initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 51

Numérotation du verset Is. 51,1 
Audite me
interl.| interl.| quasi quia alii nolunt vos saltem populi audite me||
interl.| interl.| corde aliis dormientibus in dolore||
qui sequimini
interl.| interl.| per fidem||
interl.| interl.| imitamini||
quod iustum
interl.| interl.| Christum||
interl.| interl.| alii iudicium||
est et queritis
interl.| interl.| apostolos et apostolicos viros significat||
Dominum
interl.| interl.| non terrena||
attendite ad petram
interl.| interl.| Abraham fide firmum||
unde excisi estis
interl.| interl.| nati||
et ad cavernam
interl.| interl.| Saram||
laci de qua precisi estis
interl.| interl.| lege generandi||
marg.| marg.| ATTENDITE AD  PETRAM. Christum de quo petra autem erat Christus unde : etiam christiani a Christo dicti. Et ad cavernam laci perfossionem lateris Christi. De qua precisi estis quando exivit sanguis redemptionis et aqua baptimatis. Vel sepulchrum Domini de quo resurgens innumerabiles filios genuit. Vel Ecclesia que diu sterilis de qua quotidie excidimur id est nascimur per lavacrum baptismi
Numérotation du verset Is. 51,2 
attendite ad Abraham patrem vestrum
interl.| interl.| Christum patrem multarum gentium||
et ad Saram que peperit vos
interl.| interl.| Ecclesiam que prius sterilis||
quia unum
interl.| interl.| solum exi de terra tua et de cognatione tua||
vocavi eum et benedixi ei
interl.| interl.| in operibus suis||
et multiplicavi eum
interl.| interl.| substantia filiis||
Numérotation du verset Is. 51,3 
consolabitur ergo Dominus
interl.| interl.| quasi qui olim Abraham multiplicavi et consolatus sum Ecclesia quoque et mutiplicare et consolari possum|||
et Sion
interl.| interl.| Ecclesia||
Consolabitur
interl.| interl.| in apostolis||
omnes ruinas eius
interl.| interl.| supplebit ruinas Iudeorum multitudine gentium||
et ponet desertum eius quasi delicias
interl.| interl.| quasi que prius erat a Deo deserta ipso inhabitante erit deliciosa virtutis afferens flores et poma perfectionis||
et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et letitia invenietur in ea gratiarum actio
interl.| interl.| pro beneficiis Dei||
et vox laudis
interl.| interl.| Dei||
marg.| marg.| GAUDIUM etc. Nota in Sion que comparatur paradiso Dei tantum debet esse gaudium et letitia et confessio et vox laudis ut quod in celo facturi sunt cum angelis in terra iugiter meditentur.||
Numérotation du verset Is. 51,4 
interl.| interl.| ergo||
attendite
interl.| interl.| diligenter||
ad me populus meus
interl.| interl.| apostoli||
interl.| interl.| gentes vel reliquie Israel unde : letamini gentes cum plebe eius||
et tribus mea
interl.| interl.| fideles||
me audite quia lex
interl.| interl.| evangelii||
a me exiet et iudicium meum
interl.| interl.| decretum scilicet ut Iudeis credere nolentibus gentes ad fidem vocentur||
in lucem populorum
interl.| interl.| populus qui ambulat in tenebris vidit lucem magnam||
requiescet
Numérotation du verset Is. 51,5 
prope est iustus meus
interl.| interl.| spradicta Filius hec autem Pater de Filio dicit||
interl.| interl.| cito nascetur Filius de virgine ut impleantur que promitto||
interl.| interl.| genitus a Patre sine tempore||
salvator meus
interl.| interl.| qui salvum faciet populum suum a peccatis||
et brachia mea
interl.| interl.| virtus||
interl.| interl.| apostoli iudicantes duodecim tribus Israel||
populos iudicabunt
interl.| interl.| in novissima die||
me insule
interl.| interl.| gentes vel Ecclesie vel sancte anime||
Expectabunt
interl.| interl.| ipse erit expectatio gentium||
et brachium meum
interl.| interl.| Filium per quem omnis feci||
sustinebunt
interl.| interl.| patienter expectabunt||
marg.| marg.| IUSTUS. Omnes iustificans vel iustitia eleganter ut non una gens sed totus orbis salvetur.||
Numérotation du verset Is. 51,6 
Levate
interl.| interl.| o gentes vel Ecclesie||
in celum oculos vestros
interl.| interl.| mentis||
et videte sub terra deorsum quia celi
interl.| interl.| aerei||
sicut fumus liquescent
interl.| interl.| secundum figuram non secundum essentiam||
et terra sicut vestimentum atteretur
interl.| interl.| celum et terra transibunt||
et habitatores eius
interl.| interl.| qui vivi invenientur||
sicut hec interibunt
interl.| interl.| ex hoc #habemus quod cetera non in nihilum redigentur sed in melius mutabuntur||
interl.| interl.| secundum figuram et vetustatem||
salus autem mea
interl.| interl.| Filius de quo viderunt oculi mei salutare tuum et alibi salutare tuum expectabo Domine||
in sempiternum erit et
interl.| interl.| ideo||
interl.| interl.| idem||
iustitia mea non deficiet
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 111ra ; facsim., p. 77a} [Rusch, f. 111ra ] CELI  SICUT  FUMUS. De sanctis dictum est et nos immutabimur quantomagis ergo de celo sole et stellis credendum est ? Quando luna solis lumen accipiet et sol septuplo fulgore rutilabit. Unde omnis creatura ingemiscit et parturit expectans liberationem filiorum Dei ut scilicet mutentur in melius non solum anime que immortales erunt sed et corpora quorum substantia clarificabitur. Quidam tamen perire et inveterascere pro abolitione et morte accipiunt.||
Numérotation du verset Is. 51,7 
audite me
interl.| interl.| quia lex a me egredietur etc.||
interl.| interl.| intelligite||
qui scitis iustum
interl.| interl.| Christum vel iudicium quo discrete omnia faciatis||
Populus
interl.| interl.| fidelis||
lex mea
interl.| interl.| evangelium||
in corde eorum
interl.| interl.| lex Dei eius in corde ipsius etc.||
nolite timere
interl.| interl.| o apostoli||
interl.| interl.| nolite timere eos qui corpus occidunt contra persecutores quos futuros fore presciebat exhortatur eos||
interl.| interl.| non in ore tantum||
opprobrium hominum et blasphemias
interl.| interl.| vel [blasphemi]am||
eorum ne metuatis.
Numérotation du verset Is. 51,8 
Sicut enim vestimentum
interl.| interl.| quasi cito transibunt et opprobrium eorum sicut vestimentum vestustate et tinea corruptum||
sic comedet eos vermis
interl.| interl.| conscientie qui non moritur||
et sicut lanam sic devorabit eos tinea.
interl.| interl.| inique mentis||
Salus autem mea
interl.| interl.| Christus||
in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum.
interl.| interl.| in eternum||
interl.| interl.| prioris populi et posterioris qui adventum illius receperunt de quo supra prope est iustus meus||
Numérotation du verset Is. 51,9 
Consurge
interl.| interl.| de solio paterne glorie||
consurge
interl.| interl.| genus humanum redimendo||
induere fortitudinem brachium Domini.
interl.| interl.| divinitatis contra principem mundi||
Consurge
interl.| interl.| o Fili||
interl.| interl.| genus humanum redimendo||
interl.| interl.| de solio paterne glorie||
sicut in diebus antiquis
interl.| interl.| ab Egyptiis liberando||
interl.| interl.| et sicut||
in generationibus seculorum.
interl.| interl.| sicut patribus nostris ostendisti potentiam tuam||
marg.| marg.| CONSURGE  CONSURGE etc. Vox prophete et fidelis populi, adventum Filii deprecantis, in quo promissum erat auxilium.||
Numquid non tu
interl.| interl.| o Fili||
percussisti
interl.| interl.| cum Patre||
superbum,
interl.| interl.| diabolum||
vulnerasti draconem ?
interl.| interl.| pharaonem vel diabolum||
Numérotation du verset Is. 51,10 
Numquid tu
interl.| interl.| o Fili||

Numquid] + non weber
siccasti
interl.| interl.| quasi qui hec fecisti hoc quoque facturus es||
hoc] hoe cacogr. Rusch
mare,
interl.| interl.| Rubrum||
interl.| interl.| huius seculi||
aquam
interl.| interl.| doctrinam philosophicam||
interl.| interl.| dogma||
abyssi vehementis ?
interl.| interl.| secularis profunditatis||
Qui posuisti profundum
interl.| interl.| de quo :"Veni in profundum maris et tempestas demersit me".||

Ps. 68, 3.
maris
interl.| interl.| huius seculi||
viam ut transirent liberati.
interl.| interl.| ab Egyptiis||
Numérotation du verset Is. 51,11 
Et nunc qui redempti sunt
interl.| interl.| sanguine Filii||
a Domino revertentur
interl.| interl.| ad viam iustitie||
et venient in Sion
interl.| interl.| presentem Ecclesiam et in beatitudinem eternam||
laudantes et letitia
interl.| interl.| « Beati qui habitant in domo tua »| ||

Ps. 83, 5.
interl.| interl.| que non deficiet||
super capita eorum
interl.| interl.| mentes||
gaudium et letitiam tenebunt
interl.| interl.| in celo||
fugiet dolor et gemitus.
Numérotation du verset Is. 51,12 
Ego
interl.| interl.| Filius quasi invocasti me et ego consolabor vos etc.||
interl.| interl.| quia alius non potest||
ego ipse
interl.| interl.| non per prophetas ed permemetipsum||
interl.| interl.| absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum||
consolabor vos
interl.| interl.| ipse Deus misericordiarum et consolationis||
quis tu ut timeres
interl.| interl.| quasi dixi nolite timere opprobria hominum et blasphemias quomodo ergo timetis que tam cito arescunt ad instar feni||
ab homine mortali et a filio hominis qui quasi fenum ita arescet
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 111rb ; facsim., p. 77b} [Rusch, f. 111rb ] QUIS TU etc. Increpat fideles ut non timeant minas vel tormenta principum quia omnis caro fenum. Eos etiam increpat qui in passione fugerunt et preterriti negaverunt ut erubescant et penitentiam agant.||
Numérotation du verset Is. 51,13 
et oblitus es
interl.| interl.| hominem timens||
Domini creatoris
interl.| interl.| alias : factoris ||

creatoris] factoris Weber
tui qui tetendit celos
interl.| interl.| incredibili virtute suspendit||
et fundavit terram
interl.| interl.| stabili mole||
et formidasti iugiter tota die
interl.| interl.| passionis||
interl.| interl.| non ad horam quod veniale||
a facie furoris eius qui te tribulabat
interl.| interl.| in corpore||
et paraverat
interl.| interl.| in anima||
ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis
interl.| interl.| quasi non est timendum quod cito transit||
Numérotation du verset Is. 51,14 
cito
interl.| interl.| Filius||
veniet gradiens
interl.| interl.| secundum humanitatem||
ad aperiendum
interl.| interl.| cor superborum vel infernum||
et non interficiet
interl.| interl.| peccatores sed vocabit ad penitentiam||
usque ad internicionem nec deficiet panis eius
interl.| interl.| ego sum panis vivus||
interl.| interl.| panis corpus et sanguis eius doctrina evangelii||
Numérotation du verset Is. 51,15 
ego autem sum
interl.| interl.| Pater ad Filium||
Dominus Deus tuus
interl.| interl.| secundum carnem||
qui conturbo
interl.| interl.| permitto turbari||
mare
interl.| interl.| mundum||
et intumescunt fluctus eius
interl.| interl.| contra electos et contra ipsum Filium unde movebitur aqua et mirabiles elationes maris murabilis in altis Dominus||
Dominus exercituum nomen meum
Numérotation du verset Is. 51,16 
Posui
interl.| interl.| o Fili||
verba mea
interl.| interl.| sapientiam et scientiam||
in ore tuo
interl.| interl.| quicquid Filius loquitur verba Patris sunt||
et in umbra manus mee
interl.| interl.| protectione divinitatis||
protexi te
interl.| interl.| a peccato ne vilescet et humanitas unita Verbo||
ut plantes
interl.| interl.| in fide||
Celos
interl.| interl.| novos apostolos scilicet et alios||
et fundes terram
interl.| interl.| novam||
et dicas ad Sion
interl.| interl.| Ecclesiam||
interl.| interl.| Sion ergo non alia nisi populus Dei est|||
populus meus es tu
Numérotation du verset Is. 51,17 
elevare elevare
interl.| interl.| a vitiis||
marg.| marg.| ELEVARE. Eos hortatur ad penitentiam qui in passione negaverunt vel in fidelitate prestiterunt clamantes crucifige etc.||
marg.| marg.| MORALITER. Possumus hec iuxta anagogen super anima intelligere peccatrice que nolens bibere calicem furoris Domini dicit Domine ne in furore tuo arguas me etc. Si autem biberit bonum est ei sua sentire supplicia et Deum audire dicentem cum ira furoris mei transierit rursum curabo et alibi. Numquid qui cadit non adiiciet ut resurgat ?||
Consurge
interl.| interl.| a somno peccati ad penitentiam||
Hierusalem que bibisti de manu
interl.| interl.| potestate||
Domini calicem ire eius
interl.| interl.| vastationem per Romanos||
usque ad fundum calicis soporis
interl.| interl.| mortis||
bibisti et epotasti
interl.| interl.| quasi hanc captivitatem sustinebis usque ad finem seculi||
usque ad feces
marg.| marg.| CALICEM  IRE etc. Solent medici amarissimum antidotum quod ex gustu nomen accepit dare stomacho nauseanti ut noxios humores evomat et possit coctos cibos atque digestos in alvum transmittere quos #fleumatum magnitudo digeri non sinebat igitur et Hierusalem que bibit de calice furoris Domini iubetur de ebrietate consurgere quia totum epotavit. Si enim adhuc biberet non consurgeret unde patet quod de ultima captivitate hoc dicitur.||
Numérotation du verset Is. 51,18 
non est qui sustentet eam
interl.| interl.| sicut Moyses sicut Daniel et alii prophete qui sepe Iudeos sustentaverunt modo autem neque prophetam neque sacerdotem neque consolatorem habuerunt||
ex omnibus filiis quos genuit et non est qui apprehendat manum eius
interl.| interl.| tamquam dux et doctor bene operandi||
ex omnibus filiis quos enutrivit
interl.| interl.| nam et apostoli transierunt ad gentes||
Numérotation du verset Is. 51,19 
duo sunt que occurrerunt
interl.| interl.| qui videns civitatem flevit super illam||
Tibi
interl.| interl.| o Hierusalem||
quis contristabitur super te
interl.| interl.| sicut Ieremias Daniel et ipse Iesus||
{t. 3 : Erfurt, f. 111va ; facsim., p. 78a} [Rusch, f. 111va ] vastitas et contritio et fames et gladius
interl.| interl.| id est mors||
interl.| interl.| duobus quattuor reddidit sed vastitatem sequitur contritio famem gladius||
quis consolabitur te
interl.| interl.| quasi aut nullus aut rarus||
Numérotation du verset Is. 51,20 
filii tui proiecti sunt
interl.| interl.| a terra sua||
dormierunt
| mortui insepulti||
in capite omnium viarum sicut bestia
interl.| interl.| animal immundum nec sacrificio aptum||
interl.| interl.| irretiti funibus peccatis||
interl.| interl.| orix Septuaginta : beta semicocta||
illaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui
Numérotation du verset Is. 51,21 
Idcirco
interl.| interl.| quia non habes consolatorem||
audi hoc paupercula
interl.| interl.| non habens spiritales divitias||
et ebria non a vino
interl.| interl.| in ebriavit me absintio||
Numérotation du verset Is. 51,22 
hec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit
interl.| interl.| scilicet contra Egipios et alios multos||
pro populo suo ecce tuli
interl.| interl.| tollam scilicet si penitueris||
de manu tua calicem
interl.| interl.| captivitatem mortis||
soporis fundum calicis indignationis mee non adiicies
interl.| interl.| si penitentiam egeris||
ut bibas illud ultra
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 111va ; facsim., p. 78a} [Rusch, f. 111va ] ECCE  TULI. Predixit captivitatem futuram nunc hortatur ad penitentiam tu evadant.||
Numérotation du verset Is. 51,23 
et ponam
interl.| interl.| reddam eis retributionem suam||
illud in manu eorum
interl.| interl.| persecutorum demonum||
qui te humiliaverunt et dixerunt anime tue
interl.| interl.| suggerendo||
Incurvare
interl.| interl.| a naturali dignitate||
ut transeamus
interl.| interl.| nisi te ipsum subdideris demones no nocebunt tibi||
interl.| interl.| super te||
et posuisti ut terram corpus tuum
interl.| interl.| eis calcandum||
et quasi viam
interl.| interl.| qui omnibus patet||
transeuntibus.
interl.| interl.| demonibus||
marg.| marg.| PONAM  ILLUM IN  MANU  EORUM  QUI TE. Secundum litteram humiliaverunt eos Chaldei et ipsi humiliati a Medis et Persis et humiliaverunt eos Romani et ipsi in multis humiliati humiliaverunt eos demones suadendo ut crucifigerent Christum et ipsi in hoc humiliati sunt quia sic potestatem suam amiserunt et in iudicio omnino humiliabuntur. Moraliter autem anima dum peccat diabolo subditur captiva dum penitentiam agit elevatur et consurgit et diabolus humiliatus ruit.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 51), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_51)