initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 11

Numérotation du verset Is. 11,1 
Et
interl.| interl.| sed prius||
interl.| interl.| quia||
interl.| interl.| prophetia de nativitate||
interl.| interl.| tumidis||
interl.| interl.| Maria||
marg.| marg.| EGREDIETUR  VIRGA. Hieronymus HIERONYMUS. Usque ad principium visionis Babylonis prophetia est de Christo quam per partes explanamus ne lectoris memoriam confundamus.||
marg.| marg.| Egredietur. Virgam et florem Iudei ipsum Christum interpretatur quia in virga regnantis potentia in flore pulchritudo. Nos per virgam Mariam intelligimus cui nullus frutex adhesit. Unde virgo concipiet et pariet filium et florem Christum qui dicit : ego sum flos campi et lilium convallium.||
marg.| marg.| In evangelio Nazareorum (quod hebraice scriptum est) ita habetur. Factum est autem cum ascendisset Dominus de aqua descendit fons omnis spiritus et requievit super eum dixitque illi. Fili in omnibus prophetis expectavi te ut venires et requiscerem in te tu es enim requies mea et tu es Filius meus primogenitus qui regnas in sempiternum.||
de radice Iesse
interl.| interl.| de stirpe David||
et flos
interl.| interl.| Christus virtutum flos corona angelorum sertum electorum||
interl.| interl.| mansuetis||
de radice eius
interl.| interl.| Iesse||
ascendet
Numérotation du verset Is. 11,2 
et requiescet
interl.| interl.| a conceptione perpetua||
super eum
interl.| interl.| Christum||
spiritus Domini
interl.| interl.| in quo est libertas quia Spiritus Dominus est||
marg.| marg.| REQUIESCET  SUPER  EUM  SPIRITUS  DOMINI. Quia in ipso habitat plenitudo divinitatis unde : super quem videris spiritum descendentem.||
spiritus sapientie
interl.| interl.| ipse enim Dei virtus et Dei sapientia est||
interl.| interl.| unde :omnia in sapientia fecisti||
et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientie et pietatis
interl.| interl.| unde : non accepistis spiritum in timore sed spiritum adoptionis in quo clamamus Abba Pater||
marg.| marg.| SPIRITUS  SANCTUS etc. Sicut sermo Domini lux et vita et resurrectio vocatur sic Spiritus sapientie et intellectus consilli et fortitudinis scientie pietatis et timoris Domini. Non quod diversus sit iuxta differentias nominum sed unus et idem est fons cunctarum virtutum. Sine Christo ergo nec sapiens quis est nec intelligens nec consiliarius nec fortis nec eruditus nec timore Domini plenus. Hi sunt septem oculi in lapide uno secundum Zachariam.||
Numérotation du verset Is. 11,3 
et replebit eum spiritus timoris
interl.| interl.| in effectu initialis||
Domini
interl.| interl.| casti permanentis||
marg.| marg.| ET REPLEBIT etc. Specialiter propter parvulos qui timore indigent quem foras mittit perfecta caritas. Qui enim timet penam habet et non est perfectus in caritate unde : timorem Domini docebo vos.||
non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum
interl.| interl.| dicentibus magister scimus quia verax es etc. Respondit quid me temptatis hypocrite||
Aurium
interl.| interl.| exteriorum||
arguet
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 83vb ; facsim., p. 22b} [Rusch, f. 83vb ] NON  SECUNDUM. Non accipiet personam « quia non est personarum acceptor Deus » sed in omni gente qui timet Deum acceptus est illi unde ait : « Ve vobis scribe et Pharisei ».||

Act. 10, 34.
Mt. 23, 13.14.15.23.25.27.29.
Pharisei] Pharisie cacogr. Rusch
Numérotation du verset Is. 11,4 
sed iudicabit in iustitia pauperes
interl.| interl.| spiritu quorum est regnum celorum||
et arguet in equitate pro mansuetis terre
interl.| interl.| apsotolis||
marg.| marg.| ET ARGUET. Phariseos et reprehendentes apostolos quando in sabbato ambulantes persata, spicas vellentes manibus confricabant et manducabant.||
et percutiet
interl.| interl.| corrigendo||
interl.| interl.| doctrina evangelii||
Terram
interl.| interl.| terrena opera||
interl.| interl.| terrenos||
virga oris sui
interl.| interl.| Septuaginta : verbo||
interl.| interl.| id est potentia sui precepti||
interl.| interl.| solo verbo suo id est precepto||
marg.| marg.| VIRGA. Potest per virgam sententia iudicii intelligi. In principio enim predicationis dixit : penitentiam agite appropinquabit regnum celorum et subiunxit. Omnis arbor que non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittetur.||
et spiritu
interl.| interl.| sancto||
labiorum suorum interficiet impium
interl.| interl.| «increpasti gentes et periit impius » ||
interl.| interl.| antichristum secundum apostolum||
marg.| marg.| INTERFICIET  IMPIUM. Si enim Michael interficiet (ut quidam dicunt) ipse Deus tamen in Michaele hoc faciet.||

Ps. 9, 6.
Numérotation du verset Is. 11,5 
et
interl.| interl.| percusso impio||
erit iustitia cingulum lumborum eius
interl.| interl.| iusti omnes unde : his omnibus velut vestimento vestieris||
et fides cinctorium renis eius
marg.| marg.| FIDES. Fideles bene operando adherebunt ei qui factus est sapientia iustitia et sanctificacio qui ait : ego lux et vita. Unde veritas de terra orta est et iustitia et alibi : state accincti lumbos vestros in veritate.||
Numérotation du verset Is. 11,6 
habitabit lupus
interl.| interl.| Saulus cum Anania et huiusmodi||
cum agno
marg.| marg.| LUPUS  CUM  AGNO. Paulus cum Petro unde : Beniamin lupus rapax et Pasce oves meas.||
marg.| marg.| Habitabit lupus. Nota quod non agnus et hedus habitant cum lupo et pardo sed lupus et pardus agni et hedi imitantur innocentiam scilicet Christum.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Habitabit lupus etc. Iudei et nostri iudaisantes contendunt quod in adventu Christi quem expectant in fine mundi omnes bestie mansuescent. Quos interrogamus si omnia ad litteram accipimus quomodo rebus in corporeis (iustitia scilicet et veritate) renes Domini circumdent ? et quid dignum sit maiestate Domini ut lupus et agnus pascant ? et similia. Si autem responderint hec pro beatitudine futura ut homines securi fruantur bonis audiant nihil bonum nisi virtutem esse et nihil malum nisi vitium. Unde : cohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum declina a mala et fac bonum. Divitie autem et sanitas corporum et omnium rerum abundantia et his contraria etiam apud philosophos nec bona dicuntur nec mala. Unde Stoyci qui in plerisque nostro concordant dogmati nihil dicunt bonum nisi solam honestatem et virtutem nihil malum nisi turpitudinem.||
marg.| marg.| Vitulus et ovis humiles et innocentes carnem suam Deo mortificando consecrantes. Hec enim animalia sacrificiis sunt deputata hanc diversorum morum coniunctionem in linteo quod Petro de celo quattuor initiis demissum est {t. 3 : Erfurt, f. 84ra ; facsim., p. 23a} [Rusch, f. 84ra ] per que quattuor mundi partes intelligimus erant ibi quadrupedia et serpentes et bestie et volucres celi figurari non dubitamus ut quod arca in diluvio hoc prestet Ecclesia in mundo.||
et pardus
interl.| interl.| superbus||
interl.| interl.| qui non mutabat varietatem||
cum hedo
interl.| interl.| humili peccatore in Ecclesia||
interl.| interl.| qui immolatus in pasca non qui a sinistris||
accubabit vitulus et leo
interl.| interl.| nobilis atque ferox||
interl.| interl.| prius ferocissimus||
et ovis
interl.| interl.| innocens pauper||
Simul
interl.| interl.| in Ecclesia||
morabuntur et puer parvulus
interl.| interl.| Petrus piscator et alii||
interl.| interl.| ducet||
interl.| interl.| in viam pacis||
Numérotation du verset Is. 11,7 
Vitulus
interl.| interl.| innocens||
et ursus
interl.| interl.| horrendus||
Pascentur
interl.| interl.| verbo Dei||
simul requiescent
interl.| interl.| familie discipline Domini coniuncte ipsis inter se coniunctis||
catuli eorum et leo
interl.| interl.| rex||
quasi bos
interl.| interl.| rusticus||
comedet paleas
interl.| interl.| non carnes||
interl.| interl.| intellectum simplicem||
marg.| marg.| LEO  QUASI  BOS  PALEAS. Principes enim huius seculi et simplices alii historie superficie sunt contenti triticum enim et medullam id est interiorem sensum non intelligunt.||
Numérotation du verset Is. 11,8 
et delectabitur
interl.| interl.| vel ablactabitur||
infans
interl.| interl.| amotus a carnalibus desideriis||
ab ubere super foramine
interl.| interl.| malorum corda||
Aspidis
interl.| interl.| diaboli||
interl.| interl.| occulte sevientis||
marg.| marg.| INFANS. Christus vel apostoli malitia parvuli sensu perfecti qui demones eiciebant de corporibus obsessis.||
et in caverna
interl.| interl.| vel [caver]nis||
Reguli
interl.| interl.| aperte ferientis||
interl.| interl.| diaboli||
qui ablactatus fuerit manum suam
interl.| interl.| predicationis||
mittet
marg.| marg.| REGULI. Regulus rex omnium serpentium qui flatu et visu non solum cetera sed et aves volantes necat et diabolum significat. Sancti ergo ablactati qui scilicet iam solido cibo possunt uti gaudent mittere manum predicationis in cavernis aspidis et reguli ut diabolum eiciant de obsessis corporibus scilicet.||
marg.| marg.| MANUM. Id est divinam potentiam in comprehensum exinde aspidem vel regulum id est diabolum tradet captivum.||
Numérotation du verset Is. 11,9 
non nocebunt
interl.| interl.| serpentes||
interl.| interl.| diaboli||
interl.| interl.| fidelibus||
et non occident
interl.| interl.| aliquem fidelem||
in universo monte sancto meo
interl.| interl.| Ecclesia||
quia repleta est terra
interl.| interl.| per apostolos||
interl.| interl.| in omnem terram exivit||
scientia Domini
interl.| interl.| evangelii||
marg.| marg.| QUIA  REPLETA etc. More suo in fine prophetalia verba panduntur ne ad litteram accipiantur.||
sicut aque maris operientis
interl.| interl.| terram scilicet fluctibus||
interl.| interl.| vel : operientes ||

operientis] operientes Weber
Numérotation du verset Is. 11,10 
in die illa
interl.| interl.| scilicet #predicta fient||
radix Iesse
interl.| interl.| de Iudeis credentibus||
qui stat
interl.| interl.| erit||
in signum populorum ipsum
interl.| interl.| crucis||
interl.| interl.| ut omnia trahat ad se||
gentes deprecabuntur
interl.| interl.| post resurrectionem et ascensionem||
marg.| marg.| QUI  STAT IN  SIGNUM. Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel et in signum cui contradicetur.||
marg.| marg.| SEPTUAGINTA. Qui consurget ut sit princeps gentium in ipsum gentes sperabunt et erit requies eius honor id est mors eius goriosa. Postquam de nativitate eius et de ceteris sacramentis dictum est venit ad mortem que requies dicitur quia in Christo vita perpetua idem significat sepulcrum.||
et erit
interl.| interl.| tunc||
Sepulchrum eius
interl.| interl.| in quo iacuit||
interl.| interl.| mors sepulti||
Gloriosum
interl.| interl.| honorabitur ab omnibus||
Numérotation du verset Is. 11,11 
et erit in die illa
interl.| interl.| cum steterit Hiesus in signum populorum||
adiiciet Dominus
interl.| interl.| qui primum per se secundo per apostolos vel in predicatione Helie et Enoch quando reliquie Israel salve fient||
Secundo
interl.| interl.| primo enim apostolos cum paucis possedit postea multa millia Iudeorum||
manum suam ad possidendum residuum
interl.| interl.| qui supersunt tantis cladibus||
populi sui
interl.| interl.| Israel||
quod relinquetur
interl.| interl.| non occisum||
ab Assyriis et ab Egypto et a Fetros et ab Ethiopia et ab Elam et a Sennaar et ab Emath
interl.| interl.| nomina terrarum et civitatum||
et ab insulis maris
interl.| interl.| occidentalis||
interl.| interl.| ne tantum videatur orientales significare||
marg.| marg.| RESIDUUM. Reliquie salve fient. Tradunt enim historie. Quod apostoli toto orbe diffusi predicaverunt evangelium et quidam Persas Indosque pe[i]netraverunt ut Ethyopia manum daret Deo.||
Numérotation du verset Is. 11,12 
et levabit signum
interl.| interl.| per apostolos||
in nationes
interl.| interl.| gentes||
marg.| marg.| SIGNUM. Crucis in qua est victoria ut sciant omnes in quo diabolus sit victus.||
et congregabit
interl.| interl.| #primo unde vobis oportet prium predicari verbum Dei||
profugos Israel
interl.| interl.| dispersos de decem tribubus||
et dispersos
interl.| interl.| de Iuda et Beniamin||
Iuda colliget a quattuor plagis terre
marg.| marg.| A QUATTUOR. Hoc in pentecoste videtur impletum. Unde : erant in Hierusalem Iudei viri religiosos ex omni natione etc. Ex his crediereunt una die tria millia alia die quinque.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 84rb ; facsim., p. 23b} [Rusch, f. 84rb ] Quattuor plagas mundi orientem occidentem meridiem et septentrionem significat ut totius mundi vocatio demonstretur.||
Numérotation du verset Is. 11,13 
interl.| interl.| odium||
Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim non emulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim
marg.| marg.| ET AUFERETUR  ZELUS etc. Quando Isaias hoc predicebat inter duas et decem tribus discordia inexorabilis erat credentes autem pacificati sunt in fide Christi et unitate caritatis.||
Numérotation du verset Is. 11,14 
et volabunt
interl.| interl.| celeriter desiderio predicandi||
marg.| marg.| ET VOLABUNT. Apostoli de quibus : qui sunt isti qui ut nubes volant. Sepe enim navigio insulas adierunt inter quas et Philistinorum quibus verbum vite annuntiaverunt et fidei subiugaverunt. Quod Pauli exemplo coniicimus qui navigabat ad multas insulas et ut ipse scribit ad Hispanos.||
in humeros Philistiim per mare simul predabuntur
interl.| interl.| diabolo auferent||
filios orientis
interl.| interl.| orientales||
Idumea et Moab
interl.| interl.| qui ante inimici||
interl.| interl.| per istas gentes omnes intelligimus||
interl.| interl.| latitudo scilicet omnis Arabie que ante dedita idolatrie||
Preceptum
interl.| interl.| implebunt||
manus eorum et filii Ammon obedientes
interl.| interl.| eis||
erunt
marg.| marg.| PRECEPTUM  MANUS  EORUM. Quod precipiunt operantur et verbo docent et exemplo.||
Numérotation du verset Is. 11,15 
et desolabit Dominus linguam maris Egypti
interl.| interl.| hoc mare magnum et spatiosum etc.||
marg.| marg.| LINGUAM  MARIS. Qua idola laudabat mare id est #populus Egypti qui super omnes idola colit ut eum laudet et timeat et idola condempnet et abiiciat.||
et levabit manum suam super Flumen
interl.| interl.| regnum Egypti||
in fortitudine
interl.| interl.| Romanos adducendo||
spiritus sui
interl.| interl.| vel populi||
marg.| marg.| ET LEVABIT. Ut Idumea et Moab et filii Amon tradent manus apostolis sic et Egyptii.||
et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati
interl.| interl.| apostoli||
marg.| marg.| ET PERCUTIET. Id est minuet pro uno septem principes ponendo. Unum regem habebat Libia lailum Pentapolis alium Tebaidis alium Alexandria alium Egyptus.||
marg.| marg.| Et percutiet etc. Cum hec Isaias prediceret nondum Nilus divisus erat quem postea Alexander in septem rivos divisit. Regnante autem Octaviano Augusto id est Christo nato cum primum facta est descriptio regnum Egypti in morte Cleopatre destructum est et divisum est inseptem principes. Nilus quoque qui antequam ab Alexandro divideretur immeabilis erat cum Romani rivos ampliassent pene exsiccatus per imas valles serpebat ut siccis pedibus transirent.||
marg.| marg.| UT TRANSEANT etc. Sub methaphora Nilus divisus et in partes cesus dicitur ut apostoli calciati id est secure et sine impedimento predicantes libere possent discurrere ad ultimas partes Egypti Romanorum virtute pacati.||
marg.| marg.| Ante nativitatem Domini non licet de gente in gentem transire quod post passionem eius licuit Domino evangelio viam preparante.||
Numérotation du verset Is. 11,16 
et erit via residuo populo meo
interl.| interl.| predicatoribus||
interl.| interl.| non fugienti||
qui relinquetur ab Assyriis
interl.| interl.| despicietur a superbis||
sicut fuit Israel
interl.| interl.| sine impedimento||
in die qua ascendit de terra Egypti
interl.| interl.| percussa lingua arefacto flumine||
interl.| interl.| per mare rubrum||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_11)