initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 1

Numérotation du verset Sir. 1,1 
{Erfurt, t. 3, f. 46vb ; facsim., t. 2, p. 744b} [Rusch, f. 46vb ] Omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante evum
marg.| marg.| OMNIS  SAPIENTIA etc. Librum Iesu filii Sirach dicit se Hieronymus apud Hebreos reperisse non Ecclesiasticum ut apud latinos sed Parabolas prenotatum cui iuncti erant Ecclesiastes et Canticum Canticorum ut Salomonem non modo librorum numero sed et materiarum genere coequaret. Librum vero Sapientie non reperisse apud eos sed magis grecam redolere eloquentiam quem nonnulli Philonis esse affirmant. Ecclesiasticus vero sicut et Ecclesiastes Ecclesie utilissimus est qui congregator vel collector interpretatur sicut ille concionator sed Ecclesiastes ad Christum refertur et ad quemlibet predicatorem Ecclesiasticus qui propter excellentiam virtutum suarum pavaret hos id est omnium virtutum capax appellatur. Cuius tanta claritas tantaque latinitas est ut ipse sibi commenta sit.||
marg.| marg.| OMNIS  SAPIENTIA etc. Rabanus Maurus RABANUS. Incipit ab eterna Dei sapientia que Christus est qui cum Patre est semper ante secula secundum illud :"In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum" etc.||
marg.| marg.| A DOMINO  DEO etc. Quia Christus fons vite, lux vera de Patre nascitur et omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quisquis hac sapientia caret in tenebris ambulat et nescit quo vadat. Sapientia enim huius mundi stulticia est apud Deum et prudentia carnis mors.||

a Io. 1, 1.
Numérotation du verset Sir. 1,2 
arenam maris et pluvie guttas et dies seculi quis dinumeravit altitudinem celi et latitudinem terre et profundum abyssi quis mensus est
marg.| marg.| ARENAM  MARIS etc. Rabanus Maurus RABANUS. Corporalia spiritalibus comparat ut ex difficillimus quod omnino impossibile est estimetur. Si enim hec que in certo numero et mensura et pondere condita sunt nemo potest dinumerare quanto minus sapientiam Dei sine initio et sine fine inenarrabilem inestimabilem poterit investigare.||
Numérotation du verset Sir. 1,3 
sapientiam Dei precedentem omnia quis investigavit
Numérotation du verset Sir. 1,4 
prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentie ab evo
marg.| marg.| PRIOR  OMNIUM  CREATA  EST  SAPIENTIA. Creata secundum humanitatem in consilio Dei Patris scilicet pro salute humani generis predestinata est incarnari. Notandum autem quod propter unitatem persone aliquando Christus dicitur genitus aliquando creatus.||
Numérotation du verset Sir. 1,5 
fons sapientie verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata eterna
marg.| marg.| FONS  SAPIENTIE. Origo omnis sapientie a Verbo Dei procedit quod Deus ex eo semper cum Patre manet in celis sed ingressus mundum per dispensationem humanitatis dedit mandata salutis. Unde : Verba vite eterne habes.||
Numérotation du verset Sir. 1,6 
Radix
interl.| interl.| origo||
sapientie cui revelata est et astutias illius quis agnovit
marg.| marg.| RADIX. Ostendit neminem posse profunditatem Dei penetrare vel magnitudinem bonitatis eius et misericordie. Unde ad liberationem et illuminationem humani generis homo fieri dignatus est. Unde : generationem eius quis enarrabit.||
Numérotation du verset Sir. 1,7 
disciplina sapientie cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit
Numérotation du verset Sir. 1,8 
unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus
Numérotation du verset Sir. 1,9 
ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est
marg.| marg.| IPSE  CREAVIT etc. Unigeniti scilicet adventum per Verbum sibi coeternum cum Spiritu Sancto dispensavit quomodo per virginis partum ad salutem mundi veniret et creaturas repararet et hominem ad agnitionem et dilectionem sui revocaret dans illi donum Spiritus Sancti ut eius munere salvetur ineternum.||
Numérotation du verset Sir. 1,10 
et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et prebuit illam diligentibus se
Numérotation du verset Sir. 1,11 
timor Domini
interl.| interl.| qui coercet a penis||
gloria
interl.| interl.| virtutum||
et gloriatio
interl.| interl.| in presenti recte confessionis||
et letitia
interl.| interl.| in futuro||
et corona exultationis
interl.| interl.| eterne beatitudinis||
Numérotation du verset Sir. 1,12 
timor Domini
interl.| interl.| amore inenarrabili||
delectabit cor
interl.| interl.| in presenti||
marg.| marg.| TIMOR  DOMINI etc. « Beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius cupit nimis. Gloria et divitie in domo eius » etc.||
et dabit letitiam et gaudium
interl.| interl.| in futuro||
in longitudine dierum
marg.| marg.| TIMOR  DOMINI  GLORIA etc. Rabanus Maurus RABANUS. Due species sunt timoris. De altera dicitur : timor anime in caritate etc. Qui hunc habent propter metum gehenne peccare desinunt et vitam corrigunt hic introducit caritatem sed foras mittitur. Qui enim sic timet nondum amat nec desiderat bona sed cavet mala sed tamen se corrigit et bona desiderare incipit. De altera scriptum est : timor Domini sanctus permanet in seculum seculi. Timet enim unusquisque ne amittat bona et Dei presentiam qua ineternum frui desiderat de quo dicitur : timor Domini delectabit cor. Hic suavitatem tribuit internam et in futuro vitam eternam.||
Numérotation du verset Sir. 1,13 
timenti Dominum bene erit
interl.| interl.| eterna beatitudo||
in extremis
interl.| interl.| in fine huius vite||
interl.| interl.| mortis||
sue benedicetur
Numérotation du verset Sir. 1,14 
dilectio Dei honorabilis sapientia
Numérotation du verset Sir. 1,15 
quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione
interl.| interl.| eterna beatitudine||
magnalium suorum
interl.| interl.| in fine huius vite||
marg.| marg.| DILECTIO  DEI etc. Rabanus Maurus RABANUS. Caritas Dei vera est sapientia que per Spiritum Sanctum diffunditur in cordibus nostris qui replet nos dulcedine dilectionis Dei in agnitione magnalium eius. Unde : vos unctionem habetis a sancto qui nostis omnia etc. Unctio enim spiritalis ipse Spiritus est cuius sacramentum est in unctione visibili cuius gratia instruit de omnibus. Alioquin otiosus est sermo doctoris. Caritas vero Dei que est donum spiritus citissime intelligere et observare mandata Dei facit. Ipsam enim bonum incipit et perficit ipsa in futuro remuneratio erit. Unde : adimplebis me letitia cum vulu tuo delectationes in dextera tua usque in finem.||
Numérotation du verset Sir. 1,16 
Initium sapientie timor Domini et cum fidelibus in vulva
interl.| interl.| matris Ecclesie||
concreatus est
interl.| interl.| quia sanctis animabus sociatur||
et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur.
interl.| interl.| quibus dicitur euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis etc.||
Numérotation du verset Sir. 1,17 
Timor Domini scientie religiositas.
marg.| marg.| TIMOR  DOMINI etc. Sine timore Dei et observatione mandatorum eius nulla religio est. Unde : si quis putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio etc.||
Numérotation du verset Sir. 1,18 
Religiositas custodiet
interl.| interl.| in hoc seculo||
et iustificabit cor iocunditatem atque gaudium dabit.
interl.| interl.| in futuro||
Numérotation du verset Sir. 1,19 
Timenti Deum bene erit et in diebus consolationis
interl.| interl.| vel consummationis ||

consolationis] consummationis Weber
illius benedicetur
marg.| marg.| TIMENTI  DEUM  BENE. Qui scilicet timore Dei in fide et doctrina et operatione regulam iustitie servat.||
Numérotation du verset Sir. 1,20 
Plenitudo sapientie timere Deum et plenitudo a fructibus illius
interl.| interl.| qui magis timet Deum magis sapiens est et quanto sapientior tanto fructibus bonorum operum plenior non enim timor Dei otiosus est||
Numérotation du verset Sir. 1,21 
Omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius
interl.| interl.| sapientie||
Numérotation du verset Sir. 1,22 
Corona sapientie
interl.| interl.| vite eterne||
timor Domini repollens pacem
interl.| interl.| Deus cui assistunt omnia merita||
et salutis fructum
interl.| interl.| gaudete et exultate qui merces vestra multa est in celis||
Numérotation du verset Sir. 1,23 
et vidit et dinumeravit eam
interl.| interl.| capilli capitis vestri omnes numerati sunt||
utraque autem sunt dona Dei
interl.| interl.| sapientia et timor Dei quia omne datum optimum desursum est||
marg.| marg.| ET VIDIT. In conspectu eius sunt omnia unicuique conservat dignam retributionem.||
Numérotation du verset Sir. 1,24 
scientiam et intellectum prudentie sapientia compartietur et gloriam
interl.| interl.| eternam||
tenentium se inaltat
Numérotation du verset Sir. 1,25 
radix sapientie est timere Dominum rami enim illius longevi
interl.| interl.| sententie scripturarum quas per orbem terrarum evangelica pandit doctrina||
marg.| marg.| RAMI. Per sapientiam divinam habet homo scientiam vitandi malum et intellectum faciendi bonum utrumque enim in auditore operatur in fine. Unde : qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt qui elucidant me vitam eternam habebunt. « Initium sapientie timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum ». ||

Ps. 110, 10.
Numérotation du verset Sir. 1,26 
in thesauris sapientie intellectus
interl.| interl.| celum et terra transibunt verba autem mea non transibunt||
et scientie religiositas execratio
interl.| interl.| abominabilis||
marg.| marg.| IN THESAURIS etc. In legis meditatione utrunque declaratur quomodo scilicet vitanda sunt mala et quomodo discenda spiritalis sapientia et exercenda bona opera in quibus est religio vera.||
marg.| marg.| SAPIENTIA etc. Que prohibet peccata et carnalia desideria. Unde : non amat pestilens eum qui se corrigit nec ad sapientes graditur.||
Numérotation du verset Sir. 1,27 
timor Dei expellit peccatum
marg.| marg.| TIMOR  DEI etc. quia per penitentiam mundat a preteritis peccatis vel prohibet a committendis.||
marg.| marg.| Quia qui per timorem Dei sese non corrigit in peccati voraginem cadit.||
Numérotation du verset Sir. 1,28 
nam qui sine timore
interl.| interl.| Dei||
est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est
Numérotation du verset Sir. 1,29 
usque in tempus
interl.| interl.| retributionis||
sustinebit patiens
interl.| interl.| vere||
et postea redditio iocunditatis
Numérotation du verset Sir. 1,30 
bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius
interl.| interl.| non potest abscondi quod iustitia facit manifestari||
et labia multorum enarrabunt sensum illius
marg.| marg.| BONUS  SENSUS etc. Unde in Proverbiis : labia sapientium custodiunt eos. Et alibi : astutus omnia agit consilio qui autem fatuus est aperit stulticiam. Sapientis ergo hominis est verba tenere et omnia modeste agere.||
marg.| marg.| ENARRABUNT etc. Equanimiter non mala pro malis sed bona pro bonis tribuens.||
Numérotation du verset Sir. 1,31 
In thesauris sapientie significatio discipline
Numérotation du verset Sir. 1,32 
execratio autem
interl.| interl.| abominabilis||
peccatori cultura Dei.

In thesauris... cultura Dei Cava Σ Λ L M² Y Φ ΘM² Z² S Γ ΨD Ω edd. Rusch cum greco] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 1,33 
concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus prebebit illam tibi
marg.| marg.| FILI  CONCUPISCENS etc. Qualiter ad sapientiam pervenias ipsa sapientia monstrat quia sine conservatione iustitie nemo pervenit ad culmen sapientie. Unde Iacobus : quis sapiens inquit et disciplinatus inter vos ostendat conversationem bonam in mansuetudine sapientie.||
Numérotation du verset Sir. 1,34 
sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi
marg.| marg.| SAPIENTIA etc. Sicut sepe dictum est. Timor Domini sapientie et discipline custodia est cui convenit fides recta et morum temperantia quia sine fide impossibile est placere Deo et bonorum vita semper tranquilla est. Unde : discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris. Qui enim vere timet Deum non potest esse sine fide et operibus bonis que replent hominem virtutibus et Deo acceptabilem faciunt. Unde homini bono in conspectu Dei dedit Deus sapientiam et scientiam. Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam.||
Numérotation du verset Sir. 1,35 
fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius
Numérotation du verset Sir. 1,36 
non sis incredibilis
interl.| interl.| alias contumax non sis et incredibilis timori Dei||
timori Domini
interl.| interl.| credere oportet accedentem ad Deum quia ipse est et inquirentibus se remunerator sit||
et ne accesseris ad illum duplici corde
interl.| interl.| qui simpliciter querit Deum invenit unde : simplicitas iustorum diriget eos et supplantatio perversorum vastabit illos||
marg.| marg.| DUPLICI  CORDE. Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis qui scilicet vult gaudere cum seculo et regnare cum Christo.||
Numérotation du verset Sir. 1,37 
ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis
interl.| interl.| sicut qui pravo corde machinantur malum et omni tempore iurgia seminant||
marg.| marg.| HYPOCRITA. Aliud corde gestans aliud opere monstrans. Unde : attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium etc.||
Numérotation du verset Sir. 1,38 
attende in illis ne forte cadas et adducas anime tue inhonorationem
marg.| marg.| ATTENDE IN  ILLIS etc. Manifestum est quod qui sequitur hereticos anime sue acquirit damnationem quia in iudicio revelabuntur occulta cordium et reddetur unicuique secundum opera sua disperdet enim Deus omnes qui loquuntur mendacium qui abominatur virum sanguinum et dolosum. Unde : attendite a fermento phariseorum quod est hypocrisis. Et alibi : veniet Dominus servi illius et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis ubi erit fletus et stridor dentium.||
Numérotation du verset Sir. 1,39 
et revelet Deus absconsa tua et in medio synagoge elidat te
Numérotation du verset Sir. 1,40 
quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_1)