initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 20

Numérotation du verset Sir. 20,1 
Quam bonum est arguere quam irasci
interl.| interl.| modeste patienter||
et confitentem in oratione non prohibere
interl.| interl.| instruendus est non prohibendus qui confitetur in oratione et laudat Deum in opere||
marg.| marg.| QUAM  BONUM. Prohibuit iracundiam in iudicio nunc hortatur ut correptionem magistri sequatur penitentia discipuli. Sic enim opprimitur voluntas peccandi et impetratur venia delicti unde : qui acquiescit increpationibus possessorum cordis.||
marg.| marg.| Agenda sunt omnia patienter et discrete quia ira viri iustitiam Dei non operatur et doctrina omnis per patientiam dinoscitur.||
Numérotation du verset Sir. 20,2 
concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem
marg.| marg.| CONCUPISCENTIA. Probat exemplo quod bonum sit non irasci quia sicut concupiscentia spadonis maculat virginem nec generat sobolem ita violentia iniqui simulat iudicium sed non servat equitatis modum.||
Numérotation du verset Sir. 20,3 
sic qui facit per vim iudicium inique
Numérotation du verset Sir. 20,4 
quam bonum est correptum manifestare penitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens
marg.| marg.| EST  TACENS. Hic laudatur modestus et culpatur temerarius.||
Numérotation du verset Sir. 20,5 
interl.| interl.| Deo et hominibus||
qui procax est ad loquendum.
interl.| interl.| hereticus||
Numérotation du verset Sir. 20,6 
Est autem tacens
interl.| interl.| modestus catholicus||
non habens sensum loquelle et est tacens sciens tempus apti temporis
marg.| marg.| EST  AUTEM  TACENS. Exponit quam taciturnitatem laudet alii enim tacent quia neciunt loqui alii autem quia sciunt esse tempus tacendi et tempus loquendi.||
Numérotation du verset Sir. 20,7 
homo sapiens tacebit
interl.| interl.| frenanda est lingua non insolubiliter liganda||
marg.| marg.| HOMO  SAPIENS. Prudentes moderantur sermones suos et tempus servant. Stultus vero totum spiritum suum profert.||
usque ad tempus lascivus autem et imprudens non servabunt tempus
Numérotation du verset Sir. 20,8 
qui multis utitur verbis ledit animam suam
interl.| interl.| hereticus qui dolosis verbis velat maliciam suam||
et qui potestatem
interl.| interl.| magisterii dignitatem||
sibi assumit iniuste odietur
interl.| interl.| a Deo et ab hominibus||
Numérotation du verset Sir. 20,9 
est processio in malis viro indisciplinato
interl.| interl.| sub cuius lingua labor et dolor||
et est inventio in detrimentum
Numérotation du verset Sir. 20,10 
est datus qui non sit utilis
interl.| interl.| quod fit pro humana laude scilicet||
et est datus cuius retributio duplex
interl.| interl.| eleemosyna scilicet pro Dei amore et desiderio eterne patrie cui hic meritorum tribuitur honor et in futuro gloria sempiterna||
Numérotation du verset Sir. 20,11 
est propter gloriam minoratio
interl.| interl.| qui se exaltat humiliabitur||
et est qui ab humilitate levavit caput
interl.| interl.| et qui se humiliat exaltabitur||
Numérotation du verset Sir. 20,12 
est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum
marg.| marg.| EST  QUI  MULTA  REDIMAT. Qui scilicet per confessionem humilitatis ab omni reatu solvitur.||
marg.| marg.| ET RESTITUENS EA. Quando in locum vitiorum subrogat multiplicem numerum virtutum ut ubi abundavit delictum superabundet gratia.||
Numérotation du verset Sir. 20,13 
sapiens
interl.| interl.| doctor catholicus||
in verbis
interl.| interl.| doctrinie scilicet||
se ipsum amabilem facit
interl.| interl.| quia in scripturis veritatem sequitur||
Gratie
interl.| interl.| dogmata||
autem fatuorum
interl.| interl.| hereticorum||
effundentur
interl.| interl.| sicut aqua inutilis||
Numérotation du verset Sir. 20,14 
datus insipientis
interl.| interl.| doctrina hereticorum||
non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt
marg.| marg.| OCULI. Id est intentio scilicet variis nequitiis maculata semper ad nocendum parata. Septenarius enim universitatem significat.||
Numérotation du verset Sir. 20,15 
Exigua
interl.| interl.| iudicia veritatis||
Dabit
interl.| interl.| hereticus||
et multa improperabit
interl.| interl.| quia plurima erroris improperia effundet||
et apertio oris illius inflammatio est
Numérotation du verset Sir. 20,16 
hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi
marg.| marg.| HODIE  FENERAT. Instabilitatem hereticorum ostendit quia sensum sui erroris violenter ab auditoribus extorquent et ideo odibiles sunt Deo et hominibus. Vel qui de eleemosyna in presenti retributionem querit odibilem se facit. Unde : voca pauperes et debiles cecos claudos et beatus eris quia non habent retribuere tibi. Retribuetur autem tibi in resurrectione iustorum.||
Numérotation du verset Sir. 20,17 
fatuo non erit amicus
interl.| interl.| verus qui secundum Deum||
marg.| marg.| FATUO. Qui laboris premium in vita hac querit vel heretico qui gloriam humanam appetit.||
et non erit gratia bonis illius
interl.| interl.| retributio||
Numérotation du verset Sir. 20,18 
qui enim edunt panem illius
interl.| interl.| qui communicant scilicet doctrine hereticorum||
falsi lingue
interl.| interl.| mendaces||
interl.| interl.| doctrine hereticorum||
sunt quotiens et quanti irridebunt eum
marg.| marg.| QUOTIENS ET  QUANTI. Detestabilis est cecus herticorum quia scripturam Dei pravo sensu interpretantur et expositionem suam inique predicant.||
Numérotation du verset Sir. 20,19 
neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum
Numérotation du verset Sir. 20,20 
lapsus false lingue quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient
marg.| marg.| LAPSUS  FALSE. Sicut in planitie pavimenti ubi offendicula non sunt frustra quis cadit sic hereticorum sensus propria nequitia excecatus in semita veritatis que aperta est casum invenit.||
Numérotation du verset Sir. 20,21 
homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum assidua erit
interl.| interl.| doctrina hereticorum unde : ineptas et avilis fabulas de vita||
marg.| marg.| HOMO  ACHARIS. Sine gratia Spiritus Sancti vel amarus quia amarum et noxium sensum ingerit auditoribus.||
Numérotation du verset Sir. 20,22 
ex ore fatui reprobabitur parabola
interl.| interl.| argumentatio falsa||
marg.| marg.| FATUI. Iudei qui adhuc putant esse necessarias legis observantias vel philosophi qui humana ratione estimant se omnia comprehendere vel heretici qui sophisticis argumentis nituntur evertere veritatem evangelii.||
Numérotation du verset Sir. 20,23 
est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur
marg.| marg.| EST  QUI  VETATUR. Reprehensa falsitate hereticorum intentionem prave voluntatis vituperat. Sunt enim qui cum non possunt actu peccare nolunt in voluntate quiescere.||
Numérotation du verset Sir. 20,24 
est qui perdit animam suam pre confusione et ab imprudenti persona perdet eam persone autem acceptione perdet se
interl.| interl.| noli timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere||
marg.| marg.| EST  QUI  PERDET. Quia timens huius mundi potestatem non audet profiteri evangelii veritatem. Unde : qui erubuerit me et meos sermones hunc erubescet filius hominis.||
Numérotation du verset Sir. 20,25 
est qui pre confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis
marg.| marg.| EST  QUI  PRE  CONFUSIONE. Sunt qui plura promittunt et pauca reddunt et eos quibus mentiendo promittunt inimicos sibi faciunt.||
Numérotation du verset Sir. 20,26 
obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum assidue erit
interl.| interl.| inter maxima vitia mendacium numeratur unde os quod mentitur occidit animam||
Numérotation du verset Sir. 20,27 
potius furem
interl.| interl.| non laudat furem||
quam assiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt
marg.| marg.| POTIOR  FUR. Non excusa furem sed eius comparatione ingravat mentiendi assiduitatem. Mystice autem fures sunt Iudei quibus dicitur : qui predicans non furandum furaris. Heretici vero mendaces qui peiores sunt quia post perceptam baptismi gratiam ad vomitum redierunt et spiritui gratie contumeliam fecerunt.||
Numérotation du verset Sir. 20,28 
mores hominum mendacium sine honore
interl.| interl.| celesti||
et confusio illius cum ipso sine intermissione
interl.| interl.| perpetuo ineternum confundentur||
Numérotation du verset Sir. 20,29 
VERBUM PARABOLARUM Sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens
interl.| interl.| discipulus obediens||
placebit magnatis
interl.| interl.| sanctis doctoribus||
marg.| marg.| SAPIENS IN  VERBIS. Quia sapientiam mentis demonstrat in benedictis. Unde : bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum.||
Numérotation du verset Sir. 20,30 
qui operatur
interl.| interl.| evangelico vomere||
terram suam
interl.| interl.| carnem scilicet||
inaltabit acervum
interl.| interl.| fructus iustitie||
Fructuum
interl.| interl.| virtutum||
et qui operatur iustitiam
interl.| interl.| opera iusta||
ipse exaltabitur qui
interl.| interl.| bonus discipulus||
vero placet magnatis
interl.| interl.| doctoribus||
effugiet iniquitatem
interl.| interl.| admonitione correptus||
Numérotation du verset Sir. 20,31 
xenia et dona excecant oculos iudicum
interl.| interl.| ne veritatem videant||
et quasi mutus
interl.| interl.| amator scilicet pecunie qui dicenda quasi mutus tacet||
in ore avertit correptiones eorum
Numérotation du verset Sir. 20,32 
sapientia absconsa et thesaurus invisus que utilitas in utrisque
marg.| marg.| SAPIENTIA  ABSCONSA. Nulla est utilitas thesauri qui absconditus est et non scitur et sapientie sine discretione absconse.||
Numérotation du verset Sir. 20,33 
melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam
interl.| interl.| ne proferens eam peccet||
quam qui abscondunt sapientiam suam
interl.| interl.| qui predicando potest prodesse||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_20)