initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 49

Numérotation du verset Is. 49,1 
audite insule
interl.|  Ecclesie fluctibus seculi undique concusse
marg.|  AUDITE  INSULE. Post reliquiarum Israel vocationem et infidelium abiectionem (de quibus non est pax impiis dicit Dominus) sub insularum nomine alloquitur in persona filii Ecclesias de gentibus.
et attendite populi de longe
interl.|  ab extremis terre
Dominus ab utero vocavit me
interl.|  vocabis nomen eius Iesum
de ventre matris mee
interl.|  antequam nascerer
recordatus est nominis mei
interl.|  per Gabrielem dicens vocabis nomen eius Iesum
Numérotation du verset Is. 49,2 
et posuit os meum
interl.|  ut spiritu oris sui interficiat impium
interl.|  verba oris mei unde gladius spiritus quod est Verbum Dei
quasi gladium acutum
marg.|  GLADIUM  ACUTUM. Non veni pacem mittere sed gladium malos scilicet a bonis separans.
in umbra
interl.|  protectione
manus sue
interl.|  potentie divinitatis
protexit me
interl.|  ab omni malo ut vilitas carnis tegeretur potentia divinitatis unde Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi.
et posuit me sicut sagittam electam
interl.|  super alias et prophete enim et apostoli sagitte sunt sagitte potentis acute
in pharetra sua
interl.|  in carne
abscondit me
interl.|  divinitatem
interl.|  unde supra tu es Deus absconditus
Numérotation du verset Is. 49,3 
et dixit mihi servus meus
interl.|  obediens usque ad mortem
es tu Israel
interl.|  de genere Israel secundum carnem
quia in te gloriabor
interl.|  Pater in me manens ipse facit opera
marg.|  GLORIABOR. Quod non in aliis servis. Pater glorificavi nomen tuum et alibi : exurge gloriam etc.
Numérotation du verset Is. 49,4 
et ego dixi
interl.|  Pater
marg.|  EGO  DIXI. Quasi quomodo te glorificavi qui magnam partem Iudeorum ad te revocare non potui ? Hic autem liberum hominis monstratur arbitrium Dei enim est vocare nostrum credere ipso tamen adiuvante ut iusti voluntatis premium consequantur.
in vacuum
interl.|  quantum ad incredulos
Laboravi
interl.|  patiendo
sine causa et vane
interl.|  quia non profuit eis
fortitudinem meam consumpsi
interl.|  moriendo
ergo iudicium meum cum Domino et opus meum
interl.|  quod feci eis
cum
interl.|  coram
Deo meo
marg.|  IUDICIUM. Iudicabit Pater utrum omnia fecerim eis que debui. Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi et alibi : ego te glorificavi super terram.
marg.|  OPUS  MEUM. Alii labor et dolor meus quia flevit civitatem et ait in psalmo : que utilitas in sanguine meo ? Iuxta hebraicum pendens in cruce longe a salute mea verba lamentationum mearum.
Numérotation du verset Is. 49,5 
et nunc dicit Dominus
interl.|  Pater
interl.|  respondit Filio scilicet querenti invacuum laboravi
formans me ex utero servum sibi
interl.|  quia ex utero formatur servus appelatur unde de ventre matris mee Deus meus es tu etc.
ut reducam
interl.|  per fidem
Iacob
interl.|  errantem deserto creatore idola colentem unde non veni nisi ad oves que perierunt domus Israel
ad eum et Israel
interl.|  tamen
non congregabitur
interl.|  in unitate fidei
et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est
interl.|  secundum hominem
fortitudo mea
interl.|  in resurrectione
marg.|  GLORIFICATUS. Quasi Iudeos perdidi sed glorificatus sum in gentibus. Unde data est mihi omnis potestas in celo et in terra.
Numérotation du verset Is. 49,6 
et dixit
interl.|  consolando super abiectione populi mei
parum est
interl.|  tibi
interl.|  Septuaginta : magnum est tibi ut voceris puer meus
ut sis mihi servus ad suscitandas
interl.|  a morte anime
interl.|  tantum
tribus Iacob
interl.|  que vitio suo corruerunt
et feces Israel
interl.|  despective
convertendas
interl.|  ad fidem
interl.|  et ideo
dedi
interl.|  pro illis
te
interl.|  o Isaia
interl.|  etiam
in lucem gentium
interl.|  ut gentes illuminatas ad fidem adducas
ut sis salus mea
interl.|  meorum
usque ad extremum terre
Numérotation du verset Is. 49,7 
hec dicit Dominus
interl.|  Pater
redemptor Israel
interl.|  fidelium
Sanctus eius
interl.|  sanctificans
ad contemptibilem
interl.|  vidimus eum despectum etc.
animam
interl.|  Christum
{t. 3 : Erfurt, f. 109vb ; facsim., p. 74b} [Rusch, f. 109vb ] ad abominatam gentem ad servum dominorum
interl.|  Christum qui ante Pilatum et Caipham tamquam servus iudicatus est
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 109vb ; facsim., p. 74b} [Rusch, f. 109vb ] ABOMINATAM. Christum et Nazarenos eius quos quotidie Iudei in sinagogis maledicunt quia propter eos regnum locum et gentem amiserunt.
reges videbunt
interl.|  ad litteram vel quorum cor in manu Dei
marg.|  REGES  VIDEBUNT. Propheta ad Filium. Reges videbunt te venientem ad iudicium reges scilicet apostoli et alii qui cum Domino iudicabunt.
et consurgent
interl.|  in honorem tuum
Principes
interl.|  Ecclesie
et adorabunt
interl.|  te
interl.|  cum venerit in gloria Patris cum angelis
interl.|  glorificationem tuam implendo et salutem gentium
propter Dominum
interl.|  Patrem
quia fidelis est et Sanctum Israel qui elegit te
interl.|  in salutem mundi
Numérotation du verset Is. 49,8 
hec dicit Dominus
interl.|  Pater ad Filium
in tempore placito
interl.|  gratie de quo ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis
marg.|  IN  TEMPORE  PLACITO. Passionis resurrectionis in quo complacuit Deo redimere genus humanum.
exaudivi te
interl.|  dicentem Pater clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te
et in die salutis
interl.|  humane
auxiliatus sum tui
interl.|  in cruce
interl.|  dicentis quare me dereliquisti
et servavi te
interl.|  morte superata
interl.|  a morte ad vitam
et dedi te in fedus
interl.|  amicicie et caritatis
Populi
interl.|  fidelis
ut suscitares
interl.|  ad vitam anime
terram
interl.|  Iudeorum qui credere noluereunt
interl.|  terrenos qui in idolatrie iacebant erroribus
et possideres hereditates
interl.|  gentes postula a me et dabo tibi
dissipatas
interl.|  per varios errores
Numérotation du verset Is. 49,9 
ut diceres his qui vincti sunt
interl.|  funiculis peccatorum funibus enim peccatorum suorum quisque constringitur
exite et his qui in tenebris
interl.|  infidelitatis et ignorantie qui lucem videre non poterant
Revelamini
interl.|  illuminamini
interl.|  et sic
super vias pascentur
interl.|  conversi lumen Christi aspicientes
interl.|  doctrinas apostolorum et prophetarum
interl.|  Dominus pascit me et nihil mihi deerit etc.
et in omnibus planis pascua eorum
interl.|  erit
interl.|  apertis scripturis
Numérotation du verset Is. 49,10 
interl.|  pasti ante
non esurient
interl.|  panem verbi
neque sitient
interl.|  aquam sapientie
et non percutiet eos estus et sol
interl.|  adversa seculi non nocebunt per diem sol non uret te neque luna per noctem
quia miserator eorum
interl.|  Christus qui in misericordia sua redemit
reget eos et ad fontes
interl.|  benedicite Domino de fontibus Israel et alibi haurietis aquas de fontibus salvatoris
Aquarum
interl.|  veteris et novi testamenti
portabit eos
Numérotation du verset Is. 49,11 
et ponam
interl.|  eis
omnes montes meos
interl.|  impedimenta mundi vel apostolos qui via aliis
in viam
interl.|  planam
et semite mee
interl.|  gradientes per semitas meas
exaltabuntur
Numérotation du verset Is. 49,12 
ecce isti
interl.|  quibus paratur via
de longe venient
interl.|  ab oriente
interl.|  ad fidem ad unitatem Ecclesie
et ecce illi
interl.|  alii fideles
ab aquilone et mari
interl.|  occidente
interl.|  quasi ab omnibus mundi partibus
et isti de terra australi
Numérotation du verset Is. 49,13 
interl.|  ergo
Laudate
interl.|  Dominum de salute humani generis
celi
interl.|  o angeli
et exulta terra
interl.|  habitatores terre
iubilate
interl.|  ex immensa cordis letitia
Montes
interl.|  preminentes virtute
laudem quia consolatus est
interl.|  per Filium
Dominus
interl.|  Pater
populum suum
interl.|  fidelem qui scilicet ex Iudeis crediderunt
et pauperum suorum
interl.|  beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum
interl.|  gentium que sine lege et sine Deo
interl.|  qui deserti demonibus subiacebant
miserebitur
Numérotation du verset Is. 49,14 
et dixit Sion
interl.|  congregatio sanctorum
dereliquit me
interl.|  captivam
Dominus et Dominus oblitus est mei
interl.|  iam diu
marg.|  DIXIT  SION. Iherusalem et Sion quattuor modis dicitur terrena de qua Iherusalem que occidis prophetas. Congregatio iustorum in terra posita unde diligit Dominus portas Sion. Multitudo celestium virtutum et sanctorum iam cum Domino regnantium unde que sursum est libera est que est mater nostra. Et illa quam Iudei et nostri iudaizantes fingunt descendere de celo ornatam secundum Apocalipsim Iohannis. Sciendum autem quia congregatio sanctorum in captivitate Babylonis hoc dicit dereliquit me Deus.
Numérotation du verset Is. 49,15 
interl.|  sed
numquid oblivisci potest mulier infantem suum
interl.|  responsio Domini naturali similitudine utentis
interl.|  non
et
interl.|  tamen
si illa oblita fuerit
interl.|  quasi plus aliquid dicam
interl.|  duritia mentis vincens iura nature
Ego
interl.|  creator
tamen non obliviscar tui
interl.|  creature
interl.|  semper sanctorum animas in medio corde retinebo
Numérotation du verset Is. 49,16 
ecce in manibus meis
interl.|  Septuaginta : super manus meas depinxi muros tuos
descripsi te
interl.|  ut semper videam et memorem te ne te arbitreris penitus derelictam
muri tui
interl.|  patriarche prophete qui orationibus suis te muniunt
coram oculis meis semper
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 110ra ; facsim., p. 75a} [Rusch, f. 110ra ] ECCE  IN  MANIBUS etc. Ex hoc dicimus Iherusalem in regione Palestine non esse querendam que totius provincie deterrima et saxosis montibus exasperata penuriam fontium patitur.
Numérotation du verset Is. 49,17 
venerunt structores tui
interl.|  scribe et pharisei traditionibus suis
destruentes te et dissipantes
interl.|  pravis exemplis uis doctores pravi ut sequaris traditiones hominum non legem Dei
a te exibunt
interl.|  capti a Romanis
marg.|  STRUCTORES. Apostoli et alii. Culpa Iudeorum id est scribarum et phariseorum destructa est predicatione quorumdam Iudeorum id est apostolorum tam de Iudeis quam de gentibus congregata est.
Numérotation du verset Is. 49,18 
leva in circuitu
interl.|  levate oculos vestros et videte regiones quia iam albe sunt ad messem
oculos tuos
interl.|  o apostoli primitiva Ecclesia
et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus
interl.|  iurando securos facit hoc est iuramentum veteris testamenti
quia omnibus his velut ornamento vestieris
interl.|  ornaberis
interl.|  fidelibus tam Iudeis quam gentibus felix qui tantus est ut ornamentum Ecclesie dicatur
et circumdabis tibi eos quasi sponsa
interl.|  Ecclesia que est Christi corpus unde de eis tamquam una persona loquitur iuxta primam regulam ciconii
marg.|  OMNES  ISTI etc. Iudei ex omni natione que sub celo est in die Pentecostes dispersi enim fuerant tempore Machabeorum ab Antiocho Epiphane. Ex his crediderunt una die tria millia in altera quinque millia. Gentes quoque ex omnibus partibus mundi quotidie congregantur ad fidem Ecclesie.
marg.|  ORNAMENTO. Variis Spiritus sancti gratiis quibus ornatur sponse ambitio de qua dicitur : Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate.
Numérotation du verset Is. 49,19 
quia deserta tua
interl.|  infidelium
et solitudines tue
interl.|  sine Deo
et terra ruine tue nunc
interl.|  veniente evangelio
angusta erunt pre habitatoribus
interl.|  quia subintrabunt fideles
et longe fugabuntur
interl.|  a Romanis
Qui
interl.|  pharisei et scribe
interl.|  persecutores
absorbebant te
interl.|  a Deo separabant falsa doctrina et operatione mala
Numérotation du verset Is. 49,20 
adhuc dicent in auribus tuis
interl.|  o primitiva Ecclesia
filii sterilitatis tue
interl.|  quia diu sterilis fuisti
angustus mihi est locus
interl.|  in Iudea in sinagogis
Fac
interl.|  latius ne comprimar blasphemiis Iudeorum
spatium mihi ut habitem
Numérotation du verset Is. 49,21 
et dices in corde tuo
interl.|  admirando non valens magnitudinem letitie tue ore proferre
quis genuit mihi istos
interl.|  filios
ego
interl.|  eram
sterilis et non pariens
interl.|  in generatione fidelium
interl.|  Deo
transmigrata et captiva
interl.|  in Babylonem
et istos
interl.|  filios
quis enutrivit ego destituta et sola
interl.|  a Deo viro meo
et isti
interl.|  filii
ubi hic erant
interl.|  miratur quomodo tam cito tales et tot genuerit
marg.|  EGO  STERILIS etc. Quia post Aggeum et Zachariam et Malachiam qui et Esdras non habuerunt prophetas qui eos in lege nutrirent usque ad Iohannem baptistam.
Numérotation du verset Is. 49,22 
hec dicit Dominus Deus
interl.|  Pater
interl.|  quasi non mireris unde filios habeas etc. ecce etc.
ecce levo ad gentes manum meam
interl.|  Filium
interl.|  revelo qui exurget regere gentes gentes sperabunt
et ad populos exaltabo signum meum
interl.|  crucem
interl.|  in vexillo crucis
interl.|  quam admirabile est nomen tuum in universa terra
et
interl.|  tunc
afferent filios
interl.|  apostoli ad fidem vel angeli post mortem ad requiem
interl.|  filioli mei quos iterum parturio
tuos
interl.|  O primitiva Ecclesia
in ulnis
interl.|  verbo et opere
et filias tuas super humeros portabunt
Numérotation du verset Is. 49,23 
interl.|  apostoli
interl.|  quorum cor in manu Dei unde Abrahe dicitur rex ad Deum tuum nobis es
nutricii tui
interl.|  in lacte verbi
et regine nutrices tue vultu in terra
interl.|  supplices
dimisso adorabunt te
interl.|  o promitiva Ecclesia in capite tuo quod est Christus
marg.|  REGINE. Idem sed magis affectuose Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate que scilicet quotidie Christi parvulos nutrit et ad perfectam etatem ducit.
marg.|  ADORABUNT. Venerabuntur secundum illud adorate scabellum pedum eius in quo pede maiestas indicatur.
et pulverem pedum tuorum lingent
marg.|  PULVEREM  PEDUM  TUORUM. Omnem scilicet terrenitatem verbo et exemplo mundabunt secundum quod dictum est quodcumque solveris super terram erit solutum unde : excutite pulverem pedum vestrorum.
et scies
interl.|  per hec omnia
quia ego
interl.|  non alius
Dominus
interl.|  Trinitas
super quo
interl.|  super me scilicet
non confundentur
interl.|  in iudicio
qui expectant
interl.|  fideles
eum
Numérotation du verset Is. 49,24 
Numquid
interl.|  per quemlibet sanctorum
tolletur a forte
interl.|  diabolo
preda
interl.|  humanum genus
interl.|  cum fortis aramtus custodit atrium suum tunc in pace sunt omnia que possidet
aut
interl.|  idem
quod captum fuerit
interl.|  mundus in maligno positus est
a robusto salvum esse poterit
interl.|  qui audet dicere hec omnia dabo tibi si #pro adoraveris me
Numérotation du verset Is. 49,25 
quia hec dicit Dominus equidem et captivitas
interl.|  humanum genus captivam duxit captivit
marg.|  QUIA  HEC  DICIT  DOMINUS. Respondens questioni quia hec scilicet in adventu suo compleantur.
a forte
interl.|  diabolo
tolletur et quod ablatum fuerit
interl.|  per Filium
a robusto
interl.|  diabolo
salvabitur
interl.|  sanguine Filii
Eos
interl.|  demones
vero qui iudicaverunt
interl.|  iniuste
te ego iudicabo
interl.|  et in presenti
interl.|  in die iudicii
et filios tuos
interl.|  in fide
ego salvabo
interl.|  a morte eterna
Numérotation du verset Is. 49,26 
et cibabo
interl.|  in presenti et in futuro
hostes tuos
interl.|  contrarias potestates
carnibus suis
interl.|  pena carnalitatis scilicet suis peccatis
interl.|  non aliena morte sed propria
et quasi musto sanguine suo inebriabuntur
interl.|  pena sanguinis quem fuderunt
et
interl.|  et sic
Sciet
interl.|  tunc
omnis caro
interl.|  que videbit salutare Dei
quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus
interl.|  in sanguine Filii
Fortis Iacob
interl.|  qui luctatus sum cum Iacob vel fortitudinis Iacob auxiliator fui ut in passione superatus bene diceret crucifigentibus Pater ignosce illis etc.
marg.|  CARNIBUS  SUIS. Non aliena morte sed propria ut qui carnales sunt (quia Domini Spiritum perdiderunt) suis carnibus saturentur. Unde dum appropiant super {t. 3 : Erfurt, f. 110rb ; facsim., p. 75b} [Rusch, f. 110rb ] me nocentes ut edant carnes. Non enim Spiritus qui incorporalis est sed caro comeditur ferocium bestiarum patens morsibus.
marg.|  FORTIS  IACOB. Qui dedi fortitudinem Iacob luctandi cum angelo oratione (ut aiunt) non manibus. Volebat enim angelus qui eum custodiebat in peregrinatione ad Deum recedere. Evicit autem oratione ut eum benediceret et audivit. Si cum Deo fortis est in oratione scilicet quantomagis contra homines prevalebis ? quasi et oratione contra Esau quem metuis prevalebis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 49), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_49)