Testamentum fortiter asserit et ab incarnatione Verbis usque ad finem mundi suavitatem evangelii exponit. A fine ergo usque ad finem  fortiter pertingit quia ubique perfecte agit. Finis enim perfectionem significat.||
Numérotation du verset Sap. 8,2 
Hanc amavi
interl.| interl.| ego diligo diligentes me et qui mane vigilaverit ad me inveniet me||
et exquisivi a iuventute mea
interl.| interl.| beatus qui observat ad postes hostii mei||
et quesivi sponsam mihi assumere
interl.| interl.| stabili federe||
et amator factus sum forme illius.
interl.| interl.| veritatis unde hec est vita eterna ut cognoscant te solum et quem misisti Iesum Christum||
Numérotation du verset Sap. 8,3 
Generositatem
interl.| interl.| quia coeterna Patri coomnipotenti||
illius
interl.| interl.| Patris scilicet quia ei coeternus||

illius] om. Weber
interl.| interl.| « In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis ».| ||

Io. 1, 1-2 ; Io. 1, 14.

contubernium] contuberium Rusch
sed et omnium Dominus dilexit illam.
interl.| interl.| quia Pater diligit Filium et omnia dedit ei in manus||
marg.| marg.| GLORIFICAT id est representat generationem illius scilicet Patris qui est ei coeternus et coomnipotens vel partim de temporali nativitate partim de eterna potest legi habet contubernium Dei id est humanitatem in qua habitat Deus qui est sapientia Patris vel glorificat generositatem illius id est Dei Patris id est eiusdem essentie est cum Patre ab eterno genita nata in tempore de matre.||
Numérotation du verset Sap. 8,4 
Doctrix est enim discipline Dei et electrix operum illius
marg.| marg.| DOCTRIX  EST  ENIM. De plenitudine eius omnes accepimus per quem gratia et veritas facta est id est revelata."Deum nemo vidit unquam sed Filius qui est in sinu Patris ipse ennaravit".||

Cf. Io. 1, 18.
Numérotation du verset Sap. 8,5 
et si divitie appetuntur in vita quid sapientie locupletius
interl.| interl.| virtutum divitias continet et amatoribus suis offert. Unde : mecum sunt divitie etc.||
que omnia operatur
interl.| interl.| omnia per ipsum facta sunt||
interl.| interl.| meditantibus in lege prebet omnimodam dulcedinem saptientie||
Numérotation du verset Sap. 8,6 
si autem sensus operatur
interl.| interl.| profundam scilicet et sanam intelligentiam||
quis horum
interl.| interl.| bonorum operum et virtutum||
que sunt magis quam illa est artifex
interl.| interl.| stabilem scilicet salutem ponit||
Numérotation du verset Sap. 8,7 
et si iustitiam quis diligit labores huius
interl.| interl.| vel dilectio||
marg.| marg.| ET LABORES. Nihil enim iners nihil desidiosum in operibus eius. Quecumque sunt vera quecumque pudica quecumque agit iusta et agenda suis committit.||
magnas habent virtutes sobrietatem
interl.| interl.| temperantiam||
interl.| interl.| quattuor enim principales virtutes ponit||
enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem
interl.| interl.| fortitudinem||
quibus utilius
interl.| interl.| ad eternam vitam||
nihil est in vita
interl.| interl.| vel via||
hominibus
marg.| marg.| SOBRIETATEM  ENIM etc. Rabanus Maurus RABANUS. Qui temperans est prudens fortis et iustus quid illi deest ? Has autem virtutes nemo habet nisi cui omnium virtutum origo Deus contulit quocumque tempore quacumque lege quacumque gente. Quidam tamen spem pietatis habentes virtutem ignoraverunt quia creatori subdi noluerunt ideo viam discipline nescierunt. Deus enim solus virtus et sapientia Patris invenit viam discipline et dedit illam Iacob puero suo.||
Numérotation du verset Sap. 8,8 
et similitudinem
interl.| interl.| alias et si multitudinem||

et similitudinem] et si multitudinem Weber
scientie desiderat quis
interl.| interl.| vel qua||
interl.| interl.| ipsa||
scit preterita
interl.| interl.| nihil est quod eam lateat quia ab eterno genita est cum Patre cuncta disponit||
et de futuris estimat
interl.| interl.| quia initium et finis||
scit versutias sermonum
interl.| interl.| qui ait ego dabo vobis os et sapientiam etc.||
et dissolutiones
interl.| interl.| propositiones||
argumentorum signa
interl.| interl.| qui ait : erunt signa in sole et luna et stellis etc.||
et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et seculorum
Numérotation du verset Sap. 8,9 
Proposui
interl.| interl.| populus||
marg.| marg.| PROPOSUI. Rabanus Maurus RABANUS. Potest hoc de genitrice Dei intelligi que proposito virginitatis meruit Verbo Dei fecundari et generare Filium Dei ad salutem mundi vel generis humani et ab omnibus unico preconio celebrari. Unde : beatam me dicent omnes generationes. Cui concordat quod sequitur : habeo propter hanc claritatem ad turbas.||
ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis
interl.| interl.| Dei communionem sapientie id est Christi se habere gaudet et in amplexu eius delectari qui ait : si quis mihi aperuerit intrabo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum||
et erit allocutio
interl.| interl.| id est alleviatio||
cogitationis et tedii mei
Numérotation du verset Sap. 8,10 
Habebo
interl.| interl.| vox doctorum||
propter hanc claritatem
interl.| interl.| doctrinam salvatoris||
ad turbas
interl.| interl.| quibus evangelium predicabo||
et honorem apud seniores
interl.| interl.| quia principatus et potestates subiicit christiane religioni||
interl.| interl.| patriarchas et prophetas quibus sociatur||
iuvenis
Numérotation du verset Sap. 8,11 
acutus inveniar in iudicio
interl.| interl.| omnia secundum legem diiudicans||
et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me
interl.| interl.| cum reges et principes mirantur predicationem evangelii||
marg.| marg.| ADMIRABILIS. Partus virginis omnibus fuit admirandus quia in resurrectionem et ruinam multorum extitit qui stat in signum populorum super quem continebunt reges os suum ipsum gentes deprecabuntur.||
Numérotation du verset Sap. 8,12 
tacentem me sustinebunt
interl.| interl.| non audebunt loqui||
et loquentem me respicient
interl.| interl.| attenti ad sermones meos||
et sermocinante pluramanus ori suo imponent
interl.| interl.| non audentes mihi resistere||
Numérotation du verset Sap. 8,13 
propterea habebo per hanc immortalitatem
interl.| interl.| immortalitatem habent sancti in caritate radicati et fundati et spem immortalitatis||
et memoriam eternam
interl.| interl.| meorum operum et virtutum||
interl.| interl.| secuturi sunt me||
relinquam.
Numérotation du verset Sap. 8,14 
Disponam
interl.| interl.| erudiam||
populos et nationes mihi erunt subiecte
interl.| interl.| quibus evangelium predicabo nec per varias sectas abire permittam||
Numérotation du verset Sap. 8,15 
timebunt me audientes reges
interl.| interl.| victi patientia mea et videntes Christi miracula qui ait confidite quia ego vici mundum||
horrendi in multitudine
interl.| interl.| fidelium||
videbor bonus
interl.| interl.| benignus||
et in bello fortis.
interl.| interl.| adversariorum||
Numérotation du verset Sap. 8,16 
Intrans
interl.| interl.| cetera foris agentibus quid intus prestet adiungit||
in domum meam
interl.| interl.| sapientiam scilicet||
interl.| interl.| confidentiam mentis||
conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec tedium convictus ipsius sed letitiam et gaudium
marg.| marg.| INTRANS. Rabanus Maurus RABANUS. Post predicationem post operis laborem quibus auditoribus sancti solacium prebent ad se redeuntes divine contemplationi vacant ubi superne dulcedinis quietem inveniunt.||
marg.| marg.| Corporales delicie corpus gravant spiritales vero mentem relevant et tanto esuriuntur quanto amplius comeduntur. In illis appetitus placet experientia displicet. Augent vero spiritales delicie desiderium que quo magis sumuntur auvidius amantur. Unde David : gustate et videte quoniam suavis Dominus etc.||
marg.| marg.| Origenes ORIGENES. Qui aperit os mutum et linguas infantium facit disertas hec omnia sunt in Christo recipienda. Ipse enim sapientia fortitudo iustitia sanctitas et prudentia. Sed cum sit unus in subiacenti pro varitate sensuum diversis vocabulis nuncupatur. Aliud enim significat sapientia aliud iustitia. Sapientia quidem disciplinam humanarum et divinarum rerum instruit. Iustitia autem quod distributor et iudex meritorum sit.||
Numérotation du verset Sap. 8,17 
hec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cogitatione sapientie
interl.| interl.| quia quidquid de natura eius cognoscitur totum immortale et semper vivere invenitur||
Numérotation du verset Sap. 8,18 
et in amicitia illius delectatio bona
interl.| interl.| quia quanto magis amatur tanto magis suavior reperitur||
et in operibus manuum illius
interl.| interl.| quia per ipsum facta sunt omnia||
honestas sine defectione
interl.| interl.| qui est omnium rerum origo et quod factum est in ipso vita erat||
et in certamine loquelle illius sapientia et preclaritas in communicatione sermonum ipsi
interl.| interl.| si quis vestrum indiget sapientia poscat a Deo qui dat omnibus affluenter||
circuibam querens
interl.| interl.| diligenter et studiose unde urgam diliculo et circuibo civitatem queram quem diligit anima mea||
ut mihi illam assumerem.
interl.| interl.| fortiter firmiter||
Numérotation du verset Sap. 8,19 
Puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam
marg.| marg.| PUER  AUTEM etc. Rabanus Maurus RABANUS. Salomon in pueritia postulaverat a Deo sapientiam et ut recte iudicaret populum et discerneret inter bonum et malum factus est ergo sapientissimus et videtur sortitus animam bonam qui habuit cor sapiens e intelligens. Sed quomodo convenit ei quod dicitur : veni ad corpus incoinquinatum cum esset bonus cum mulierem alienigenam amaverit et idola edificaverit. Videtur ergo magis convenire populo sanctorum qui in baptismo regeneratus et fide salvatoris imbutus pueritiam indolis sue bone et simplicis innocentie perceperit et cunctis studiis certaverit pervenire ad culmen virtutum. Unde sequitur :  et cum essem magis bonus etc.||
Numérotation du verset Sap. 8,20 
et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum
Numérotation du verset Sap. 8,21 
et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det
interl.| interl.| custoditio legis consummatio incorruptionis. Incorruptio autem facit proximum Deo et ad hanc perfectionem nemo venit nisi quem divina gratia sublevat unde : omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est||
et hoc ipsum erat sapientie scire cuius esset hoc donum
interl.| interl.| Dei scilicet||
adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis precordiis meis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sap. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber31.xml&chapitre=31_8)