initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 3

Numérotation du verset Is. 3,1 
Ecce enim
interl.| interl.| quia noluistis quiescere ab homine tali sed fudistis sanguinem iustum||
interl.| interl.| ideo moneo||
marg.| marg.| ECCE  ENIM. Hucusque de iudicio dici putant quod sequitur de capivitate ventura quam alii ad Babylonios alii ad Romanos referunt. Sed melius est cuncta referri ad passionem Christi postquam omnes gratie donationes a Iudeis ablate sunt.||
Dominator Deus exercituum
interl.| interl.| cui nemo resistit||
auferet ab Hierusalem
interl.| interl.| duabus tribubus||
interl.| interl.| a sacerdotibus||
et ab Iuda
interl.| interl.| principibus||
validum et fortem
interl.| interl.| omnia eis languida omnia infirma quia Christum occiderunt in quo solo confortatio||
omne robur panis
interl.| interl.| per panem quidquid comeditur hoc Iudeis sic abstulit Dominus ut et filios devorarent||
interl.| interl.| qui de celo descendit qui confirmat cor hominis||
et omne robur aque
interl.| interl.| per aquam quidquid bibitur||
interl.| interl.| qui biberit ex hac aqua sitiet iterum||
marg.| marg.| OMNE  ROBUR  PANIS.  ALLEGORICE. Divina scriptura quando attritione expositionis indiget cibus est. Quando facile et sine labore sumitur potus. Hanc abstulit Deus Iudeis et dedit gentibus unde : auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius et alibi : Mittam famem in terram non famem panis neque sitim aque sed audiendi verbum Dei.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 76va ; facsim., p. 8a} [Rusch, f. 76va ] Habent Iudei panem habent et aquas sed sine fortitudine vel robore. Legunt scripturas nec intelligunt tenent membranas sed Christum ibi scriptum fugiunt. Et lacte aluntur quasi parvuli non solido cibo quia fortitudinem perdiderunt infirmi sunt et olera comedunt adletharum solidus cibus est qui vitam sustentat cor confirmat.||
Numérotation du verset Is. 3,2 
interl.| interl.| ut nemo possit resistere hostibus visibilibus sive invisibilibus qui usque hodie seviunt||
marg.| marg.| VIRUM  BELLATOREM. Non est enim aput Iudeos qui pro lege bellet qui secundum eam iudicet omnes enim vani et stulti sunt.||

et] om. Weber
Iudicem
interl.| interl.| quia Romanos iudices post captivitatem habueunt||
et prophetam
interl.| interl.| tam non est propheta et nos non cognoscet amplius||
et ariolum
marg.| marg.| ET ARIOLUM. Qui aliquando vera ariolantur ut Balaam et divini quinque urbium Palestinorum quorum consilio arca Domini remissa est. Quasi et veri prophete et falsi auferentur a Iudeis.||
et senem
interl.| interl.| moribus||
marg.| marg.| SENEM. Quem Septuaginta presbyterum transtulerunt. Gloria senum canicies id est sapientia de qua : canicies hominum prudentia est. Solus Abraham presbyter id est senex appellatus est qui paucioribus annis quam multi ab Adam usque ad se vixit. Roboam perdidit regnum quia presbyteros audire noluit.||
Numérotation du verset Is. 3,3 
principem super quinquaginta
interl.| interl.| quinquagesimum caput accipiunt levite ianitores||
et honorabilem vultu
interl.| interl.| qui sola vultus reverentia solet honorari||
et consiliarium
interl.| interl.| ut in consulte omnia precipitent||
sapientem
interl.| interl.| principem artificum ut fuit Beseleel||
de architectis
interl.| interl.| quibus perditis omnis edificandi gratia ad Ecclesiam translata est unde sicut sapiens architectus fundamentum posui||
marg.| marg.| PRINCIPEM  SUPER  QUINQUAGINTA etc.  ALLEGORICE. Princeps penitencie et eorum qui salvantur per penitentiam Christus caput est. Unde dicitur quod si quinquaginta viri iusti inveniantur in civitate salvanda sit. Iubileum quoque quinquagenarius significat cuius Christus est princeps sicut sabbati et aliarum solemnitatum unde : Dominus est filius hominis etiam sabbati. Penitentialis psalmus quinquagesimus ponitur : Miserere mei Deus.||
marg.| marg.| Per quinquagenarium a parte totum intellige. Per hos omnes principes intellige ablatos et ideo non est mirum si aput eos omnis dignitas perit quibus non conceditur bellandi potestas.||
et prudentem eloquii mystici
interl.| interl.| qui scilicet exercitatus sit in lege et evangelio||
marg.| marg.| PRUDENTEM. Doctorem vel auditorem. Primus enim beatus est qui sapiens est. Secundus qui sapientem audit.||
marg.| marg.| Prudentem Septuaginta : auditorem. Qui in Ecclesia necessarius. Unde sacerdotes olim constituti sunt qui discernerent quo spiritu prophete loquerentur.||
marg.| marg.| DE ARCHITECTIS. Ipse Christus fabri filius dicitur et in Paralipomenon vallem artificum legimus. Ibi quippe erant artifices quos non inflabat scientia sed humilem Christum sequebantur unde : ego sum minimus apostolorum.||
Numérotation du verset Is. 3,4 
et dabo
interl.| interl.| his ablatis : quos dederam||
pueros
interl.| interl.| moribus non etate||
principes eorum
interl.| interl.| ve civitati cuius princeps iuvenis est et princeps mane comedit||
et effeminati dominabuntur eis
interl.| interl.| lascivi fluxi imbelles||
marg.| marg.| ET DABO  PUEROS. Cum cetera in persona sua dixisset subito inducit Dominum loquentem pro maiori autoritate.||
marg.| marg.| Dabo pueros etc. Talis fuit Roboam qui secutus est consilia iuvenum cum quadragesima annorum regnum accepisset. Salomon autem duodecima annorum nec tamen iuvenis dictus est quia sapiens. Daniel quoque ante iudicium puer postquam iudicavit senex presbyter dictus est quia sapiens. Inde apostolus : episcopus non debet elegi neophicus ne superbiat sicut diabolus {t. 3 : Erfurt, f. 76vb ; facsim., p. 8b} [Rusch, f. 76vb ] unde : videbam sicut fulgur Satan de celo cadentem.||
marg.| marg.| EFFEMINATI. Septuaginta : illusores. Quales scilicet illuserunt concubine levite in Gabaa effeminati deliciosi fracti in feminam. Allegorice : magistri quoque populi illusores sunt qui devorant populum Dei sicut escam panis et perverse scripturas interpretantur.||
marg.| marg.| Sic et in Ecclesia propter peccata populi auferuntur boni principes religiosi rectores consiliarii et prudentes. Consurgit puer contra senem nullusque ordo honoratur.||
marg.| marg.| Sanctus Ecclesie status confunditur.||
Numérotation du verset Is. 3,5 
Et
interl.| interl.| tunc||
irruet populus
interl.| interl.| ubi non est gubernator corruit populus||
vir ad
interl.| interl.| contra||
virum unusquisque ad
interl.| interl.| contra||
proximum suum
interl.| interl.| qui debet diligere sicut semetipsum||
Tumultuabitur
interl.| interl.| sine ratione||
puer contra senem
interl.| interl.| etate vel moribus||
et ignobilis contra nobilem
interl.| interl.| genere vel vita||
Numérotation du verset Is. 3,6 
apprehendet enim vir fratrem suum
interl.| interl.| alii alios non communiter eligunt||
Domesticum
interl.| interl.| etiam||
interl.| interl.| vernaculum||
patris sui vestimentum tibi est
interl.| interl.| ideo||
princeps esto noster ruina
interl.| interl.| penuria||
autem hec sub manu tua
interl.| interl.| defensione||
marg.| marg.| APPREHENDET. Ad litteram : dum Iudei Romanorum obsidione clauderentur in tres partes divisi erant. Alli templum arcemque tenebant. Alii superiorem partem civitatis alii inferiorem et quos volebant sibi preficiebant etiam vernaculos patrum suorum dicentes : Vestimentum tibi est princeps noster esto. Ruina autem hec sub manu tua hoc est victum habes et vestimentum princeps esto noster dummodo a fame eruas nos et ruina nostra tuo sustentetur auxilio.||
Numérotation du verset Is. 3,7 
Respondebit
interl.| interl.| electus in principem||
in die illa dicens non sum medicus
interl.| interl.| solus Christus sanat contritos corde et alligat contritiones eorum||
interl.| interl.| non sufficio mederi miseriis vestris||
et in domo mea non est panis
interl.| interl.| qui sufficiat mihi et vobis||
neque vestimentum
interl.| interl.| ergo||
nolite me constituere {t. 3 : Erfurt, f. 76vb ; facsim., p. 8b} [Rusch, f. 76vb ] principem populi
marg.| marg.| RESPONDEBIT. Hoc non est in hebreo sed de Septuaginta hoc additur. Secundum hebreum enim sic iungitur : In die illa dicet non sum medicum etc.||
marg.| marg.| NON  SUM  MEDICUM.  MORALITER. Non statim multitudinis iudicio acquiescamus sed electi ad principatum mensuram nostram noverimus quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam. Multi esurientes et nudi cum nec spiritales cibos nec Christi tunicam habeant aliis vestimenta promittunt et alimoniam et ulcerosi se esse medicos iactant non timentes quod dicitur : Ne queras iudex fieri ne forte non possis auferre inquitates.||

me constituere] inv. Weber
Numérotation du verset Is. 3,8 
ruit
interl.| interl.| sine auxilio||
enim Hierusalem
interl.| interl.| Beniamin||
interl.| interl.| ipsa civitas||
et Iudas
interl.| interl.| Iudea provincia||
concidit
marg.| marg.| RUIT  ENIM  HIERUSALEM. Ex persona prophete. Quasi ideo non invenient qui velit eis subvenire quia Dominum blasphemaverunt dicentes : demonium habes et huiusmodi.||
interl.| interl.| ideo||
quia lingua eorum et adinventiones eorum
interl.| interl.| possum destruere templum hoc manu factum etc.||
interl.| interl.| crucifige crucifige eum. Sanguis eius super nos et super filios nostros||
contra Dominum
interl.| interl.| mansuetum||
ut provocarent
interl.| interl.| ad iram||
oculos maiestatis eius
interl.| interl.| respectum misericordie||
marg.| marg.| QUIA  LINGUA. quamvis Romani quantum ad se pro tributo quod negebatur in obsidionem venerunt tamen precipue mors Domini causa fuit.||
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset Is. 3,9 
agnitio vultus eorum
interl.| interl.| quia Christum in carne videntes credere noluerunt||
marg.| marg.| AGNITIO. Agnoscent propter peccata hoc contigisse vel ante oculos mentis semper peccata sua habebunt.||
respondit eis
interl.| interl.| quando positi in miseria agnoscent se propter mortem Filii Dei hoc sustinere||
et peccatum suum quasi Sodome
interl.| interl.| polluti sodomitico vitio||
marg.| marg.| ET PECCATUM.  MORALITER. Peccatum suum sicut Sodoma predicat nec abscondit qui peccati sui exemplo tamquam fetore alios corrumpit.||
Predicaverunt
interl.| interl.| clamantes crucifige crucifige||
interl.| interl.| inverecunde||
nec absconderunt
interl.| interl.| secunda post naufragium tabula est impietates abscondere||
Ve
interl.| interl.| ergo||
anime eorum
interl.| interl.| non solum corpori||
marg.| marg.| VE ANIME  EORUM. Septuaginta. Ve anime eorum quoniam cogitabant consilium pessimum contra semetipsos dicentes : alligemus iustum quoniam inutilis est nobis.||
quoniam
interl.| interl.| quasi merito suo punientur||
reddita sunt eis
interl.| interl.| pro peccatis||
mala
interl.| interl.| sua||
Numérotation du verset Is. 3,10 
Dicite
interl.| interl.| lectores iustitiam Domini laudate||
iusto
interl.| interl.| Christo cui iudicium est datum||
quoniam bene
interl.| interl.| iuste iudicavit||
quoniam fructum
interl.| interl.| mercedem||
adinventionum suarum
interl.| interl.| que seminaverit homo hec et metet||
comedet
interl.| interl.| impius||
Numérotation du verset Is. 3,11 
Ve
interl.| interl.| bene quia ve impio in malum quod semper duret||
impio in malum
interl.| interl.| tendenti||
retributio enim
interl.| interl.| qui principem suum romane postestati tradidit ipse subiacet ei||
manuum eius
interl.| interl.| operationum||
fiet ei
interl.| interl.| a Domino||
Numérotation du verset Is. 3,12 
interl.| interl.| bene quia||
populum meum
interl.| interl.| verba Domini||
exactores
interl.| interl.| non doctores||
interl.| interl.| scribe et pharisei exigentes primicias decimas qui docere debuerant||
sui spoliaverunt et mulieres
interl.| interl.| eorum vel ipsi effeminati||
dominate sunt eius
marg.| marg.| POPULUM  MEUM etc. Caveamus ne simus exactores in populo ne iuxta impium Porphyrium matrone et mulieres sint noster senatus que dominentur in Ecclesiis et de sacerdotali gradu favor iudicet feminarum.||
interl.| interl.| quasi ne credatis eis quia popule meus||
popule meus qui beatum te dicunt
interl.| interl.| oleum peccatoris non impinguet caput meum||
interl.| interl.| sacerdotes adulantes eis a quibus accipiunt||
ipsi te decipiunt
interl.| interl.| blandis verbis||
interl.| interl.| ne laudes hominem in vita sua||
et viam gressuum tuorum
interl.| interl.| rectitudinem operum||
interl.| interl.| male laudando||
marg.| marg.| ET VIAM  GRESSUUM  TUORUM etc. Unde Ieremias : Interrogate qua sit via bona et ambulate {t. 3 : Erfurt, f. 77ra ; facsim., p. 9a} [Rusch, f. 77ra ] in ea. Sed si erraverimus audiamus Dominum in Ezechiele dicentem : Dabo eis viam alteram de qua : Ego sum via veritas et vita.||
marg.| marg.|||
Numérotation du verset Is. 3,13 
stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
marg.| marg.| STAT AD  IUDICANDUM. Iam quasi iratus non sedet paratus unicuique reddere secundum opera sua. Vel non sedet adhuc ut in presenti iudicet sed stat considerans et discernens omnium opera quasi adhuc penitentie locus est et spacium reservat.||
marg.| marg.| Populus qui propter imperitiam et simplicitatem deceptus est adhuc vocatur ut salvetur. Non sedet Dominus quasi iudicans sed stat ad iudicandum. Volens populum stare cuius via dissipata est. Contra principes et presbyteros venit ut iudicet dans eis locum defensionis unde : ut iustificeris in sermonibus tuis etc.||
Numérotation du verset Is. 3,14 
Dominus
interl.| interl.| tándem||
ad iudicium
interl.| interl.| eternum||
veniet cum senibus populi sui
interl.| interl.| prophetis et patriarchis unde : quando sederit cum senatoribus terre||
et principibus eius
interl.| interl.| apostolis de quibus constitues eos principes super omnem terram||
vos enim
interl.| interl.| o pharisei et scribe||
depasti estis
interl.| interl.| violenter exigendo decimas et huiusmodi||
marg.| marg.| VOS  ENIM  DEPASTI. Hieronymus HIERONYMUS. Reor hoc fuisse inter senes et principes veteris populi qod inter presbyteros et episcopos nostri temporis.||
vineam meam
interl.| interl.| domi Israel||
marg.| marg.| VINEAM  MEAM. Vineam de Egypti transtulisti. « Vinea enim Domini Sabaoth domus Israel est ».||

Is. 5, 7 (Vetus latina, p. 155-157 iuxta LXX [praeter α’] versio C E) ut laud. v. g. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), p. 26.322-323. Weber (iuxta α’ hebr.) : « ... exercituum... ».
et rapina pauperis
interl.| interl.| innocentis||
interl.| interl.| censu vel spiritu qui solvere non poterat nec se defendere||
interl.| interl.| est||
in domo vestra
Numérotation du verset Is. 3,15 
Quare
interl.| interl.| o principes||
interl.| interl.| quasi ideo damnabit vos in iudicio||
atteritis
interl.| interl.| vel affligitis alia littera||
populum meum et facies pauperum
interl.| interl.| orphanorum viduarum||
Commolitis
interl.| interl.| fame attenuatis unde demoliuntur enim facies suas etc.||
dicit Dominus Deus exercituum
interl.| interl.| quem timere debetis||
marg.| marg.| QUARE  ATTERITIS  POPULUM  MEUM. Nostri quoque principes cum pauperes delinquentes publice arguant et confundant divitibus peiora peccantibus nec nutum faciunt.||
marg.| marg.| In quorum domibus rapina pauperum dum Ecclesie opes sibi thesaurizant et in deliciis abutuntur. Que ad sustentationem pauperum dantur et sibi reservant vel propinquis distribuunt et aliorum inopiam suas vel suorum divitias faciunt.||
Numérotation du verset Is. 3,16 
et dixit Dominus pro eo quod elevate sunt
interl.| interl.| in superbiam||
filie Sion
interl.| interl.| minores civitates viti opida que in libro Hiesu filie nominantur||
et ambulaverunt
interl.| interl.| de vitio in vitium||
extento collo
interl.| interl.| in quo notatur superbia||
et nutibus oculorum
interl.| interl.| signis lascivie||
ibant et plaudebant
interl.| interl.| ludendo||
ambulabant et in pedibus suis composito gradu incedebant
interl.| interl.| ut etiam incessu videntes allicerent||
interl.| interl.| ornate rapina pauperum||
marg.| marg.| PRO EO  QUOD  ELEVATE etc. Hoc ad uxores scribarum et phariseorum precipue et ad alias quoque potest referri ob quarum delicias et luxum viri earum pauperes expoliabant. Ne se ergo immunes existimarent a peccato dicit Dominus pro eo etc.||
marg.| marg.| MORALITER. Pro eo quod elevate sunt etc. Corripiuntur anime que in superbiam eriguntur et non virilem duritiam sed dissolutionem femineam sectantur et perdunt ornamenta virtutum que torquibus monilibus armillis et huiusmodi describuntur. Contra Ecclesie quoque feminas hec dicuntur que ambulant extento collo nutu signisque loquuntur.||
Numérotation du verset Is. 3,17 
decalvabit Dominus verticem filiarum Sion
interl.| interl.| ut pro ornatu sit ignominia||
marg.| marg.| DECALVABIT. Quod occultum est patebit et feda calvicies apparebit. Nihil enim opertum est quod non reveletur.||
et Dominus crinem earum nudabit
interl.| interl.| quo peccata teguntur||
Numérotation du verset Is. 3,18 
in die illa
interl.| interl.| Romanis irruentibus||
auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas
interl.| interl.| lunulas Ecclesie ornamenta que a sole iustitie illuminantur||
marg.| marg.| IN DIE  ILLA. Scilicet Babylonice captivitatis. Vel verius quando capti sunt a Romanis et omnia ornamenta perdiderunt. Sive metaphorice mulierum id est urbium ornamenta destructa sunt que in plateis porticibus foro et gimnasiis et in menibus publicis. Morum quoque ad animam hec referimus.||
marg.| marg.| CALCIAMENTORUM. Que in solitudine non sunt attrita sed ita ut extraxerunt de Egypto per sexaginta annos in deserto habuerunt. His calciantur qui agni {t. 3 : Erfurt, f. 77rb ; facsim., p. 9b} [Rusch, f. 77rb ] carnes sunt comesturi unde alibi : calciati pedes in preparationem evangelii pacis.||
marg.| marg.| Calciamentorum. Hec durare non possunt si extento collo ambulatur. Si pedibus vestimenta trahuntur ut pro munditia matronali terre spurcicia vertatur.||
Numérotation du verset Is. 3,19 
et torques
interl.| interl.| ornamentum colli usque ad pectus dependens in quo intelligentia mentis||
et monilia
interl.| interl.| quelibet ornamenta||
et armillas
interl.| interl.| brachiorum scilicet bona opera has accepit Rebecca in sponsalibus||
et mitras
interl.| interl.| capitis in quo est omnis sensus||
Numérotation du verset Is. 3,20 
interl.| interl.| crinium que et scrinones dicuntur||
interl.| interl.| in quibus discretio notatur||

et] om. Weber
et periscelidas
interl.| interl.| talorum similes armillis unde : pes non offendit et erue # « pedes meos a lapsu »||
et murenulas
interl.| interl.| colli que et auri et argenti texuntur virgulis scilicet sensu et sermone||
et olfactoriola
interl.| interl.| in quibus muscum portabant et alia odoramenta ut sumus bonus odor Christi||
et inaures
interl.| interl.| ab auribus||
interl.| interl.| ne audiamus iudicium sanguinis sed qui habet aures audiendi audiat||
Numérotation du verset Is. 3,21 
et annulos et gemmas in fronte pendentes
marg.| marg.| ANNULOS. Quibus signamur ad militiam Christi quem Pater signavit unde : tu signaculum similitudinis. Filius quoque prodigus cum stola annulum recepit et calciamenta.||
marg.| marg.| GEMMAS IN  FRONTE. Quibus ora nostra decorantur et caput. De quo : sicut unguentum in capite quod descendent in barbam Aaron etc.||
Numérotation du verset Is. 3,22 
et mutatoria
interl.| interl.| de quibus ibunt de virtute in virtutem||
et pallia
interl.| interl.| quibus humeri et in quibus opus et pectora in quibus sensus proteguntur||
et linteamina et acus
interl.| interl.| quibus preceptorum omnium regula strigitur||
marg.| marg.| LINTHEAMINA. Hieronymus HIERONYMUS. Ut latis in Domino perfruamur deliciis unde : torrente voluptatis tue potabis eos.||
Numérotation du verset Is. 3,23 
et specula
interl.| interl.| videmus enim quasi per speculum etc.||
et sindones
interl.| interl.| subtilia velamina||
et vittas et theristra
interl.| interl.| quibus operiuntur humeri||
interl.| interl.| quibus tegimur contra ardorem vitiorum||
marg.| marg.| VITTAS. Que # nimum huc illucque fluentem constringunt.||
marg.| marg.| TERISTRA. Vestis muliebris tenuissima et visui pervia estati idonea et inde nominatur teria enim estas dicitur.||
Numérotation du verset Is. 3,24 
et erit pro
interl.| interl.| tibi||
suavi odore
interl.| interl.| virtutum||
interl.| interl.| «Putruerunt et corrupte #sunt cicatrices mee ».||
Fetor
interl.| interl.| vitiorum et peccatorum||
et pro zona
interl.| interl.| aurea||
interl.| interl.| veritatis||
interl.| interl.| de qua state accincti lumbos vestros in virtute||
funiculus
interl.| interl.| mendacii||
interl.| interl.| peccatorum quo quisque constringitur||
et pro crispanti crine
interl.| interl.| torto et reflexo||
calvitium
interl.| interl.| capitis deturpatio||
interl.| interl.| pro virtute vitium||
et pro fascia
interl.| interl.| que eum locum tenet in feminis quem rationale in episcopis||
interl.| interl.| amissa||
pectorali cilicium
interl.| interl.| penitentis luctus||
marg.| marg.| PRO  FASCIA. Qua castigantur ubera ne exuberent. Despondi enim vos etc. Et alibi : in Egypto mamme tue confracte sunt.||
Numérotation du verset Is. 3,25 
Pulcherrimi
interl.| interl.| iuvenes||
quoque viri tui
interl.| interl.| iustitia iusti non liberabit eum||
Gladio
interl.| interl.| Romanorum||
cadent et fortes
interl.| interl.| bellatores||
tui in prelio
Numérotation du verset Is. 3,26 
et merebunt atque lugebunt porte eius et desolata in terra sedebit
interl.| interl.| quod oculis cernimus||
interl.| interl.| urbs funditus eversa vel plebs omnino deiecta||
marg.| marg.| ET MEREBUNT. Quicumque locum suum diabolo dederit et cor suum omni custodia non servaverit lugebunt porte eius et absente sponso semper in lectu erit et corruens in pulvere sedebit.||
marg.| marg.| LUGEBUNT  PORTE. Methonomicos. Iudices reges principes qui solebant sedere in porta. Unde : adversum me loquebantur qui sedebant in porta.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_3)