initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 31

Numérotation du verset Is. 31,1 
Ve qui descendunt in Egyptum
interl.| interl.| timore Chaldeorum precepta Domini contemnentes||
ad auxilium
interl.| interl.| querendum||
marg.| marg.| VE QUI  DESCENDUNT IN  EGYPTUM. Egit de gloria bonorum et de pena reproborum nunc revertitur ad reliquias que remanserunt in terra Iuda ducto Sedechia et aliis in Babylonem. Sed prius monuit ne irent in Egyptum modo quia ierunt minatur malum.||
in equis sperantes
interl.| interl.| non in Domino fallax equus ad salutem||
et habentes fiduciam in
interl.| interl.| vel : super ||

in] super Weber
quadrigis quia multe sunt
interl.| interl.| Egyptiorum equum et ascensorem proiecit in mare||
et super equitibus quia prevalidi nimis et non sunt confisi
interl.| interl.| qui manentibus in terra sua per Ieremiam promittebat auxilium||
marg.| marg.| NON  SUNT  CONFISI. Non exquisierunt corde sed verbis dixerunt enim ad Ieremiam ora pro nobis Dominum quid agere debeamus et noluerunt obedire. Cui simile Deum non invocaverunt quod de malis sacerdotibus dictum est.||
super Sanctum Israel et Dominum non requisierunt
Numérotation du verset Is. 31,2 
ipse autem sapiens
interl.| interl.| omnipotens||
adduxit malum
interl.| interl.| Nabuchodonosor vel absolute malum id est rem non personam||
et verba sua
interl.| interl.| que locutus est per Ieremiam et Isaiam||
non abstulit
interl.| interl.| faciendo irrita||
et consurget contra domum
interl.| interl.| tribum Iuda||
Pessimorum
interl.| interl.| incredulorum||
interl.| interl.| Egyptiorum||
iniquitatem
marg.| marg.| IPSE  AUTEM  SAPIENS etc. Maledictus homo qui confidit in homine et ponit carnem etc et alibi : vana salus hominis. Possumus hoc intelligere super eos qui in persecutionis tempore non confidunt in Domino sed in seculi auxilio nescientes Abraham in Egypto periclitatum et in luto et in latere servisse ibi Dei populum que spiritaliter dicitur fornax ferrea unde in Apocalipsi locus ubi crucifixus est Dominus specialiter vocatur {t. 3 : Erfurt, f. 98rb ; facsim., p. 51b} [Rusch, f. 98rb ] Sodoma et Egyptus.||
Numérotation du verset Is. 31,3 
Egyptus
interl.| interl.| Egyptius||
Homo
interl.| interl.| fragilis||
et non deus
interl.| interl.| invincibilis||
et equi eorum
interl.| interl.| in quibus confisi||
Caro
interl.| interl.| cito deficiens||
et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam
interl.| interl.| laxabit habenas||
et corruet auxiliator
interl.| interl.| Egyptius||
et cadet
interl.| interl.| Iudeus||
cui prestatur auxilium simulque omnes consumentur
interl.| interl.| a Nabuchodonosor||
Numérotation du verset Is. 31,4 
quia hec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo
interl.| interl.| de tribu Iuda||
et catulus leonis super predam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit
interl.| interl.| confisus viribus||
et a multitudine eorum non pavebit sic
interl.| interl.| miserando||
descendet Dominus exercituum ut proelietur
interl.| interl.| tamquam defensor||
Super
interl.| interl.| non contra||
montem Sion et super collem eius
marg.| marg.| QUIA  HEC  DICIT  DOMINUS AD ME etc. Hoc de illis qui cum Sedechia in captivitatem ducti post septuaginta annos Domino miserante reversi sunt cesis in Egypto Israelitis et Egyptiis in quorum auxilio confidebant.||
Numérotation du verset Is. 31,5 
sicut aves volantes
interl.| interl.| super pullos||
interl.| interl.| sicut gallina congregat pullos suos||
interl.| interl.| sicut aquila provocat pullos suos ad volandum||
sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans
interl.| interl.| ut princeps strenuus et providus||
marg.| marg.| SIC  PROTEGET  DOMINUS  EXERCITUUM  HIERUSALEM. Ita fecit Dominus contra Samaritanos qui impedire conati sunt edificationem templi et in tempore Machabeorum in paucis multos fudit.||
Numérotation du verset Is. 31,6 
Convertimini
interl.| interl.| penitentes pugnante Domino pro vobis||
sicut in profundum
interl.| interl.| qui in profundo consilio peccato recessistis a Domino||
recesseratis filii Israel
interl.| interl.| convertimini si enim conversi fueritis in die illa etc.||
marg.| marg.| CONVERTIMINI  SICUT. In prophetia nec temporis nec historie ordinem servat locutus est de illis qui sub Iesu sacerdote magno reversi sunt de captivitate modo revertitur ad tempora Ezechie.||
marg.| marg.| Admonet autem propheta tribum Iuda et Beniamin ut antequam Sennacherib revertens de Egypto cum Assyriis veniret in Hierusalem sicut in profundo malorum recesserant sic toto affectu mentis redirent.||
Numérotation du verset Is. 31,7 
in die enim illa
interl.| interl.| monente Ezechia cum liberasset eum Dominus de manu Assyriorum||
interl.| interl.| vel secundum quosdam post reditum a Babylonia captivitate usque adventum Domini numquam filii Israel idola coluerunt||
abiciet vir idola
interl.| interl.| pro quibus capta est civitas vestra||
argenti sui et idola auri sui que fecerunt vobis manus vestre in peccatum
interl.| interl.| sub patre Ezechie||
Numérotation du verset Is. 31,8 
et cadet Assur
interl.| interl.| Assyrius cuius metu fugitis||
in gladio non viri et gladius non hominis
interl.| interl.| sed Dei nocte qui una centum octoginta quinque millia ex eis percussit||
vorabit eum et fugiet
interl.| interl.| Sennacherib cum paucis||
non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt
interl.| interl.| vectigales Nabuchodonosor et postea Medis et Persis||
Numérotation du verset Is. 31,9 
et fortitudo
interl.| interl.| exercitus||
eius a terrore
interl.| interl.| angeli||
transibit
interl.| interl.| deficiet||
et pavebunt fugientes principes eius
interl.| interl.| decem ut aiunt qui reversi sunt cum eo||
dixit Dominus
interl.| interl.| supradicta scilicet promisit||
cuius ignis est in Sion
interl.| interl.| ut adversarios consumat sicut flamma stipulam vel ligna||
interl.| interl.| dilectionis in presenti Ecclesia que speculatur in futura||
et caminus eius in Hierusalem
interl.| interl.| plenitudo ardoris et caritatis in celesti patria ubi pacis vere visio plena||
marg.| marg.| IGNIS  SION. Sion Ecclesia en qua ignis et caminus qui devoret peccatores scilicet ligna fenum stipulamque consumat.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 31), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_31)