initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 35

Numérotation du verset Sir. 35,1 
qui conservat verbum
interl.| interl.| legem ||

1 verbum] legem Weber
multiplicat orationem
marg.| marg.| QUI  CONSERVAT. Bene orat qui mandata Dei servat et sacrificium salutare offert qui munus recte fidei Deo exhibet. Talis deprecatio coram oculis Dei invenit gratiam quia bene operando servat iustitiam.||
Numérotation du verset Sir. 35,2 
sacrificium salutare attendere mandatis et discedere ab omni iniquitate et propitiationem litare sacrificiis super iniustitias
marg.| marg.| PROPICIATIONEM  LITARE. Inter litare et sacrificare hoc distat. Nam sacrificat qui sacrificium facit litat qui sacrificium facit et quod sacrificio petit impetrat.||

et propitiationem litare sacrificiis super iniustitias] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 35,3 
et deprecatio recedere ab iniustitia
Numérotation du verset Sir. 35,4 
gratiam qui offert similaginem et qui facit misericordiam offert sacrificium
marg.| marg.| RETRIBUET  GRATIAM. Utrumque scilicet gratum Deo et quod in altari in commemoratione Iesu Christi offertur et quod per caritatem proximo tribuitur.||

v. 4 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 35,5 
Beneplacitum est Domino
interl.| interl.| quasi hec bene offert qui a peccatis mundus est||
recedere ab iniquitate
interl.| interl.| hereticorum||
et deprecatio recedere ab iniustitia.

v. 5 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Sir. 35,6 
Non apparebis ante conspectum Dei vacuus
Numérotation du verset Sir. 35,7 
hec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
interl.| interl.| fructu boni operis cetera enim omnia moriendo deserimus||
Numérotation du verset Sir. 35,8 
oblatio iusti
interl.| interl.| qua ex caritatis devotione offertur||
impinguat altare
interl.| interl.| fidei||
et odor
interl.| interl.| flagrans scilicet misericordia et veritate||
suavitatis est in conspectu Altissimi
Numérotation du verset Sir. 35,9 
sacrificium iusti acceptum est
interl.| interl.| mundus bonorum operum||
et memoriam eius
interl.| interl.| in memoria eterna erit iustus||
non obliviscetur Dominus
Numérotation du verset Sir. 35,10 
bono animo
interl.| interl.| bona voluntate interius||
marg.| marg.| BONO  ANIMO. Quicquid bono animo non datur apud Deum gratiam non meretur homo enim videt in facie Deus in corde.||
gloriam redde Deo et non minuas
interl.| interl.| exterius bene operando et intus non bene volendo||
primitias
interl.| interl.| frugum||
manuum tuarum
interl.| interl.| frugum||
marg.| marg.| ET NON  MINUAS  PRIMITIAS. Mystice. Primitie frugum vel primogenitorum principia sunt bonorum operum vel ipsa voluntas que prior est opere. In decimis vero offerendis denarius perfectionem significat quia usque ad ipsum numerus crescit. In decimis ergo perfectionem operum nostrorum ad Dominum referre precipimur a quo et boni operis initium et perfectio donatur.||
Numérotation du verset Sir. 35,11 
in omni dato hilarem fac vultum tuum
interl.| interl.| hilarem enim datorem diligit Deus||
et in exultation
interl.| interl.| cordis||
sanctifica decimas tuas
Numérotation du verset Sir. 35,12 
da Altissimo secundum datum eius
interl.| interl.| teipsum quia ab ipso es et bona qua ab ipso habens||
interl.| interl.| intentione||
ad inventionem fac
interl.| interl.| nove laudis facito||
manuum tuarum
interl.| interl.| pro bonis scilicet operibus tuis||
Numérotation du verset Sir. 35,13 
quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi
marg.| marg.| SEPTIES  TANTUM. Perfectam scilicet remunerationem. Septenarius #n quia septem dona Spiritus Sancti demonstrat perfectus est et quia interiorem et exteriorem hominis substantiam comprehendit in ternario animam in quaternario corpus unde : dilige Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota virtute tua etc. Corpus autem de quattuor elementis constat potest autem in septenario hominis renovatio figurari quia corpore incorruptibilis et anima immortalis erit per septenarium quoque presens vita designatur sicut per octonarium futura unde : #da partes septem nec #novem et octo quia septenario nostro presens tempus voluitur octavo vero die id est dominico Christus resurgens vitam nobis perpetuam designavit. Perfectus quoque dicitur septenarius quia ex primo pari et impari conficitur ternario scilicet et quaternario et quia Spiritus septiformis perficit quos replevit nec solum Trinitatis notitiam sed etiam quattuor principalium virtutum operationem prebet. Ad superiora respicit affirmans quia Dominus orationem humilium misericorditer exaudit qui non cessant donec consolationem accipiant.||
Numérotation du verset Sir. 35,14 
noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
marg.| marg.| NOLI  OFFERRE. Apud Deum non quantitas muneris nec persona potentis aspicitur sed dilectio et humilitas cordis ideo non debet offerri sacrificium de iniquitate sed de iusto labore.||
Numérotation du verset Sir. 35,15 
et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est
interl.| interl.| iustus est non accipiens personam divitis nec despiciens personam pauperis||
et non est apud illum gloria persone
Numérotation du verset Sir. 35,16 
non accipiet Dominus personam in pauperem
interl.| interl.| quia iustus Dominus et iustitias dilexit equitatem vidit vultum eius||
et precationem lesi exaudiet
interl.| interl.| populum christianum de quo dicitur : tibi derelictus est pauper pupillo tu eras adiutor||
Numérotation du verset Sir. 35,17 
non despiciet preces pupilli nec viduam
interl.| interl.| viduam eius benedicens benedicam pauper eius saturabo panibus||
si effundat loquellam gemitus
Numérotation du verset Sir. 35,18 
nonne lacrima
interl.| interl.| de persecutione||
ad maxillam descendit et exclamatio
Numérotation du verset Sir. 35,19 
a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
Numérotation du verset Sir. 35,20 
qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes
interl.| interl.| ad Deum||
propinquabit
Numérotation du verset Sir. 35,21 
oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
interl.| interl.| oculis misericordie||
Numérotation du verset Sir. 35,22 
et Dominus non longinquabit
interl.| interl.| auxilium||
sed iudicabit iustos et faciet iudicium
interl.| interl.| iustum||
et Fortissimus non habebit in illis
interl.| interl.| quos nunc tolerat||
patientiam ut contribulet dorsum ipsorum
interl.| interl.| qui supra dorsum iusti fabricaverunt||
Numérotation du verset Sir. 35,23 
et gentibus reddet vindictam donec tollat
interl.| interl.| de mundo||
plenitudinem superborum
interl.| interl.| omnes scilicet superbientes||
et sceptra iniquorum contribulet
Numérotation du verset Sir. 35,24 
donec reddat hominibus
interl.| interl.| quia reddet unicuique secundum opera sua||
secundum actus suos
interl.| interl.| proprios cuiusque||
et secundum opera Ade
interl.| interl.| originale peccatum||
et secundum presumptionem illius
Numérotation du verset Sir. 35,25 
donec iudicet iudicium plebis sue
interl.| interl.| quia veniet iudicare vivos et mortuos||
et oblectabit iustos
interl.| interl.| in eterna beatitudine||
misericordia sua
interl.| interl.| vita eterna misericorditer data||
Numérotation du verset Sir. 35,26 
speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis
interl.| interl.| sicut in siccitate pluvia necessaria sic in tribulatione Dei misericordia||
quasi nubes pluvie in tempore siccitatis




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 35), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_35)