initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 5

Numérotation du verset Is. 5,1 
Cantabo dilecto meo
interl.| interl.| populo Iudeorum vel Deo Patri||
Canticum
interl.| interl.| carmen lugubre||
marg.| marg.| CANTICUM. Canticum aliquando in letitia aliquando in tristitia ut hoc scilicet quod ille composuit qui videns civitatem flevit dicens : quia si cognovisses et tu.||
patruelis mei
interl.| interl.| filii patrui||
interl.| interl.| Christi ex eadem gente qua ego generati quod canticum ipse composit vinee sue||
vinee sue
interl.| interl.| "Vinea Domini Sabaoth domus Israel est".| ||

Cf. Is. 5, 7 (Vetus latina, p. 155-157 iuxta LXX [praeter α’] versio C E) ut laud. v. g. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), p. 26.322-323. Weber (iuxta α’ hebr.) : « Vineam enim Domini exercituum... ».
vinea facta est dilecto meo
interl.| interl.| hic est Filius meus dilectus||
in cornu
interl.| interl.| in potentia in robore||
filio olei
interl.| interl.| unxit te Deus oleo letitie pre consortibus tuis||
Numérotation du verset Is. 5,2 
Et sepivit eam
interl.| interl.| custodia angelorum||
et lapides
interl.| interl.| idola lapidea et omnia divinum cultum impedientia||
elegit
interl.| interl.| abiecit||
ex illa et plantavit
interl.| interl.| lege instruendo||
vineam electam
interl.| interl.| ex omnibus gentibus||
interl.| interl.| non ex quolibet germine vel genere||
marg.| marg.| VINEAM  ELECTAM. Alia editio :  vineam sorech quod est genus vitis optime et uberrime perpetuis fructibus.||
marg.| marg.| Cuncta que de vinea dicuntur ad statum anime referuntur que a Deo plantata non attulit uvas sed labruscas et, tradita se bestiis, conculcanda, nec imbrem doctrine suscepit qui dona preterita contempsit.||

Is. 5, 2 (Vetus latina, p. 143 ; Sabatier, t. 2, p. 525b). < Parall . > Glossa ordinaria (Ier. 2, 21 ; Za. 10, 7).

vineam] eam Weber Cf. Ier. 2, 21 : « Ego autem plantavi te vineam electam ».
Sorech] scrips., Soreth Rusch
et edificavit turrim
interl.| interl.| templum||
interl.| interl.| in qua fruges reconderem et insidiantes bestias prospicerem||
in medio eius et torcular
interl.| interl.| altare ubi fundebatur sanguis hostiarum||
interl.| interl.| ut in eodem loco uve premerentur||
extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas
interl.| interl.| fructus bonorum operum||
et fecit labruscas
interl.| interl.| labrusce dicte quia in labris viarum nascuntur||
interl.| interl.| amaritudine vitiorum||
marg.| marg.| LABRUSCAS. hebraice usin.||
Numérotation du verset Is. 5,3 
nunc ergo
interl.| interl.| quia feci quod debui||
habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate
interl.| interl.| audit ratione mea cui non contradicit vinea||
inter me et inter vineam meam
interl.| interl.| creatione beneficio||
marg.| marg.| NUNC  ERGO etc. Similiter Nathan propheta David interrogat ut de se tamquam de alio sententiam proferat. Unde : malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis. Agricole apostoli sunt.||
Numérotation du verset Is. 5,4 
Quid
interl.| interl.| ultra||
est quod debui ultra facere
interl.| interl.| supradicta||
vinee mee et non feci ei an quod expectavi
interl.| interl.| bene colendo||
interl.| interl.| quasi hoc videor fecisse forte ultra debitum||
interl.| interl.| tamquam inculta||
marg.| marg.| AN QUOD  EXSPECTAVI etc. Hoc secundum quosdam supra apud se {t. 3 : Erfurt, f. 78ra ; facsim., p. 11a} [Rusch, f. 78ra ] dixit hic vero quod cogitaverat alios interrogat.||
Numérotation du verset Is. 5,5 
et nunc
interl.| interl.| quia pro bonis mala reddit hoc iudicium subiicit||
ostendam vobis
marg.| marg.| ET NUNC  OSTENDAM  VOBIS. Quasi quia non vultis responderé ego respondebo pro vobis.||
quid ego
interl.| interl.| cui nemo resistit||
faciam vinee mee
interl.| interl.| non alius||
auferam sepem eius
interl.| interl.| auxilium angelorum||
interl.| interl.| transeamus ab his sedibus||
et erit in direptionem
interl.| interl.| gentibus||
diruam maceriam eius
interl.| interl.| idem est sed repetitio confirmatio est||
et erit in conculcationem
Numérotation du verset Is. 5,6 
et ponam eam desertam
interl.| interl.| relinquetur vobis domus vestra deserta||
non putabitur
interl.| interl.| falce verbi Dei et cum peccaverit non corripietur||
et non fodietur
interl.| interl.| ammonitione timoris non humiliabitur||
et ascendent vepres et spine
interl.| interl.| opprimetur multitudine peccatorum||
marg.| marg.| AUFERAM etc. Ut scilicet qui Deum non senserunt per beneficia sentiant per supplicia vel ideo minatur penam ut convertantur ad penitentiam.||
et nubibus mandabo ne pluant super eam
interl.| interl.| predicatoribus qui pluunt verbis coruscant miraculis fulgent virtutibus||
imbrem
interl.| interl.| doctrine guttas||
marg.| marg.| ET NUBIBUS  MANDABO etc. Que sub Helia (quia omnes idolatre erant) tribus annis et sex mensibus non pluerunt ne pro uvis afferrent spinas sed pro ariditate rogarent eum qui dat imbres virtutum. Unde : ponam vobis celum ferreum et terram eneam et alibi. Erit celum super caput tuum ereum et terra subter te ferrea.||
marg.| marg.| Et nubibus mandabo. Hoc post ascensionem Domini quando nec prophetas habuerunt et apostolos repulerunt de quibus dicitur : qui sunt isti qui ut nubes volant.||
Numérotation du verset Is. 5,7 
vinea enim Domini exercituum
interl.| interl.| metaphoram exponit||
interl.| interl.| hoc faciam vinee mee vinea enim||
domus Israel
interl.| interl.| decem tribus vel totus populus||
et vir Iuda
interl.| interl.| due tribus||
germen delectabile
interl.| interl.| comparatione Israel qui vitulos colebat unde prius captivatus||
interl.| interl.| quia separatis aliis tribubus postea pullulavit||
eius
interl.| interl.| Dei||
marg.| marg.| DOMUS  ISRAEL etc. Exquo divisum est regnum decem tribus Israel dicte sunt due autem Iuda in quibus reges de Iuda regnaverunt. Earum viri germen delectabile Deo quia apud eos erant sacerdotes levite viri religiosi quando hec Isaias loquebatur vel quia Christus ex eis natus est.||
et expectavi ut faceret iudicium
interl.| interl.| uvas||
et ecce iniquitas
interl.| interl.| labrusce||
et iustitiam
interl.| interl.| susciperet||
interl.| interl.| Christum suscipiendo||
et ecce clamor
interl.| interl.| tolle crucifige eum||
marg.| marg.| ET ECCE  CLAMOR etc. Vel clamorem pro iustitia fecerunt quia Christum interfecerunt cuius sanguis clamat ad Dominum de terra. Unde : vox sanguinis fratris tui ad #me clamat de terra.||
Numérotation du verset Is. 5,8 
ve qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci
interl.| interl.| et deficiente terra non impletur avaricia||
marg.| marg.| VE QUI  CONIUNGITIS. Hoc specialiter ad Iudeos qui avarissimi. Generaliter ad omnes avaros qui aliorum necessitatem suam faciunt voluptatem.||
marg.| marg.| Ve qui coniungitis. Contra hereticos hec dicuntur qui domos domibus id est dogmata dogmatibus coniungunt similes viro stulto qui edificavit domum suam super arenam. Coniungunt autem nova veteribus donec deficiat terra sensus scilicet et sermo humanus.||
numquid habitabitis soli vos
interl.| interl.| aliis exclusis||
in medio terre
interl.| interl.| spaciose||
interl.| interl.| an propter vos solos tanta terra creata est||
Numérotation du verset Is. 5,9 
in auribus meis sunt hec
interl.| interl.| adhuc sonantia||
Domini Exercituum
interl.| interl.| que sunt||
marg.| marg.| IN AURIBUS. Propheta quasi hec verba interioribus  auribus audivi que sunt Domini exercituum.||
nisi
interl.| interl.| scilicet||
domus multe deserte
interl.| interl.| post captivitatem||
fuerint grandes et pulchre
interl.| interl.| in quibus delectamini||
absque habitatore
interl.| interl.| quasi non requiescet ira mea||
interl.| interl.| aposiopesis||
marg.| marg.| NISI  DOMUS etc. Pompa scilicet et structura hereticorum verborum et dialetica argumenta. Agricultura quoque et edificatio hereticorum eradicabitur. Et de {t. 3 : Erfurt, f. 78rb ; facsim., p. 11b} [Rusch, f. 78rb ] denario et tricenario numero in quo prophetavit Ezechiel et Dominus baptizatus est redigentur ad ephi qui ad comparationem multiplicis numeri unione constringitur quia de vinea Sodomorum vinum eorum et uva eorum uva fellis.||
Numérotation du verset Is. 5,10 
Decem
interl.| interl.| qui sacratus numerus est||
enim iugera
interl.| interl.| centum viginti pedum in longum||
interl.| interl.| alii iuga decem. Iugera ubi decem iuga boum operabantur||
marg.| marg.| DECEM  ENIM  IUGA. Sterilitas terre que captivitatem secutura est ostenditur.||

iugera Φ Rusch Clementina] iuga Weber
vinearum facient lagunculam
interl.| interl.| alii batum||
Unam
interl.| interl.| non plus||
et triginta
interl.| interl.| in quo baptizatur Dominus||
modii
interl.| interl.| corus scilicet qui hebraice gomer ||
interl.| interl.| qui solebant multiplicari decrescent||
interl.| interl.| nimia sterilitate||
interl.| interl.| vel phi qui est mensura aridorum||
Numérotation du verset Is. 5,11 
ve qui consurgitis mane
interl.| interl.| studiose||
ad ebrietatem
interl.| interl.| hebraice sicera||
sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino estuetis
interl.| interl.| ad omnia vitia||
marg.| marg.| VE QUI  CONSURGITIS. Quasi captivitas imminet vos tamen luxurie vacatis. Unde : ve vobis. Nostris quoque prelatis hec dicuntur qui de mane bibunt usque ad vesperam qui deliciis occupati ex creaturis non intelligunt creatorem. Nec considerant opera eius. Unde : Verbo Domini celi firmati sunt||
marg.| marg.| Ve qui consurgitis mane etc. Omnis perturbatio anime ebrietas est que concipitur de vino furoris draconum et veneno aspidum. Hoc multi bibunt de mane usque ad vesperam id est ab adolescentia usque ad senectutem. Alii hora tertia sexta nona vel undecima suscitantur a convivio et dicitur eis ex pergiscimini qui ebrii estis a vino super hoc vinum pluitur sulphur et ignis a Domino quicumque ergo ex eo bibunt comburentur. Unde vinum et siceram non bibetis quando ingredimini in tabernaculum. Requirunt citharam et psalterium cuius repertor Tubal de stirpe Chaym. Hec musica instrumenta rex Babylonius habuit quibus populi prostrati in terram adorabant statuam auream.||
marg.| marg.| Infelicissimi autem sunt qui usque ad senectutem gula et ebrietate et diversis voluptatibus occupati non intelligunt in se opera Domini.||
Numérotation du verset Is. 5,12 
cithara et lyra et tympanum et tibia
interl.| interl.| in augmentum luxurie||
et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis
interl.| interl.| vos ipsos quare creati sitis vel quod Dominus facturus est vobis previdere negligitis||
Numérotation du verset Is. 5,13 
Propterea
interl.| interl.| ergo||
captivus ductus est populus meus
interl.| interl.| a Romanis vel diabolo||
quia non habuit
interl.| interl.| quia non voluit habere||
scientiam
interl.| interl.| futurorum vel presentium||
et nobiles eius interierunt fame
interl.| interl.| gehenne||
et multitudo eius siti exaruit
interl.| interl.| realiter vel doctrine super aquam refectionis educavit me||
marg.| marg.| PROPTEREA etc.  MORALITER. Quicquid de populo Iudeorum diximus ad eos qui deliciis seculi occupantur referamus. Qui non respicientes opera Dei in peccatum ducuntur captivi nec habent scientiam Dei et pereuntes fame et siti operum et virtutum detrahuntur in gehennam imperpetuum cruciandi pro potentia et superbia miserabiliter humiliati.||
Numérotation du verset Is. 5,14 
propterea
interl.| interl.| supra dicta||
Dilatavit
interl.| interl.| ut multitudinem recipiat||
infernus animam suam
interl.| interl.| affectum devorandi non quod habeat animam sed secundum humanam consuetudinem dicitur||
et aperuit os suum absque ullo termino
interl.| interl.| insatiabiliter||
et descendent fortes eius
interl.| interl.| populi||
et populus eius et sublimes
interl.| interl.| superbi||
Gloriosique
interl.| interl.| nobiles||
eius
interl.| interl.| populi||
ad eum
interl.| interl.| infernum||
Numérotation du verset Is. 5,15 
Et
interl.| interl.| tunc||
Incurvabitur
interl.| interl.| a superbia||
Homo
interl.| interl.| minores quia intelligent se mortales qui modo effrenantur quasi numquam morituri||
et humiliabitur vir
interl.| interl.| maiores||
et oculi sublimium
interl.| interl.| elatorum||
deprimentur
Numérotation du verset Is. 5,16 
et exaltabitur
interl.| interl.| cum supradicta impleta fuerint||
Dominus exercituum
interl.| interl.| qui despiciebatur||
interl.| interl.| qui iniustus videbatur||
in iudicio
interl.| interl.| iusto||
interl.| interl.| nolite ante tempus iudicare||
interl.| interl.| iustus es Domine et rectum iudicium||
et Deus sanctus
interl.| interl.| in se||
sanctificabitur
interl.| interl.| sanctus apparebit||
interl.| interl.| sanctificetur nomen tuum||
in iustitia
interl.| interl.| facta||
Numérotation du verset Is. 5,17 
Et
interl.| interl.| et tunc||
interl.| interl.| doctrine Patris||
interl.| interl.| illis remotis||
pascentur agni
interl.| interl.| non edi||
interl.| interl.| electi mansueti||
iuxta ordinem suum
interl.| interl.| capacitatem||
et deserta
interl.| interl.| scripturas a Iudeis desertas||
in ubertatem
interl.| interl.| spiritu alis intelligentie||
versa advene
interl.| interl.| gentes||
comedent
marg.| marg.| ET PASCENTUR  AGNI etc. Iuxta historiam idem est quod supra regionem vestram alieni devorant coram vobis.||
marg.| marg.| ADVENE. Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.||
Numérotation du verset Is. 5,18 
marg.| marg.| VE QUI  TRAHITIS. Hec ad principes Iudeorum qui vaticinia prophetarum negligentes peccatis peccata adnectebant.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 78va ; facsim., p. 12a} [Rusch, f. 78va ] Ve qui trahitis : Dicuntur hec ad principes Iudeorum qui sepe ad penitentiam vocati usque hodie perseverant in blaphemiis et ter per singulos dies in omnibus sinagogis sub nomine Nazareorum anathematizant vocabulum christianorum.||
iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum
interl.| interl.| vinculum peccati||
interl.| interl.| corrigiam secundum Septuaginta||
plaustri peccatum
interl.| interl.| peccatis onerati||
marg.| marg.| IN FUNICULIS  VANITATIS. In quibus erant quibus dixit Dominus exite. Vacca quoque rufa nec iugum traxit nec funiculis fuit alligata. Achitophel quoque et Iudas quorum alter David alter Christum prodidit longo fune trahentes peccata suspendio periere tamquam malum conscientie possent presenti morte finire putantes post mortem nihil esse.||
marg.| marg.| Funes peccatorum circumplexi sunt me. Et funibus peccatorum suorum quisque contringitur. Et merito iniquitas in funiculis vanitatis trahitur quia peccata peccatis connectuntur et inania sunt ut fila aranearum. Sed si exire voluerimus tamquam solidissimis vinculis tenemur.||
Numérotation du verset Is. 5,19 
interl.| interl.| ve vobis||
qui dicitis festinet
interl.| interl.| ne putetis iram Dei venturam sed prophetas frustra minari||
et cito veniat opus eius
interl.| interl.| captivitas quam predicitis vos prophete||
ut videamus
interl.| interl.| si verum sit||
et appropiet et veniat consilium
interl.| interl.| quod vos soli contemplamini||
Sancti Israel
interl.| interl.| sanctificantis||
et sciemus illud
interl.| interl.| consilium||
interl.| interl.| qui modo non credimus||
Numérotation du verset Is. 5,20 
ve qui
interl.| interl.| mortificant animas que moriuntur et vivificant que non vivunt||
dicitis malum bonum
interl.| interl.| iustum||
interl.| interl.| Christum qui dicit ego sum pastor bonus||
et bonum malum
interl.| interl.| diabolum||
interl.| interl.| iniustum||
interl.| interl.| Barrabam||
ponentes tenebras lucem
interl.| interl.| diabolum qui est nox et tenebre et transfigurata se in angelum lucis unde que societas lucis ad tenebras||
et lucem tenebras
interl.| interl.| Christum ego sum lux mundi||
ponentes amarum
interl.| interl.| falsitatem||
in dulce et dulce
interl.| interl.| veritatem||
in amarum
marg.| marg.| VE QUI  DICITIS etc. Hoc specialiter contra Iudeos qui Barzabam elegerunt Christum condemnaverunt. Generaliter ad omnes qui iniustum iustificant iustum condemnant. Malum tenebras amarum et simili significatione et figura ponuntur. In Barzaba diabolum intelligimus de quo : libera nos a malo.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Ve dicitis etc. Omnia dogmata veritati contraria amara sunt veritas dulcis. Cavendum ergo ne pro veritate sequamur mendacium po luce tenebras. Multe vie videntur recte et novissima eorum in inferno est. Iustus est qui perit in iustitia sua cui dicitur ne sis nimis iustus. Unde : non declinabimus ad dexteram neque ad sinistram. Difficile autem vitamus hoc maledictum cum et malis adulemur propter potentiam et bonos despiciamus propter inopiam. Unde aquila significantius. Ve qui dicitis malo bonus es et bono malus es. Scribe quoque et pharisei verba salvatoris non recipientes sed traditiones hominum et falubas aniles fecerunt bonum malum et malum bonum.||
Numérotation du verset Is. 5,21 
ve qui sapientes estis in oculis vestris
interl.| interl.| superbi cordis||
et coram vobismet ipsis prudentes
interl.| interl.| nolite esse prudentes apud vos metipsos||
marg.| marg.| VE QUI  SAPIENTES. Despecta Dei sapientia de vestra apud vos extollimini."Sapientia enim est divinarum humanorumque cognitio rerum". {t. 3 : Erfurt, f. 78vb ; facsim., p. 12b} [Rusch, f. 78vb ] Prudentia tantum humanarum secundum stoicos. Hec contra scribas et Phariseos qui habent clavem scientie nec intrant ad Christum nec permittunt intrare.||

Fons : Cf. Petrus Lombardus, Sententiae , lib. 3, d. 35, c. 1, § 3, ed. I. Brady, p. 198.21-22, 199.1-2 : « Definitio sapientiae secundum philosophos. De hoc Augustinus ita ait:"Philosophi disputantes de sapientia definierunt eam dicentes: Sapientia est rerum humanarum diuinarum que scientia". [...]. Distinctio sapientiae et scientiae secundum theologos. Verum iuxta distinctionem apostoli, qua dixit: Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, illa definitio diuidenda est: Ut rerum diuinarum cognitio sapientia proprie nuncupetur, humanarum uero cognitio proprie scientiae nomen obtineat ». << Augustinus Hipponensis, De Trinitate, lib. 14, c. 1, CCSL 50A, lin. 48 : « Sapientia est rerum humanarum diuinarum que scientia ».
Numérotation du verset Is. 5,22 
ve qui
interl.| interl.| unde supra : ve qui consurgitis mane ad sectandam ebrietatem||
potentes estis ad bibendum
interl.| interl.| potentior iudicatur magis ebriosus||
vinum
interl.| interl.| draconis||
et viri fortes ad miscendam ebrietatem
interl.| interl.| in hoc fortitudinem vestram iactatis||
marg.| marg.| AD BIBENDUM  VINUM etc.  ALLEGORICE. Vinum quodlibet vitium. Ipsi enim ebrii inebriant populos ut bachantes contra Dominum clamarent. Sacerdotes ingressuri tabernaculum non debent vinum bibere et siceram nec Nazarei quibus nec uvapassa nec acetum ex vino datur. Unde in Proverbiis : noli dare vinum regibus ne scilicet obliviscantur sapientiam ne qui plus possunt ceteris vitiis et ira precipue subiectis noceant. Miscet autem siceram qui cum ebrietate plenus sit umbras quasdam et imagines virtutum mentitur.||
marg.| marg.| EBRIETATEM. Vinum continet unum vitium. Ebrietas que hebraice sicera significat omnia que statum mentis evertunt.||
marg.| marg.| Ex abundantia panis et vini peccatum Sodomorum crevit.||
Numérotation du verset Is. 5,23 
qui iustificatis impium
interl.| interl.| iustitiam habere dicitis||
pro muneribus
interl.| interl.| non causam pensantes sed munera||
et iustitiam iusti aufertis ab eo
interl.| interl.| quod iuste ei iudicaretur||
marg.| marg.| QUI  IUSTIFICATIS etc. Supradictum quia pro uvis attulerunt spinas et fenum et lingua et stipulas et vepres arsuros quia non tantum ista fecerunt sed et legem abiecerunt et eloquium Dei blasphemaverunt. De quibus : de Sion egredietur lex et Verbum Dominum de Hierusalem.||
Numérotation du verset Is. 5,24 
propter hoc
interl.| interl.| propter predictas iniquitates||
sicut devorat stipulam flamma
interl.| interl.| lingua||

flamma] lingua Weber
ignis et calor flamme exurit sic radix eorum quasi favilla erit
interl.| interl.| ignis eterni||
et germen eorum
interl.| interl.| opus malum||
ut pulvis ascendet
interl.| interl.| non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie||
Abiecerunt
interl.| interl.| et merito||
enim legem Domini exercituum
interl.| interl.| novam scilicet evangelium||
Et
interl.| interl.| ideo||
eloquium Sancti Israel blasphemaverunt
interl.| interl.| Samaritanus es tu et demonium habes||
marg.| marg.| RADIX  EORUM. Prava cogitatio ex qua procedit opus tamquam germen. Unde apostolus : Nequa radix amaritudinis sursum germinans etc.||
Numérotation du verset Is. 5,25 
interl.| interl.| propter peccata principum||
iratus est furor
interl.| interl.| vindicta||
Domini
interl.| interl.| Domine ne in furore tuo arguas me et Ieremias : corripe nos Domine in iudicio et non in furore||
in populo suo
interl.| interl.| ante in patribus||
interl.| interl.| Iacob funiculus hereditis eius||
et extendit
interl.| interl.| percussurus||
manum suam
interl.| interl.| Filium brachium Domini cui revelatum est et alibi : manus Domini tetigit me||
super eum
interl.| interl.| populum||
marg.| marg.| IDEO  IRATUS. Notendum quod non exprobrat idolatriam vel cetera peccata sed quod abiecerunt legem evangelii et blasphemaverunt legem Domini.||
marg.| marg.| Qui iratus fuerat contra principes et potentes qui sapientes sunt sibi et munera sequentes quos devoravit lingua ignis ut potentes potenter tormenta patiantur.||
marg.| marg.| Iratus est. Non quod humanis subiaceat passionibus sed qui delinquimus nisi Dominum irascentem audierimus non timemus. Unde : patientia Dei ad penitentiam te adducit. Tu autem secundum duritiam tuam thesaurizas tibi iram in die ire.||
Et percussit eum
interl.| interl.| populum||
et
interl.| interl.| inde||
conturbati sunt montes
interl.| interl.| hiperbolice pre magnitudine malorum||
et facta sunt morticina eorum
interl.| interl.| prostrata a Romanis||
quasi stercus in medio platearum
interl.| interl.| sed||
in omnibus his non est aversus furor eius
interl.| interl.| quia illi non sunt conversi||
sed adhuc manus eius
interl.| interl.| potentia percutiendi||
extenta
interl.| interl.| tamquam adhuc percussura||
marg.| marg.| ET PERCUSSIT etc. Futura dicit quasi preterita prophetali certitudine. Unde : dederunt in escam meam fel et in siti.||
Numérotation du verset Is. 5,26 
et levabit signum
interl.| interl.| quia eloquium Domini blasphemaverunt||
interl.| interl.| vocationis qui congregabit Romanos contra Iudeos||
Nationibus
interl.| interl.| Romanorum||
procul et sibilabit
interl.| interl.| inspirabit||
interl.| interl.| hoc est signum||
ad eum de finibus terre
interl.| interl.| congregandum Romanum exercitum||
et ecce festinus
interl.| interl.| percepto signo||
velociter veniet
interl.| interl.| non sua sed Dei tractus potentia||
marg.| marg.| ET SIBILABIT etc. Hebrei hunc locum de Babyloniis intelligunt nos autem consequentiam attendentes Romanos intelligimus qui in finibus terre commorantur. Unde Italia eo quod ibi Hesperus occidat olim dicta est Hesperia. Si enim de {t. 3 : Erfurt, f. 79ra ; facsim., p. 13a} [Rusch, f. 79ra ] Babyloniis ermo esset prophetali consuetudine dixisset vocabo eum qui est ab aquilone vel apertius Babylonios Assyriosque demonstrasset.||
Numérotation du verset Is. 5,27 
non est deficiens
interl.| interl.| hiperbolice||
interl.| interl.| tanto itinere aliquis||
neque laborans
interl.| interl.| ut videtur pro desiderio efficiendi|||
in eo
interl.| interl.| exercitu||
non dormitabit
interl.| interl.| ardore preliandi||
neque dormiet
interl.| interl.| nocte ut semper parati sint||
neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius
interl.| interl.| vetustate plus solito durabunt omnia||
Numérotation du verset Is. 5,28 
sagitte eius acute
interl.| interl.| qualitas armorum describitur||
et omnes arcus eius extenti
interl.| interl.| non remissi||
ungule equorum eius ut silex
interl.| interl.| infatigabiles||
et rote
interl.| interl.| curruu||
eius quasi impetus tempestatis
Numérotation du verset Is. 5,29 
rugitus eius
interl.| interl.| metaphora non tam ad pugnandum quam ad predandum et devorandum sicut leo veniet||
ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit predam
interl.| interl.| Iudeos et sua||
Et
interl.| interl.| cupide||
amplexabitur et non erit qui eruat
Numérotation du verset Is. 5,30 
et sonabit
interl.| interl.| strepitus victorum||
super eum in die illa sicut {t. 3 : Erfurt, f. 79ra ; facsim., p. 13a} [Rusch, f. 79ra ] sonitus maris
interl.| interl.| tunc||
Aspiciemus
interl.| interl.| compatiendo adiungit se populo suo propheta||
interl.| interl.| qui modo superbi||
in terram et ecce tenebre
interl.| interl.| desperatio||
tribulationis et lux
interl.| interl.| spei quam in Domino habuimus||
obtenebrata est in caligine eius
interl.| interl.| tribulationis||
marg.| marg.| ASPICIEMUS. Non ausi respicere celum cuius habitatorem Deum offendimus.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_5)