initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 51

Numérotation du verset Sir. 51,1 
ORATIO IESU FILII SIRACH
marg.| marg.| Oratio Iesu melius ad totam Ecclesiam infertur quam ad unam personam quia in ea multe species tribulationum et diversa solacia describuntur.||
Confitebor tibi Domine rex
interl.| interl.| Dominus et rex Ecclesie Christus qui est caput et sponsus eius||
et collaudabo te Deum salvatorem meum.
Numérotation du verset Sir. 51,2 
Confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi
marg.| marg.| QUONIAM  ADIUTOR. Christus adiutor et protector est sponse sue qui tradidit semetipsum pro ea ut liberaret eam a perditione originalis peccati.||
Numérotation du verset Sir. 51,3 
et liberasti corpus meum a perditione
interl.| interl.| a persuasione idolatrie ne servirem potius creature quam creatore||
a laqueo lingue inique
interl.| interl.| a persuasionibus||
et a labiis operantium mendacium
interl.| interl.| philosophorum hereticorum||
et in conspectu astantium factus es mihi adiutor
interl.| interl.| persecutorum vel fidelium qui expectabant passionis mee adventum||
Numérotation du verset Sir. 51,4 
et liberasti me
interl.| interl.| a persecutione||
secundum multitudinem misericordie nominis tui
interl.| interl.| non merita||
a rugientibus paratis ad escam
interl.| interl.| persecutoribus scilicet qui seviunt ut devorent plebem Dei sicut escam panis||
Numérotation du verset Sir. 51,5 
de manibus querentium animam meam et de multis tribulationibus
interl.| interl.| vel de portis tribulationum||

de multis tribulationibus] de portis tribulationum Λ L M Y S Γ Ψ D Cor1 (Rab.) Ed1455 , de portis tribulationis Weber
que circumdederunt me
marg.| marg.| PORTIS  TRIBULATIONIS. Hec sunt ora principum et tyrannorum unde mino prodeunt et fraudulentie que servus Dei negare fide compellunt.||
Numérotation du verset Sir. 51,6 
a pressura flamme que circumdedit me et in medio ignis non sum estuatus
marg.| marg.| A PRESSURA. Hoc tribus pueris contigit in camino ignis corporaliter. Sed omnes sancti ab estu persecutionis liberantur spiritaliter.||
Numérotation du verset Sir. 51,7 
de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii
interl.| interl.| hereticorum vel falsorum testium||
a rege iniquo et lingua iniusta
interl.| interl.| liberavit me subaudis ne ius inimicorum perveniret ad interitum animarum||
Numérotation du verset Sir. 51,8 
laudavit usque ad mortem anima mea Dominum
Numérotation du verset Sir. 51,9 
et vita mea appropinquans erat infero deorsum
marg.| marg.| VITA  MEA. Quia vita carnis quotidie deficiendo ad mortem tendit. Mortem enim infernum vocat quia mors carnis primi peccati vindicta est sicut infernus peccantium animarum pena perpetua.||
vocat] vo.a.t Rusch
Numérotation du verset Sir. 51,10 
circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram {t. 3 : Erfurt, f. 72va ; facsim., p. 796a} [Rusch, f. 72va ] ad adiutorium meum et non erat
marg.| marg.| CIRCUNDEDERUNT. Videns Ecclesia ab hostibus se circundari et humanum se esse {t. 3 : Erfurt, f. 72va ; facsim., p. 796a} [Rusch, f. 72va ] solacium a Deo querit adiutorium a quo est omne bonum cui attribuit quod liberatur ab inimicis.||
Numérotation du verset Sir. 51,11 
memoratus sum misericordie tue Domine et operationis tue que a seculo sunt
Numérotation du verset Sir. 51,12 
quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manibus gentium
Numérotation du verset Sir. 51,13 
exaltasti
interl.| interl.| doctrina et miraculis||
super terram habitationem meam et pro norte
interl.| interl.| penis transitoriis||
defluenti deprecatus sum
Numérotation du verset Sir. 51,14 
invocavi Dominum patrem Domini mei
interl.| interl.| Iesu Christi||
ut non derelinquat me in die tribulationis mee et in tempore superborum sine adiutorio
interl.| interl.| presenti vita in qua impii superbiunt||
Numérotation du verset Sir. 51,15 
laudabo nomen tuum assidue et collaudabo
interl.| interl.| in morte fidelium||
illum in confessione
interl.| interl.| peccati vel laudis||
exaudita est oratio mea
interl.| interl.| discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei||
Numérotation du verset Sir. 51,16 
liberasti me de perditione et eruisti
interl.| interl.| vel eripuisti ||

eruisti] eripuisti Weber
me de tempore iniquo
interl.| interl.| presentis vite||
Numérotation du verset Sir. 51,17 
propterea confitebor
interl.| interl.| peccatum meum||
et laudem dicam tibi et benedicam nomen Domini
interl.| interl.| benefaciendo bene loquendo||
Numérotation du verset Sir. 51,18 
cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quesivi sapientiam palam in oratione mea
marg.| marg.| CUM  ADHUC etc. In iuventute vel pueritia maxime prevalent vitia. Unde : « Delicta iuventutis mee et ignorantias meas ne memineris ».||
marg.| marg.| Cum adhuc. Post communem Ecclesie orationem refert quomodo ab infantia quesierit sapientiam.||
marg.| marg.| PRIUSQUAM  OBERREM. Signat se ante errorem pueritie vel iuventutis desiderasse sapientiam et a Domino postulasse et usque ad novissimum perseverasse.||
Numérotation du verset Sir. 51,19 
ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam precox uva
interl.| interl.| genus vini vel uvarum qui precoqua quia ante alias sole coquitur||
marg.| marg.| TAMQUAM  PRECOX. Decorem sapientie comparat precoque uve ut ostendat iocunditatem apud eam esse precoqua enim uva dicitur eo quod cito maturescat.||
Numérotation du verset Sir. 51,20 
letatum est cor meum in ea ambulavit pes meus
interl.| interl.| affectus||
iter rectum
interl.| interl.| mandatorum Dei||
A
interl.| interl.| vel in||
iuventute mea investigabam eam
Numérotation du verset Sir. 51,21 
inclinavi modice
interl.| interl.| quia parum ex me profeci||
aurem meam
interl.| interl.| qui petit accipit et qui querit invenit||
et excepi illam
Numérotation du verset Sir. 51,22 
multam inveni in me ipso
interl.| interl.| inutilitate mea||
sapientiam multum profeci in ea
Numérotation du verset Sir. 51,23 
dans mihi
interl.| interl.| Deo non mihi||
sapientiam dabo gloriam
interl.| interl.| laudando gratias agendo||
Numérotation du verset Sir. 51,24 
consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et non confundor
marg.| marg.| CONSILIATUS  SUM. Prius dicit se consilium inisse ut feceret illam. Deinde zelo boni exardescere postea animam suam in ea colluctari et in faciendo eam confirmatum et intelligere primum esse consilium ut secernatur a malo bonum bonum deinde nolendum ut ametur bonum. Postremo studium boni operis adhibendum et assidue. Sic enim confirmatus perveniet ad fructum sapientie. Unde Sapientia ait :"Meum est consilium et equitas ; prudentia mea et fortitudo" ;"in viis iustitie ambulabo et in medio semitarum iudicii ut diligentes me ditem".||

Prv. 8, 14.
Prv. 8, 20.
Numérotation du verset Sir. 51,25 
colluctata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum
Numérotation du verset Sir. 51,26 
manus meas extendi in altum
interl.| interl.| piis precibus Dei querendo auxilium||
et insapientia eius luxi
Numérotation du verset Sir. 51,27 
animam meam
interl.| interl.| totis visceribus in illa meditando||
direxi ad illam et in agnitione inveni eam
interl.| interl.| illuminate mentis||
Numérotation du verset Sir. 51,28 
possedi cum ipsis
interl.| interl.| amatoribus sapientie||
Cor
interl.| interl.| mundum||
interl.| interl.| beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt||
ab initio propter hoc non derelinquar
interl.| interl.| ab ea que dicit : ego diligentes me diligo||
Numérotation du verset Sir. 51,29 
venter meus conturbatus est querendo illam propterea possidebo bonam
interl.| interl.| sapientiam||
possessionem
interl.| interl.| quia omnis disciplina in presenti amara est||
marg.| marg.| VENTER  MEUS. Commotus ad penitentiam per sapientie notitiam.||
marg.| marg.| PROPTEREA  BONAM. Ad perfectionem sapientie pervenire non est humani studii sed divini muneris.||
Numérotation du verset Sir. 51,30 
dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum
marg.| marg.| DEDIT  ENIM. Bona merces est lingua erudita que scit fratres instruere et corrigere.||
Numérotation du verset Sir. 51,31 
appropiate ad me indocti et congregate vos in domum discipline
interl.| interl.| Ecclesiam ubi vera disciplina discitur||
Numérotation du verset Sir. 51,32 
quid adhuc {t. 3 : Erfurt, f. 72vb ; facsim., p. 796b} [Rusch, f. 72vb ] retardatis et quid dicitis in his anime vestre sitiunt vehementer
interl.| interl.| verbi Dei||
Numérotation du verset Sir. 51,33 
aperui os meum
interl.| interl.| quasi omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum venite emite||
et locutus sum comparate vobis sine argento
interl.| interl.| materiali||
Numérotation du verset Sir. 51,34 
et collum vestrum subicite sub iugo
interl.| interl.| rigorem superbie||
et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam
interl.| interl.| prope est Dominus omnibus invocantibus eum||
Numérotation du verset Sir. 51,35 
videte oculis vestris
interl.| interl.| interioribus||
quoniam modice laboravi
interl.| interl.| quia ex me parum profeci||
et inveni mihi multam requiem
interl.| interl.| iocunditatem sapientie||
Numérotation du verset Sir. 51,36 
assumite
interl.| interl.| ergo||
disciplinam in multo numero argenti
interl.| interl.| divine eloquentie||
et copiosum aurum
interl.| interl.| sensum||
possidete in ea
Numérotation du verset Sir. 51,37 
letetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius
interl.| interl.| qui ingratus est confunditur||
marg.| marg.| LETETUR  ANIMA. Magna est iocunditas cordis si recordatur misericordiam superni iudicis.||
Numérotation du verset Sir. 51,38 
operamini opus vestrum
interl.| interl.| operamini dum lucem habetis||
ante tempus
interl.| interl.| iudicii||
et dabit vobis mercedem vestram
interl.| interl.| remunerationem eternam||
in tempore suo.
interl.| interl.| iudicii||
interl.| interl.| tempore suo metemus non deficientes||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 51), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_51)