initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 48

Numérotation du verset Is. 48,1 
audite hoc
interl.| interl.| quid dicam||
interl.| interl.| acsi dicat que Babyloni predixi necesse est impleri vos autem audite attentius que sum dicturus||
domus Iacob
interl.| interl.| non Iacob non Israel qui non habetis opus nominis||
interl.| interl.| Iuda et Beniamin et Levi||
marg.| marg.| AUDITE  HOC. Consuetudo est ut quando agitur de carnali Israel simpliciter et sine nominis adiectione Iacob vel Israel dicatur sicut in hoc loco ubi eos alloquitur qui nominetenus Iacob vel Israel appellantur.||
qui vocamini
interl.| interl.| solo nomine||
nomine Israel et de aquis Iuda existis
interl.| interl.| semine carne scilicet non fide||
marg.| marg.| ET DE AQUIS  IUDA. Iude facit mentionem quia decem tribubus captivatis Iuda et Beniamin et Levite in terra pro manebant et regem de Iuda habebant.||
qui iuratis in nomine Domini et Dei Israel
interl.| interl.| non in honorem Domini sed in confirmationem vestri mendacii quia idola adoratis quorum abominatione preceptum est ut iuretur per nomen Domini||
marg.| marg.| ET DEI  ISRAEL."Populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me".||

Mt. 15, 8 ; Mc 7, 6.
recordamini non in veritate neque in iustitia
Numérotation du verset Is. 48,2 
de civitate enim sancta
interl.| interl.| ironia||
marg.| marg.| DE CIVITATE. Ac si dicat : habitatores Hierusalem vos esse iactatis et Domini Sabaoth habere privilegium cum cassa vobis Iacob Israel et sancte urbis et Dei omnipotentis assumatis vocabula.||
interl.| interl.| sicut iactant||
interl.| interl.| a Hierusalem Iherosolomite||
et super Deum
interl.| interl.| protectorem||
Israel constabiliti
interl.| interl.| fundati||
sunt Dominus exercituum
interl.| interl.| cuius nos scilicet testes sumus||
nomen eius
interl.| interl.| est||
Numérotation du verset Is. 48,3 
Priora
interl.| interl.| antiqua||
ex tunc annuntiavi
interl.| interl.| ex quo cepi loqui contra Babylonem onus Babylonis etc.||
et ex ore meo
interl.| interl.| prophetis||
exierunt et audita feci ea repente operatus sum
interl.| interl.| vel [opera]bor||
et venerunt
interl.| interl.| vel venient||
interl.| interl.| Chaldeorum subversio vestra reversio||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 109ra ; facsim., p. 73a} [Rusch, f. 109ra ] PRIORA  EXTUNC. Predixi Babylonios superandos et repente faciam quod minatus sum ut cum venerint que predicta sunt scias nec fortuitu nec deorum tuorum nutu accidisse.||
marg.| marg.| Priora miracula scilicet que fecit in medio eorum exquo ab Egypto exierunt et imminente captivitate a Nabuchodonosor. Nunc autem antequam captiventur predicit eorum liberationem et Chaldeorum vastationem unde repente scilicet que nunc ventura predico operatus sum.||
Numérotation du verset Is. 48,4 
scivi enim quia durus es tu
interl.| interl.| incredulus||
interl.| interl.| quasi pro utilitate tua loquor||
et nervus ferreus cervix tua
interl.| interl.| irrevocabilis superbia||
et frons tua erea
interl.| interl.| inverecunda||
marg.| marg.| NERVUS  FERREUS. Hinc Stephanus dura cervice et incircuncisi corde frons tua erea. Unde Ezechiel frons meretricis facta est tibi noluisti erubescere.||
Numérotation du verset Is. 48,5 
predixi tibi
interl.| interl.| futura tibi et Babyloni||
ex tunc antequam venirent indicavi tibi
interl.| interl.| ex quo cepi loqui contra Babylonem per prophetas ne forte diceres idola mea etc.||
ne forte diceres idola mea fecerunt hec
interl.| interl.| ut Cyrus et Darius de Babyloniis me vindicarent||
et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista
Numérotation du verset Is. 48,6 
que audisti
interl.| interl.| per prophetas complenda||
vide omnia
interl.| interl.| impleta||
vos autem non annuntiastis
interl.| interl.| filiis vestris que ventura erant super Babylonem sed vos celastis veritatem||
audita feci tibi nova
interl.| interl.| de miseriis Babylonis||
ex nunc
interl.| interl.| non quod de Egypto eduxerim et huiusmodi||
et conservata
interl.| interl.| a me||
que nescis
marg.| marg.| ET CONSERVATA. Quasi plurima nuntiaturus eram sed quia non recordaris que dico que dicturus eram reservo.||
Numérotation du verset Is. 48,7 
nunc creata sunt
interl.| interl.| a me||
interl.| interl.| apud me antequam fiant||
et non
interl.| interl.| cognovisti||
ex tunc
interl.| interl.| quo creata sunt||
et ante diem
interl.| interl.| quo impleantur||
et non audisti ea
interl.| interl.| a diis tuis||
ne forte dicas ecce cognovi ea
interl.| interl.| a diis meis||
Numérotation du verset Is. 48,8 
neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua
interl.| interl.| audiens ea||
interl.| interl.| cordis vel corporis||
interl.| interl.| ex quo apud me fuerunt||
scio enim quia prevaricans
interl.| interl.| legem Moysi||
prevaricabis
interl.| interl.| in adventu Filii legem evangelii||
et transgressorem
interl.| interl.| exquo legem accepisti quia illico idolum adorasti||
ex ventre vocavi te
interl.| interl.| quando de Egypto liberatus quasi meo utero conceptus es||
Numérotation du verset Is. 48,9 
propter nomen meum
interl.| interl.| ne vilescat||
interl.| interl.| non tuo merito||
Longe
interl.| interl.| a te||
interl.| interl.| differendo||
faciam furorem meum
interl.| interl.| feci scilicet ne disperderem||
interl.| interl.| reducendo a captivitate||
et laude mea
interl.| interl.| ut me laudes||
infrenabo te ne intereas
interl.| interl.| freno legis ut quasi iumentum me sequaris||
marg.| marg.| PROPTER  NOMEN  MEUM etc. Scilicet ne violaretur longe faciam feci scilicet furorem meum ne disperderet te quia adorasti vitulum et laudem ut me scilicet laudares infrenabo te lege mea.||
Numérotation du verset Is. 48,10 
ecce excoxi te
interl.| interl.| fornace tribulationis||
sed non quasi argentum
interl.| interl.| quia non es purgatus||
elegi te in camino paupertatis
marg.| marg.| IN CAMINO  PAUPERTATIS. Purgando per paupertatem divitias tuas dando hostibus vel in Egypto ubi ostenditur divitiis et paupertate plerosque temptari.||
Numérotation du verset Is. 48,11 
propter me propter me
interl.| interl.| misericordiam meam||
interl.| interl.| non pro meritis vestris liberabo vos||
faciam ut non blasphemer
interl.| interl.| in gentibus quasi impotens liberare||
et gloriam
interl.| interl.| laudem||
meam alteri
interl.| interl.| idolo||
non dabo
interl.| interl.| ne videatur oppressisse populum #Dei||
Numérotation du verset Is. 48,12 
audi me Iacob
interl.| interl.| carnalis||
et Israel
interl.| interl.| nomine non re||
marg.| marg.| AUDI ME  IACOB. Eisdem adhuc loquitur quibus dixerat. Audite me domus Iacob qui vocamini nomine non re Israel multi enim vocati #p vero e. Ideo non electos quia nondum salvatorem receperant sed vocatos appellat||
quem ego voco
interl.| interl.| ad penitentiam et ad salutem||
ego ipse ego primus
interl.| interl.| vivus||
interl.| interl.| initium||
interl.| interl.| finis||
interl.| interl.| mortuus||
interl.| interl.| quia vivo et fui mortuus||
Numérotation du verset Is. 48,13 
manus quoque mea
interl.| interl.| Filius unde omnia in sapientia fecisti||
fundavit terram et dextera mea
interl.| interl.| Filius||
mensa est eos
interl.| interl.| celos ut mee pateant visioni||

eos] celos Weber
ego vocabo eos et stabunt simul
interl.| interl.| coram me||
Numérotation du verset Is. 48,14 
congregamini omnes vos
interl.| interl.| celi vel omnes creature vel filii Israel||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 109rb ; facsim., p. 73b} [Rusch, f. 109rb ] CONGREGAMINI. Quid ergo gloriatur terra et cinis ignorans fragilitatem suam.||
et audite
interl.| interl.| que dicturus sum||
quis de eis
interl.| interl.| celis vel creaturis||
annuntiavit hec Dominus dilexit eum
interl.| interl.| Cyrum et Darium quia dimisit populum suum||
faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis
interl.| interl.| quia interficiet eos||
marg.| marg.| ANNUNTIAVIT  HEC. Quod Cyrus Babylonem destrueret vel quod Filius meus de virgine nasciturus esset.||
marg.| marg.| DOMINUS  DILEXIT  EUM. Hec proprie ad Christum pertinent possunt tamen ad Cyrum referri et Darium usque ad locum illum directa est via eius.||
marg.| marg.| SUAM. Quia capiet eam. Vel Filius in mundo redimendo eum qui et Chaldeos scilicet demones eiecit unde princeps huius mundi eicietur foras.||
Numérotation du verset Is. 48,15 
ego ego locutus sum
interl.| interl.| de Cyro per prophetas meos vel de Filio||
et vocavi eum
interl.| interl.| proprio nomine per Isaiam antequam nasceretur||
marg.| marg.| VOCAVI  EUM. Cyrum vel Filium per Gabrielem dicens : et vocabis nomen eius Iesum.||
adduxi eum
interl.| interl.| scilicet Filium in carnem misi||
et directa est
interl.| interl.| ab oriente contra Babylonem||
via eius
interl.| interl.| via eius non Cyri qui idolatra sed Christi qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore||
Numérotation du verset Is. 48,16 
accedite ad me et audite hoc
interl.| interl.| Filius ad gentes : venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos||
non a principio in abscondito locutus sum
interl.| interl.| multi enim audierunt que Moisi in monte Sina locutus sum||
ex tempore antequam fieret
interl.| interl.| que facta sunt||
ibi eram
interl.| interl.| in Patre||
et nunc Dominus Deus
interl.| interl.| Pater||
misit me
interl.| interl.| Filium||
interl.| interl.| incarnari constituit||
et spiritus eius
interl.| interl.| conceptus est de Spiritu Sancto||
marg.| marg.| MISIT ME. Totam Trinitatem breviter et plene et aperte distinguit||
Numérotation du verset Is. 48,17 
hec dicit Dominus
interl.| interl.| apostolos alloquitur||
Redemptor
interl.| interl.| sanguine||
tuus Sanctus Israel ego Dominus Deus tuus
marg.| marg.| EGO  DOMINUS  DEUS. Qui Israel futura promittit. Reddit causam quare eos prius afflixerit.||
docens te utilia
interl.| interl.| evangelium||
gubernans te in via
interl.| interl.| predicationis||
qua ambulas
Numérotation du verset Is. 48,18 
utinam
interl.| interl.| optantis affectu||
Attendisses
interl.| interl.| mente||
interl.| interl.| o Israel vel apostoli||
mandata mea
interl.| interl.| quia inde||
facta fuisset sicut flumen
interl.| interl.| abundans||
pax tua
interl.| interl.| in celo||
et iustitia tua sicut gurgites maris
interl.| interl.| iperbole huc illucque redundans||
Numérotation du verset Is. 48,19 
et fuisset quasi arena
interl.| interl.| innumerabilis||
semen tuum
interl.| interl.| spiritale apostolicum||
Et
interl.| interl.| idem||
stirps uteri tui
interl.| interl.| stirps filioli mei quos iterum parturio donec formetur #Christ[i]us in||
ut lapilli eius
interl.| interl.| harene||
non interisset
interl.| interl.| semen||
et non fuisset attritum
interl.| interl.| semper essent veri Israelite vel christianum nomen a Christo enim omnes filii apostolorum christiani||
nomen eius
interl.| interl.| Israel||
a facie mea
Numérotation du verset Is. 48,20 
Egredimini
interl.| interl.| O Iudei de Babylone permittente Ciro vel fideles de mundo||
de Babylone fugite a Chaldeis
interl.| interl.| sine corpore vel mente||
in voce exultationis annuntiate
interl.| interl.| o Iudei liberationem vel o vos apostoli animarum redemptionem||
auditum facite hoc efferte
interl.| interl.| predicando||
illud usque ad extrema terre dicite
interl.| interl.| o Iudei vel apostoli||
redemit Dominus
interl.| interl.| pretio sanguinis|||
servum suum
interl.| interl.| ad litteram vel supplantatores vitiorum||
interl.| interl.| de Babylonia vel de mundo||
Iacob
Numérotation du verset Is. 48,21 
non sitierunt
interl.| interl.| egressi de Babylone sub Zorobabel et aliis ducibus egressi de Egypto non solum sitierunt sed murmuraverunt||
in deserto
interl.| interl.| seculi||
cum educeret eos
interl.| interl.| de Babylone vel de mundo||
interl.| interl.| de Egypto venientibus ad litteram||
et scidit
interl.| interl.| permisit scindi||
Petram
interl.| interl.| latus Christi||
et fluxerunt aque
interl.| interl.| ablutionis||
marg.| marg.| NON  SITIERUNT etc. De Egypto venientibus ad litteram de captivitate autem Babylonis redeuntibus hoc in re impletum fuisse non legimus sed hiperbolice accipiendum sicut cetera multa apostolis autem gratia Spiritus Sancti de Christo profluxit.||
marg.| marg.| Non sitierunt fideles de mundo mente exeuntes satiati aqua sapientie.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 109va ; facsim., p. 74a} [Rusch, f. 109va ] SCIDIT  PETRAM. Petra erat Christus. Scinditur in partes sermo divinus ut quem totum suscipere non possumus per partes sumamus.||
marg.| marg.| ET FLUXERUNT  AQUE etc. Unus militum lancea latus eius aperuit et contiuno exivit sanguis nostre redemptionis est aqua baptismi baptismum et martyrium dedicans nobis.||
Numérotation du verset Is. 48,22 
non est pax dicit Dominus
interl.| interl.| Christus qui est pax nostra qui fecit utraque unum||
impiis
interl.| interl.| incredulis qui in errore remanserunt qui de petra non bibere meruerunt||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 48), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_48)