initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 9

Numérotation du verset Sir. 9,1 
non zeles mulierem sinus tui
interl.| interl.| attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos etc.||
ne ostendas super te malitiam doctrine nequam
interl.| interl.| falsos fratres qui pacem simulant et dolos parant et doctrinam pravam||
marg.| marg.| NON  ZELES etc. Historice docet pudiciciam. Allegorice contra heresim providentiam qui enim libidinem fugit non committit se mulieri et qui catholicam fidem custodit non consentit heretice pravitati.
Numérotation du verset Sir. 9,2 
non des mulieri potestatem anime tue ne ingrediatur in virtute tua et confundaris
Numérotation du verset Sir. 9,3 
ne respicias mulierem multivolam
interl.| interl.| vel malivolam ||

multivolam Edmaior. (Y²) Rusch Weber] multivelam Ω ΩJ*, malivolam Edmaior. (Y ΘH Z*)
ne forte incidas in laqueos
interl.| interl.| deceptiones||
Illius
marg.| marg.| MULIEREM  MULTIVOLAM. Hereticorum sinagogam que per diversos errores volitat.||
Numérotation du verset Sir. 9,4 
cum psaltrice ne assiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius
marg.| marg.| SALTATRICE etc. Hereticorum turba que per diversos errores dissimilit ut que eloquentie sue amatorem conspexerit ad se trahat quasi meretrix. Unde : irretivit eum multis sermonibus et blandiciis labiorum traxit eum etc.||
Numérotation du verset Sir. 9,5 
virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius
marg.| marg.| VIRGINEM NE  CONSPICIAS etc. Averte oculos tuos ne videant vanitatem ne libeat videre que non licet concupiscere. Mystice autem non debemus decorem eloquentie heretice amare nec simulatas virtutes attendere.||
Numérotation du verset Sir. 9,6 
non des fornicariis
interl.| interl.| hereticis schismaticis||
animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem
interl.| interl.| celestem||
tuam
Numérotation du verset Sir. 9,7 
noli conspicere {Erfurt, t. 3, f. 51rb ; facsim., t. 2, p. 753b} [Rusch, f. 51rb ] in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius
interl.| interl.| lata et spaciosa est via que ducit ad mortem||
marg.| marg.| VICIS  CIVITATIS etc. Idem sub alia figura vici enim civitatis hereticorum conventicula sunt que se a civitate separant de qua dicitur : gloriosa dicta sunt de te civitas Dei.||
Numérotation du verset Sir. 9,8 
averte faciem tuam a muliere
interl.| interl.| hereticorum sinagoga||
Compta
interl.| interl.| ornatu verborum||
et non circumspicias speciem alienam
interl.| interl.| vel illius||
Numérotation du verset Sir. 9,9 
propter speciem mulieris
interl.| interl.| decorem eloquentie||
multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit
interl.| interl.| illicitis amoris vel gehenne||
Numérotation du verset Sir. 9,10 
omnis mulier
interl.| interl.| perversa doctrina||
que est fornicaria quasi stercus in via
interl.| interl.| recte doctrine||
conculcatur
interl.| interl.| unde : si sal evanuerit ad nihilum valet nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus||
Numérotation du verset Sir. 9,11 
speciem mulieris aliene multi admirati reprobi facti sunt
interl.| interl.| multi admirantes eloquentiam hereticorum et doctrinam seducti sunt||
colloquium enim illius quasi ignis exardescit
interl.| interl.| in cordibus auditorum||
Numérotation du verset Sir. 9,12 
cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas
interl.| interl.| moreris||
omnino nec accumbas cum ea super cubitum
interl.| interl.| id est ne torpeas a bono opere||
Numérotation du verset Sir. 9,13 
et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa
interl.| interl.| id est non disputes cum illa in lege Dei vinum enim gratiam scripture significat||
et sanguine tuo
interl.| interl.| morte vel peccato||
labaris in perditionem
Numérotation du verset Sir. 9,14 
ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi
marg.| marg.| NON  DERELINQUAS etc. Maior est fiducia ex parte rei cognite quam ignote doctrinam quoque sanctorum patrum non debemus declinare et novellos doctores audire.||
Numérotation du verset Sir. 9,15 
vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud
interl.| interl.| animi custos ille enim custodit animum fratris qui cum eo tractat de causa eterne vite||
marg.| marg.| VINUM  NOVUM etc. Novus doctor studere debet ut sanam doctrinam et operationem firmiter percipiat et postea sibi et aliis proficiat.||
Numérotation du verset Sir. 9,16 
non zeles gloriam
interl.| interl.| qui se exaltat humiliabitur||
et opes peccatoris
interl.| interl.| nolite thesaurizare vobis thesaurum in terra etc.||
non enim scis que futura sit
interl.| interl.| qualis et quanta||
illius subversio
Numérotation du verset Sir. 9,17 
non placeat tibi iniuria iniustorum sciens
interl.| interl.| qui diligit iniquitatem odit animam suam||
quoniam usque ad inferos non placebit impius
interl.| interl.| Deo vel hominibus||
Numérotation du verset Sir. 9,18 
longe abesto ab homine potestatem habente occidendi
interl.| interl.| quasi ne per incuriam incidas in periculum mortis||
et non suspicaberis timorem mortis
Numérotation du verset Sir. 9,19 
et si accesseris ad illum noli aliquid committere
interl.| interl.| principes non sunt timori boni operis sed mali||
ne forte auferat vitam tuam
interl.| interl.| non sine causa portat gladium||
Numérotation du verset Sir. 9,20 
communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis
Numérotation du verset Sir. 9,21 
secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta
marg.| marg.| CUM  SAPIENTIBUS ET  PRUDENTIBUS etc. Necesse est ut caveamus dolosorum insidias et cum sapientibus et Deum timentibus consiliemur et viam iustitie et veritatis non deseramus.||
Numérotation du verset Sir. 9,22 
viri iusti sint tibi convive
interl.| interl.| spiritalis epuli scilicet in meditatione legis||
et in timore Dei sit gloriatio tibi
interl.| interl.| beatus vir qui timet Dominum||
Numérotation du verset Sir. 9,23 
interl.| interl.| beatus vir qui timet Dominum||
et omnis narratio tua in preceptis Altissimi
Numérotation du verset Sir. 9,24 
in manus
interl.| interl.| actione||
artificum opera laudabitur
interl.| interl.| artifices et principes populi sunt predicatores sancti||
et princeps populi in sapientia sermonis sui
interl.| interl.| quia in sermone doctorum splendet sapientia et doctrina||
in sensu vero seniorum verbum
interl.| interl.| evangelii de quo dicitur verbum breviatum faciet Deus super terram||
Numérotation du verset Sir. 9,25 
terribilis est in civitate sua
interl.| interl.| mundo||
homo linguosus
interl.| interl.| vir linguosus non dirigetur in terra||
et temerarius in verbo suo odibilis erit.
marg.| marg.| LINGUOSUS. Hereticus qui semper contentiosus et ideo odibilis Deo et hominibus.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_9)