initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 32

Numérotation du verset Sir. 32,1 
Rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis.
marg.| marg.| RECTOREM. Qui dignitate preest non debet superbire unde : qui maior est vestrum fiat sicut iunior etc.||
Numérotation du verset Sir. 32,2 
Curam illorum habe
interl.| interl.| verbo instruendo et exemplo||
et sic considera et omni cura tua explicita recumbe

considera] conside Weber
Numérotation du verset Sir. 32,3 
ut leteris propter illos ut ornamentum gratie accipias coronam et dignationem
interl.| interl.| nationem||

ut] et Weber
consequaris corrogationis
Numérotation du verset Sir. 32,4 
loquere maior natu
interl.| interl.| maturior scientia||
decet enim te
Numérotation du verset Sir. 32,5 
primum verbum diligentis scientiam et non {t. 3 : Erfurt, f. 63rb ; facsim., p. 777b} [Rusch, f. 63rb ] impedias musicam
interl.| interl.| id est non pro inani favore canoram eloquentiam fundas||

diligentis] diligenti Weber musicam] musica Weber
Numérotation du verset Sir. 32,6 
ubi auditus non est
interl.| interl.| auditor scilicet qui proficiat||

non] om. Weber
non effundas sermonem
interl.| interl.| felix qui loquitur causam in aurem prudentis||
et importune noli extolli in sapientia tua
Numérotation du verset Sir. 32,7 
gemmula carbunculi in ornamento auri et comparatio musicorum in convivio vini
marg.| marg.| GEMMULA  CARBUNCULI. Ardentium gemmarum principatum tenet carbunculus sic dictus quia ignitus est ut carbo cuius nec nocte vicintur fulgo. Lucet enim in tenebris adeo ut flammas vibret ad oculos. Hunc comparat auro et musicum melos convivio. Sicut enim carbunculus duplicat splendorem auri ita melodia iocunditatem convivii. Mystice autem significat divinam sapientiam aurum carbunculus virtutum gloriam. Vinum gratiam spiritalem. Musica evangelii predicationem. Convenit enim divine sapientie fulgor virtutum et spiritali gratie predicatio verbi.||
Numérotation du verset Sir. 32,8 
sicut in fabricatione auri signum est smaragdi sic numerus muscorum in iocundo et moderato vino
marg.| marg.| Smaragdus virore herbas frondesque superat aerem circa se viriditate inficiens qui mero et viridi proficit oleo cuius genera plurima. Primi sunt Scythici, secundi Bactriani, tertii Egyptii hic significat animas in marcessibili fide virentes. Sicut ergo in fabricatione auri decorem auget splendor smaragdi sic eruditionem viri amplificat caritas recte fidei que per dilectionem operatur et mysteria dominice passionis digno veneratur sacramento.||

muscorum] musicorum Weber
Numérotation du verset Sir. 32,9 
audi
interl.| interl.| in convivio||
Tacens
interl.| interl.| audi Israel et tace||
et pro reverentia accedet tibi bona gratia
interl.| interl.| modestiam quoque vocis commendat||
Numérotation du verset Sir. 32,10 
adolescens loquere in tua causa vix cum necesse fuerit.
interl.| interl.| oportet magistrum loqui et docere discipulum tacere et audire||

cum… fuerit] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,11 
Si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
Numérotation du verset Sir. 32,12 
in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et querens
Numérotation du verset Sir. 32,13 
in medio magnatorum loqui non presumas et ubi sunt senes non multum loquaris

loqui] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,14 
ante grandinem preibit coruscatio et ante verecundiam peribit gratia et pro reverentia accedet tibi bona gratia
interl.| interl.| bonum gratie spiritalis||
marg.| marg.| ANTE  GRANDINEM. Fulgor coruscationis preibit pondus gandinis sic nitor gratie verecundiam.||

et ante verecundiam peribit gratia] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,15 
et hora surgendi non te trices
interl.| interl.| vel tristes||
interl.| interl.| non sis piger vel non sis effeminatus quando strenue debes operari||
precurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude
marg.| marg.| HORA  SURGENDI. Rabanus Maurus RABANUS. Admonet ne simus tristes vel tardi in disciplina et meditatione sapientie sed in domum conscientie nos recipiamus et ibi sobrie ventilemus verba scripture et caveamus ne superba cogitatio surripiat nobis quasi sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed ipsum benedicamus qui per gratiam nos fecit et bonis omnibus replevit.||
Numérotation du verset Sir. 32,16 
et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo
Numérotation du verset Sir. 32,17 
Super10  his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis.

10  Super] et praem. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,18 
Qui timet Deum excipiet doctrinam eius
interl.| interl.| beatus vir qui timet Dominum in mandatis etc.||
et qui vigilaverint ad illum
interl.| interl.| Dominum vel timorem||
inveniunt11  benedictionem.
interl.| interl.| remunerationem||

11  inveniunt] invenient Weber
Numérotation du verset Sir. 32,19 
Qui querit legem
interl.| interl.| bona voluntate||
replebitur ab ea et qui insidiose agit
interl.| interl.| dolose pervertendo legem||
scandalizabitur in ea.
interl.| interl.| ut qui in sordibus est sordescat adhuc||
Numérotation du verset Sir. 32,20 
Qui timent Deum12  invenient iudicium iustum
interl.| interl.| quia pre benefactis recipient premium||

12  Deum] Dominum Weber
et iustitias quasi lucem accendent.
interl.| interl.| sibi vel aliis||
Numérotation du verset Sir. 32,21 
Peccator homo vitabit13  correptionem
interl.| interl.| salubrem||

13  vitabit] devitabit Weber
et secundum voluntatem suam inveniet comparationem
interl.| interl.| id est remunerationem||
Numérotation du verset Sir. 32,22 
vir consilii non disperdet14  intellegentiam15  alienus
interl.| interl.| alienus a consilio bonorum||

14  disperdet] disperiet Weber 15  intelligentiam] intelligentia Weber
et superbus non pertimescet16  timorem
interl.| interl.| Domini qui timor est et amor fidelium||
marg.| marg.| VIR  CONCILII. Quanto quis prudentior tanto utitur proximorum consilio ut addat sibi intelligentiam.||

16  pertimescet] pertimescit Weber
Numérotation du verset Sir. 32,23 
etiam postquam fecit cum eo sine consilio
interl.| interl.| facto scilicet impio vel iniquo||
et suis insectationibus arguetur
interl.| interl.| reprehensibilis inventis||
Numérotation du verset Sir. 32,24 
fili sine consilio nihil facias
interl.| interl.| discretione et ratione unde :palpebre tue id est consilia precedant gressus tuos||
et post factum non penitebis17 
marg.| marg.| FILII  SINE  CONSILIO. Possunt hec de catholico et heretico accipi. Catholicus enim et Deum timens omnia agit doctorum consilio et scripturarum documento. Hereticus vero propria confidens sapientia et propriis instat inventionibus sed cum stulticia eius apparuerit per sanctos predicatores divinis arguetur sententiis.||

17  penitebis] peniteberis Weber
Numérotation du verset Sir. 32,25 
in via
interl.| interl.| heretice doctrine||
interl.| interl.| scelerum offensiones||
ne credas te vie laboriose
interl.| interl.| nimiis questionibus||
ne ponas anime tue scandalum
interl.| interl.| id est ne incidas in errores||
Numérotation du verset Sir. 32,26 
et a filiis tuis cave
interl.| interl.| quos in doctrina Ecclesie genuisti||
et a domesticis tuis attende.
interl.| interl.| falsis fratribus||
Numérotation du verset Sir. 32,27 
In omni opere tuo18  crede ex fide anime tue. Hec est enim conservatio mandatorum
interl.| interl.| quicquid agimus secundum regulam fidei temperare debemus secundum custodiam mandatorum Dei||

18  tuo] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 32,28 
qui credit Deo attendit mandatis et qui confidit19  in illo non minoratus erit20  .
marg.| marg.| «Qui confidunt in Domino sicut mons Sion » etc. et alibi : « Omnis qui credit in illum non confundetur ».||

19  confidit] confident Weber 20  minoratus erit] minorabuntur Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 32), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_32)