initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 41

Numérotation du verset Is. 41,1 
Taceant
interl.|  audi Israel et tace
ad me
interl.|  ad audiendum per apostolos
insule
marg.|  INSULE. Quod in salo ponuntur gentes scilicet que salsis et amaris fluctibus seculi tunduntur.
et gentes mutent fortitudinem
interl.|  qui erant fortes in mundo sint fortes in Deo fortitudo mundi voluntatem implere Dei mortificare
Accedant
interl.|  fide ad me
et tunc loquantur
interl.|  aliis predicent
simul ad iudicium propinquemus
interl.|  ut discernant inter Deum et idola et utrum Deus omnia iuste disponat
Numérotation du verset Is. 41,2 
Quis
interl.|  nisi ego
suscitavit ab oriente iustum
interl.|  vel iustitiam
interl.|  in Iudea que est in orientali plaga Christum incarnari mori suscitari voluit
vocavit eum
interl.|  inspirando et de sepulcro dicens exurge gloria mea et securus respondit exurgam diluculo
ut sequeretur se
interl.|  obediens usque ad mortem
Dabit in conspectu eius gentes
interl.|  postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam
et reges
interl.|  conversos
Obtinebit
interl.|  vinculis fidei
Dabit
interl.|  Pater
quasi pulverem
interl.|  contrarias potestates
Gladio
interl.|  verbi
eius sicut stipulam vento raptam arcui eius
interl.|  predicationi
interl.|  Filii
marg.|  QUIS  SUSCITAVIT  AB  ORIENTE etc. Quidam hebreorum hoc ad Cirum regem Persarum referunt quod suscitatus sit adversus Babylonios ab oriente quod ei fecerit parere Dominus plurimas gentes subiiciens gladio et arcui eius. Sic quoque cetera ad ipsum referunt quod scilicet Babyloniis idola non profuerunt humano studio facta. Alii hebreorum hec ad Abraham referunt qui vocatus sit iustus ab oriente id est de Chaldeis qui solus iustus iuventus sit et secutus est Deum. Egrediens de terra sua et tradidit ei reges qui contra Sodomam et Gomorram venerant et fecit eos ante gladium et arcum eius quasi pulverem est stipulam et persecutus est illos reversus est in pace nec longi itineris cursum sensit et hoc non suis viribus sed Domini misericordia fecit qui ab initio cognovit hec. Viderunt insule id est gentes in circuitu et illius virtute perterrite sunt et extrema terre id est Sem filius Noe qui extremo terrarum tempore cum patre et fratribus diluvium evasit usque ad tempus illius reservatus quem Melchisedech intelligi volunt et venisse obviam Abrahe de prelio revertenti et eum benedixisse et Dei benedictionibus roborasse. Ipsum quoque {t. 3 : Erfurt, f. 104rb ; facsim., p. 63b} [Rusch, f. 104rb ] fabrum esse erarium qui Abraham conflaverit et malleo sue artis ad meliora produxerit et dixerit bonum est ut timori Domini glutineris et ei iungaris et confortavit eum clavis preceptorum ut in timore Domini permaneret.
Numérotation du verset Is. 41,3 
persequetur
interl.|  Filius
Eos
interl.|  adversarios
Transibit
interl.|  de mundo ad Patrem
in pace
interl.|  pacem relinquo vobis pacem meam do vobis
semita in pedibus eius non apparebit
marg.|  IN  PEDIBUS. Laborem vel lassitudinem huius vite non sentiet. Exultavit ut gigas ad currendam viam.
Numérotation du verset Is. 41,4 
quis hec
interl.|  predicta
operatus est et
interl.|  per
fecit vocans
interl.|  ad se
Generationes
interl.|  omnes
ab exordio
interl.|  mundi
Ego Dominus
interl.|  feci quia primus etc.
primus
interl.|  sine principio
et novissimus
interl.|  sine fine
ego sum
Numérotation du verset Is. 41,5 
viderunt
interl.|  Deum per fidem
Insule
interl.|  gentes vel Ecclesie
et timuerunt
interl.|  initium sapientie timor Domini
extrema terre
interl.|  in omnem terram exivit sonus eorum et in fines
Obstipuerunt
interl.|  audita predicatione apostolorum
appropinquaverunt et accesserunt
interl.|  fide ad Deum
Numérotation du verset Is. 41,6 
unusquisque
interl.|  fidelium
proximo suo
interl.|  in fide
Auxiliatur
interl.|  verbo et facto
et fratri
interl.|  infirmo
suo dicit confortare
interl.|  in Domino Deo vivo et vero quia idola dii non sunt sed opera hominum et hoc est confortare
Numérotation du verset Is. 41,7 
Confortabit faber
interl.|  Deum suum studiose faciendo
erarius percutiens malleo eum qui cudebat
interl.|  formam simulachri
tunc temporis
interl.|  cum idola colebantur
interl.|  glutinum hoc
et confortavit eum
interl.|  deum
in clavis ut non moveatur
interl.|  quolibet impulsu
Numérotation du verset Is. 41,8 
et tu
interl.|  vere
Israel serve meus
interl.|  prius spiritu timoris
Iacob
interl.|  luctator contra demones
quem elegi
interl.|  non vos me elegistis sed ego elegi vos
semen Abraham
interl.|  carne et fide
amici mei
interl.|  spiritu caritatis
marg.|  ET  TU  ISRAEL  SERVE. Dominus ad apostolos affectuose. Iudei autem hoc ad se referunt. Nota quod prophetia ordinem historie non servat. Post vocationem enim gentium predicitur vocatio apostolorum.
marg.|  Et tu Israel. Carnali Israel dictum est. Quare dicis Iacob et loqueris? Abscondita est via mea a Domino etc. Nunc ad spiritalem loquitur qui Domini suscepit adventum. Hunc primo servum deinde electum tandem semen Abraham vocat. Prius enim spiritum servitutis in timore accepimus postea electi in amiciciam Dei iungimur.
Numérotation du verset Is. 41,9 
in quo
interl.|  in cuius fide
apprehendi te
interl.|  et similes
ab extremis terre
interl.|  ubi dispersus eras
et a longinquis
interl.|  finibus
eius vocavi te et dixi tibi
interl.|  spiritaliter qui et aliis predicaturus
servus meus es tu elegi te et non abieci te
interl.|  a facie persecutorum
marg.|  ET A  LONGINQUIS. Iam usque ad extrema Iudei dispersi et inde ad fidem multi vocati unde vobis oportebat primum loqui verbum Dei etc.
Numérotation du verset Is. 41,10 
ne timeas quia tecum sum ego
interl.|  ecce ego vobiscum usque ad consummationem
ne declines
interl.|  a me
quia ego Deus tuus
interl.|  via veritas et vita
confortavi te
interl.|  ne vincaris
et auxiliatus sum tui
interl.|  ut vincas
et suscepi te dextera iusti mei
interl.|  potentia Filii mei
Numérotation du verset Is. 41,11 
Ecce
interl.|  ideo
Confundentur
interl.|  intus
interl.|  adversarii tui populus Iudeorum
et erubescent
interl.|  exterius
omnes qui pugnant adversum te
interl.|  Iudei et gentes
erunt quasi non sint
interl.|  cito deficient
interl.|  quia
et peribunt viri
interl.|  etiam fortes
qui contradicunt tibi
Numérotation du verset Is. 41,12 
queres eos
interl.|  vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani transivit et ecce non erat et non inventus locus eius
et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te
Numérotation du verset Is. 41,13 
quia ego Dominus Deus tuus
interl.|  quasi non debes timere
interl.|  protector
apprehendens manum tuam
interl.|  operationem
dicensque tibi ne timeas
interl.|  ne timueris
ego adiuvi te
interl.|  vel [adiu]vabo
Numérotation du verset Is. 41,14 
noli timere vermis Iacob
interl.| quamvis vilis
interl.|  ego sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
marg.|  VERMIS  IACOB. Vermes dicuntur apostoli tamquam eius imitares qui dicit ego sum vermis etc. et sicut vermis penetrat terram sic predicatio eorum audientium corda.
qui mortui estis
interl.|  mundo
ex Israel ego
interl.|  non alius
auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor
interl.|  sanguine Filii
tuus
interl.|  qui est
Sanctus Israel
marg.|  QUI  MORTUI  ESTIS. Sicut ille qui dicit quotidie morior propter vestram gloriam fratres et alibi. Vivo ego iam non ego vivit vero in me Christus.
Numérotation du verset Is. 41,15 
ego posui te quasi plaustrum triturans novum
interl.|  ut conteras contrarias potestates
habens rostra serrantia triturabis montes
interl.|  reges
et comminues et colles
interl.|  duces comites
quasi pulverem pones
marg.|  POSUI  TE. Vir ecclesiasticus habet predicationis rostra serrantia in plaustro novo quod non operatur in vetustate littere sed in novitate Spiritus conterit incredulorum corda durissima separans triticum a palea montes collesque comminuens id est hereticorum principes qui comminuti in pulverem rediguntur et nihil esse dicuntur {t. 3 : Erfurt, f. 104va ; facsim., p. 64a} [Rusch, f. 104va ] ut male congregati bene dividantur.
Numérotation du verset Is. 41,16 
ventilabis eos
interl.|  separans triticum a palea
et ventus
interl.|  superbia eorum
tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israel letaberis
interl.|  fide bonorum potentia miraculorum dispersione malorum
Numérotation du verset Is. 41,17 
egeni et pauperes querunt aquas
interl.|  gentes magistrum veritatis non habentes
interl.|  a philosophis
interl.|  doctrine
et non sunt
interl.|  in philosophis
interl.|  ideo
lingua eorum siti aruit
interl.|  sine lege et prophetis
ego Dominus exaudiam eos
interl.|  alius non potest
interl.|  et
interl.|  omnino
Numérotation du verset Is. 41,18 
aperiam in supinis collibus
interl.|  gentibus superbis
interl.|  alias supinis
flumina
interl.|  flumina predicatores a Christo flumine flumen Dei repletum est aquis
interl.|  fluminis impetus letificat civitatem Dei
et in medio camporum
interl.|  humilium
Fontes
interl.|  benedicite Deo Domino de fontibys Israel
ponam desertum
interl.|  gentes
interl.|  qui sitit veniat et bibat
in stagna aquarum
interl.|  abundantiam celestis sapientie
et
interl.|  idem
terram inviam in rivos aquarum
interl.|  doctoribus
interl.|  qui biberit ex hoc non sitiet ineternum
Numérotation du verset Is. 41,19 
dabo in solitudine
interl.|  gentium
interl.|  irrigata terra oriuntur arbores
cedrum
interl.|  sanctos ineternum victuros in quibus opinionis bone odor
et spinam
interl.|  predicatorum reprehensionem
et myrtum et lignum olive
interl.|  misericordes
ponam in deserto
interl.|  gentium
interl.|  altissimos quorum conversatio in celis est
abietem ulmum
interl.|  divites seculi qui si sunt in se fructuosi ferunt predicatores sicut ulmus vitem
et buxum simul
interl.|  humiles fide virentes
marg.|  DABO  IN  SOLITUDINE etc. Arborum varietas diversitatem spiritalis gratie significat ne saltem una corda de cithara Domini et aliqua gratiarum virtus Ecclesie deesse videatur quarum sublimitatem ad celestia festinantem illuminat lignum olive fomes lucis requies laborantis vel lassati.
marg.|  SPINAM. In Septuaginta : sethim que est albe spine arbor similis mire lenitatis et fortitudinis et plucritudinis et imputribilis de qua archa facta est. Ex hac etiam terra dicta est sethim. Spina primo homini in penam fuit data unde cum operatus fueris terram non dabit fructus sed spinas et tribulos germinabit tibi. Gentibus autem pro gloria predicatores spine sunt qui subditorum vitia non palpant sed pungunt.
marg.|  Mirtus aromatica species imputribilis fessa membra consolidat et reparat et ideo consolatores sancte Ecclesie significat unde apostolus : benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.
Numérotation du verset Is. 41,20 
ut videant
interl.|  minores exempla maiorum
et sciant et recogitent
interl.|  memoriter
et intelligant pariter
interl.|  id est intelligentes imitentur
quia manus Domini fecit
interl.|  mirabilis Deus in sanctis suis
hoc et Sanctus Israel creavit
interl.|  ipse fecit nos et non ipsi nos
illud
interl.|  mirabile
Numérotation du verset Is. 41,21 
prope facite iudicium vestrum
interl.|  quasi eamus in viis ut respondeatis quare non intellexistis quod manus Domini fecit hec
interl.|  o gentes que credere despicitis aliis credentibus sicut scriptum est Israel esse credentem et non credentem
dicit Dominus afferte
interl.|  quare nolitis credere
interl.|  consilia rationis quare veritatem non suscipiatis
si quid forte habetis
interl.|  os habent et non loquentur
dixit Rex Iacob
Numérotation du verset Is. 41,22 
Accedant
interl.|  idola in quibus confiditis
interl.|  iudicent idola si debeant coli an ille
et nuntient nobis quecumque ventura sunt
interl.|  Filii adventum fidem gentium interitum suum
priora que fuerint nuntiate
interl.|  si potestis
interl.|  quomodo mundus factus ex nihilo
marg.|  NUNTIATE. Significat quia idola nec audiendi nec respondendi habent facultatem nuntiate futura ut rerum eventibus vestram monstretis potentiam. Notandum post adventum Christi conticuisse idola futurorum scientiam promittentia de Christo quoque et de apostolis et de sua abolitione nihil potuerunt predicere multo minus ergo aliena bona vel mala nuntiare potuerunt. Si quid autem predixerunt semper veritati iunxerunt mendacium et sic sententiam temperaverunt ut quicquid eveniret oraculo conveniret ut hoc : Aio te eacida romanos vincere posse.
marg.|  Patet quod idola post adventum Christi vocem amiserunt.
et ponemus cor nostrum
interl.|  ut colamus vos
interl.|  os habent et non loquentur
et sciemus
interl.|  vos deos esse
novissima eorum
interl.|  fidem cuiusque
et que ventura sunt indicate nobis
Numérotation du verset Is. 41,23 
annuntiate que ventura sunt in futurum et
interl.|  sic
sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite
interl.|  alio signo demonstrat idola deos non esse
et loquamur
interl.|  agenda vel futura predicite sicut ego
et videamus simul
interl.|  quis debeat coli
marg.|  SI  POTESTIS. Neque demones possunt nisi permissione Dei quod assident idolis qui nec porcos nec sancti Iob iumenta potuerunt disperdere sine Dei permissione. Paulus quoque tradidit Satane quosdam.
Numérotation du verset Is. 41,24 
ecce vos estis ex nihilo
interl.|  idolum nihil est
et opus vestrum ex eo quod non est abominatio
interl.|  abominabilis
interl.|  quia dii putamini quod nihil est
interl.|  fecit et coluit
Numérotation du verset Is. 41,25 
Suscitavi
interl.|  quasi ego autem
ab aquilone
interl.|  a quo exardescunt mala
et venit
interl.|  Christus
ab ortu solis
interl.|  Christi
interl.|  quia Iudea in oriente
marg.|  SUSCITAVI. Adhuc contra idola loquitur et contra cultores eorum. Post Christi adventum quibusdam in errore manentibus suscitatur populus nationum.
marg.|  Hebrei suscitari ab aquilone et venire ab ortu solis Assyrium et Persam interpretantur qui Hierusalem venerunt et principes illius conculcaverunt nullumque {t. 3 : Erfurt, f. 104vb ; facsim., p. 64b} [Rusch, f. 104vb ] idolorum que colebant hoc scivit esse venturum nisi solus Deus qui ultus est eos pro peccatis suis.
marg.|  Suscitavi ab aquilo. Gentes que frigide torpentes sine calore dilectionis ut credant in eum qui venit ab ortu solis unde supra : quis sucitavit ab oriente iustum ?
Vocabit
interl.|  ut relictis idolis unum Deum colant unde ego in nomine Patris mei veni
nomen meum et adducet magistratus
interl.|  seculi
quasi lutum
interl.|  tamquam vas figuli confringes eos
et velut plastes
interl.|  figulus
conculcans humum
interl.|  ut faciat aliud vas in honorem aliud in contumeliam
Numérotation du verset Is. 41,26 
quis annuntiavit ab exordio ut sciamus
interl.|  que adhuc futura quasi preterita dico me fecisse
et a principio ut dicamus
interl.|  quia
iustus es non est
interl.|  ex diis vestris
neque annuntians neque predicens
interl.|  preterita
interl.|  quia muti
interl.|  futura
neque audiens
interl.|  quia surdi
sermones vestros
marg.|  QUIS # ANNU[N] CIAVIT. Quasi nullus Deus in gentibus fuit qui annuntiaverit adventum Filii si est autem qui annuntiaverit dicemus quia iustus est.
marg.|  In adventu Filii demones qui in idolis ventura nuntiabant obmutuerant.
marg.|  AUDIENS. Quia bruta gentilium corda errorem suum intellexerunt et vaticinia falsa reliquerunt
Numérotation du verset Is. 41,27 
Primus
interl.|  primogenitus meus
ad Sion
interl.|  predicatores
dicet ecce assunt
interl.|  vobis auxilium
marg.|  PRIMUS  AD  SION  DICET. Ecclesia scilicet ecce adsunt filii scilicet tui quos perfidem meam donavi tibi scilicet apostoli quorum predicatione nati sunt tibi filii.
et Hierusalem
interl.|  Ecclesie
evangelistam dabo
interl.|  bona annuntiantes
Numérotation du verset Is. 41,28 
et vidi
interl.|  ego omnipotens vidi
et non erat neque ex istis
interl.|  idolis
quisquam qui iniret consilium
interl.|  predicendi vel respondendi
et interrogatus
interl.|  a cultoribus
responderet verbum
Numérotation du verset Is. 41,29 
ecce omnes iniusti
interl.|  idolorum cultores
et vana opera eorum
interl.|  cultus vel ipsum idolum
ventus et inane
interl.|  inutile
simulacra eorum
marg.|  ECCE  OMNES  INIUSTI. Quicquid de idolis vel de gentibus diximus ad heresiarchas et pravitatis dogmata referamus quia Christo pacem Ecclesie nuntiante et veritatem monstrante ipsi errorem sequuntur et vento et turbini comparantur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 41), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_41)