initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 52

Numérotation du verset Is. 52,1 
Consurge consurge
interl.|  ad virtutes
marg.|  CONSURGE  CONSURGE. Eos hortatur propheta qui post ascensionem predicantibus apostolis crediderunt.
marg.|  ALLEGORICE. Eadem et de Ecclesia possumus dicere que visio pacis et speculatio si in heresim corruerit iubetur exire et pristine fidei ornamenta suscipere. Et si fuerit suscitata sanctitas eius et continentie premia promittuntur ut per eam non transeat incircuncisus vel immundus quod ad immunditie opera referi potst. In circuncisi enim et immundi qui corporis voluptati et libidini serviunt.
induere fortitudine tua
interl.|  quia debilitate cecidisti
Sion
interl.|  Sion arx et civitas David. Hierusalem reliqua pars civitatis
induere vestimentis glorie tue
interl.|  virtutibus
Hierusalem
interl.|  et sic eris
civitas sancti
interl.|  Dei vel templi
quia non adiciet ultra
interl.|  si penitueris si mandata mea custodieris
ut pertranseat per te
interl.|  que societas lucis ad tenebras que conventio Christi ad Belial
incircumcisus
interl.|  spiritaliter
Et
interl.|  id est
inmundus.
marg.|  INDUERE  VESTIMENTIS. Moraliter. Anima quoque si per penitentiam pristinum robur receperit vocabitur habitaculum sancti et sic fiet templum Dei nec pertransibunt per eam incircuncisus et immundus de quibus dicitur : si mei non fuerint damnati tunc immaculatus ero. Omnia autem que promittuntur Sion et Hierusalem non ut Iudei somniant ad lapides et cineres illius dicuntur ut instaurentur in pristinum statum sed ad populum Hierusalem que occidit prophetas qui corruens in passione Christi in resurrectione illius est resuscitatus quando multa millia de Iudeis crediderunt et reliquie salve facte sunt.
marg.|  QUIA  NON  ADIICIET. Hec ad celestem Hierusalem quam nullus immundus ingreditur.
Numérotation du verset Is. 52,2 
Excutere
interl.|  declina a malo
de pulvere
interl.|  peccati
consurge
interl.|  fac bonum
sede Hierusalem,
interl.|  quieta mente
solve
interl.|  captiva
vincula
interl.|  peccata
colli tui captiva filia Sion
interl.|  cui iam imminet captivitas
interl.|  effeminatione animi usque hodie populus Iudeorum Nabuchodonosor iugum portat et peccatorum funibus constringitur
marg.|  EXCUTERE etc. Anima polluta sordibus candorem pristinum amittit. Sed excutit {t. 3 : Erfurt, f. 111vb ; facsim., p. 78b} [Rusch, f. 111vb ] pluverem cum apostolis quia imaginem terreni acceperat ut portet imaginem celestis. De pulvere hoc dicitur : Numquid confitebitur tibi pulvis etc. Solvuntur quoque vincula colli ut non audiat nervus ferreus collum tuum sicut monilia ut gravi onere liberata et recipiens pristina ornamenta cesset esse captiva redempta ab eo qui venit predicare captivis remissionem non corruptibilibus argento et auro sed sanguine agni immaculati.
Numérotation du verset Is. 52,3 
quia hec dicit Dominus Deus gratis
interl.|  vestra sponte

Deus] om. Weber
venundati estis
interl.|  diabolo
et sine argento redimemini.
interl.|  nullo merito vestro sed gratuito Dei beneficio
interl.|  sanguine Filii
marg.|  GRATIS etc. Nec commodum habuistis nec incommodum effugistis cum Filium Dei tradidistis.
Numérotation du verset Is. 52,4 
interl.|  in mundum qui meror et tenebre
descendit
interl.|  in patribus
populus meus
interl.|  genus humanum
in principio
interl.|  in Adam
ut colonus esset
interl.|  peregrinus quia patria nostra paradisus
Ibi
interl.|  in terra Gessen
et Assur
interl.|  diabolus
interl.|  Assyrii cum Nabuchodonosor
absque ulla causa
interl.|  Adam enim nihil ei nocuerat quare eum ad peccandum compelleret
calumniatus est eum.
interl.|  in terra promissionis
marg.|  IN  EGYPTUM. Arguit Iudeos et ventura predicit scilicet quod descenderunt sponte ad Egyptios tempore famis post ab Assyriis sine causa oppressi sunt.
marg.|  In Egyptum descendit populum meum. Quasi Egyptii voluerunt populum meum servitute opprimere et videbantur aliquid inde rationis habere quia subvenerant eis in famis necessitate. Sed ego liberavi eum et eduxi eum in terram #promissionis per desertum. Sed quid cause est Assyrio ut etiam in terra sua opprimat illum et calumnietur ei ?
Numérotation du verset Is. 52,5 
Et nunc quid mihi est hic dicit Dominus?
interl.|  quasi quid moror amplius in Iudea ubi tam pauci fideles transibo ad gentes unde fideles transeamus ab his sedibus
Quoniam ablatus est populus meus gratis.
interl.|  de terra sua vel a Deo male vivendo
interl.|  unde populus meus ablatus est gratis
Dominatores
interl.|  reges principes sacerdotes per quorum peccata sepe populus tam corpore quam anima captivatur
Eius
interl.|  populi
inique agunt dicit Dominus et iugiter tota die
interl.|  ter quotidie maledicunt Dominum et Nazareos eius
nomen meum blasphematur.
interl.|  in sinagogis vel in gentibus unde per vos nomen Domini blasphematur in gentibus
Numérotation du verset Is. 52,6 
Propter hoc
interl.|  quia blaphemor a Iudeis
sciet populus meus nomen meum
interl.|  fideles a Christo christiani vocati
in die illa
interl.|  incarnationis
interl.|  Abraham pater exulta ut videret diem meum
quia ego ipse qui loquebar
interl.|  olim per prophetas
ecce adsum.
interl.|  per me ipsum
Numérotation du verset Is. 52,7 
Quam pulchri
interl.|  propheta de Filio
interl.|  mundi a pulvere peccati
super montes
interl.|  sanctos
interl.|  Iudee vel apostolos virtutibus eminentes
pedes
interl.|  apostoli quorum pedes Dominus lavit
Annuntiantis
interl.|  Christi per apostolos per seipsum
et predicantis
interl.|  nobis
interl.|  nobis per seipsum
pacem
interl.|  cum Deo et cum angelis
interl.|  pacem his qui longe et his qui prope hic est pax nostra qui fecit utraque unum
annuntiantis bonum
interl.|  evangelium gratiam Spiritus Sancti
predicantis
interl.|  nobis
Salutem
interl.|  quam dedit
interl.|  redemptionem et beatitudinem
dicentis
interl.|  o
Sion regnabit
interl.|  victo diabolo

regnabit] regnavit Weber
Deus tuus.
interl.|  non peccatum
marg.|  QUAM  PULCHRI. De eo qui supradixerat : ego ipse qui loquebar ecce #assum testatur propheta quod ipse supra montes evangelium predicavit.
marg.|  ANNUNTIANTIS. Christi per seipsum per apostolos quibus ait : pacem relinquo vobis pacem meam do super quos Dominus sedens predicabat ipsi etiam pedes Christi predicationem eius portando.
Numérotation du verset Is. 52,8 
Vox
interl.|  audietur in toto orbe
speculatorum tuorum
interl.|  super muros tuos #constituti sunt custodes
levaverunt vocem
interl.|  ipsi
interl.|  alta loquentes
interl.|  predicationis in omnem terram exiit sonus eorum
simul
interl.|  simul corda que discordat non laudat
laudabunt
interl.|  Dominum
quia oculo
interl.|  cordis

oculo] oculum Weber
ad oculum
interl.|  oculi mei semper ad Dominum
interl.|  facie ad faciem
videbunt cum converterit
interl.|  ad fidem
interl.|  in convertendo Dominus captivitatem Sion facti sumus sicut consolati
Dominus Sion.
interl.|  Ecclesiam
marg.|  VOX  SPECULATORUM. Apostolorum et aliorum qui in specula sunt semper ut omnia prevideant et subiectos premoneant.
Numérotation du verset Is. 52,9 
Gaudete
interl.|  quia instaurata
et laudate simul deserta Hierusalem
interl.|  reliquie Iudeorum apostoli et alii
quia consolatus est Dominus
interl.|  per Spiritum Sanctum subintrante multitudine gentium
populum suum,
interl.|  fidelem
redemit Hierusalem.
interl.|  sanguine Filii
interl.|  generalem Ecclesiam
marg.|  GAUDETE  ET  LAUDATE etc. Primitivam Ecclesiam consolatur de multitudine gentium que excecatis Iudeis in locum eorum subintraverunt. Sed ducto populo a Romanis in captivitatem et succensis urbibus habitator aut nullus remansit aut rarus. Ecclesia autem que quondam in eis fuit multitudine gentium et reparata est et mutiplicata est unde eis qui crediderunt dicitur gaudete etc.
Numérotation du verset Is. 52,10 
Paravit Dominus
interl.|  incarnari fecit Filium vel predicari ubique
brachium sanctum suum in oculis
interl.|  cordium
omnium gentium et videbunt
interl.|  corde vel etiam corpore in iudicio
omnes fines terre
interl.|  omnes mundi cardines
interl.|  Filium
marg.|  BRACHIUM  SANCTUM. In brachio meo gentes sperabunt et alibi brachium tuum {t. 3   : Erfurt, f. 112ra   ; facsim., p. 79a} [Rusch, f. 112ra   ] cum potentia.
Numérotation du verset Is. 52,11 
Recedite recedite
interl.|  o apostoli ne peccatis corum involuamini vel quilibet sancti
exite
interl.|  a Hierusalem
inde pollutum,
interl.|  Iudeos morte et sanguine Christi
nolite tangere.
interl.|  qui tetigerit picem inquinabitur ab ea
Exite de medio eius.
interl.|  Hierusalem
Mundamini
interl.|  o apostoli
interl.|  a vitiis a consortio blasphemantium in necem quorum paratur exercitus romanus
qui fertis vasa Domini.
interl.|  vosipsos in quibus Dominus vel arma iustitie
marg.|  RECEDITE  RECEDITE etc. Hoc Iudei ad se referunt quando permittente Ciro regressi sunt in Hierusalem et vasa Domini que Nabuchodonosor asportaverat reportaverunt. Quibus ut aiunt munditia iudicitur ut ab illis sanctos vasa referantur et quia non in tumultu vel fuga exibunt predicitur. Sed melius ad apostolos et ad primitivam Ecclesiam hoc referimus ante enim quam Romani supervenirent et apostoli in gentes sunt divisi et alii fideles in regnum Agrippe transierunt a Spiritu Sancto admoniti.
marg.|  EXITE. In orbe evangelium predicantes ite docete omnes gentes.
marg.|  VASA  DOMINI. Templum Domini sanctum est quod estis vos vasa scilicet aurea vel argentea unde Paulus vas electionis dicitur. Vel vasa Domini armatura Dei lorica iustitie clipeus fidei galea salutis et gladius spiritus quod est verbum Domini.
Numérotation du verset Is. 52,12 
Quoniam non in tumultu
interl.|  sicut prius de Egypto sed in pace regis
interl.|  timore
exibitis
interl.| quamvis enim cesi tamen victores exititerunt
interl.|  a Iudeis
interl.|  ut victi sed victores quotidie multa Iudeorum millia fidei subiicientes
nec in fuga properabitis.
interl.|  ad gentes
Precedet enim vos
interl.|  euntes ad gentes
Dominus
interl.|  dux et moderator
et congregabit vos Deus Israel.
interl.|  ex Iudeis et gentibus ut faciat unum ovile
Numérotation du verset Is. 52,13 
Ecce intelliget
interl.|  voluntatem meam
interl.|  Dei verbum et Dei sapientia

intelliget] intelleget Weber
servus meus
interl.|  Filius obediens usque ad mortem
interl.|  ideo
exaltabitur et elevabitur
interl.|  ad celos vel per apostolorum predicationem
interl.|  super omnes celos
interl.|  ad dexteram Patris
et sublimis erit valde.
marg.|  ECCE  INTELLIGET Ne dubitetur quis dixerit et qui loquebar ecce adsum et quod sit brachium Domini Pater prespicue docet.
Numérotation du verset Is. 52,14 
Sicut obstupuerunt
interl.|  admirantes miracula ante passionem

obstupuerunt] obstipuerunt Weber
super te multi
interl.|  unde maiora miracula
sic inglorius erit inter viros
interl.|  in passione
interl.|  quia comsputus flagellatus crucifixus re vera cum erat speciosus forma pre filiis hominum
aspectus eius et forma eius
interl.|  species sine honore
inter filios hominum.
marg.|  SICUT  OBSTUPUERUNT  SUPER  TE. Non servatur ordo historie. Superius enim loquebatur propheta in persone Patris de ascensione Filii et subito ad passionem rediit.
Numérotation du verset Is. 52,15 
Iste asperget
interl.|  in baptismo
interl.|  lavabit sanguine proprio non sicut in lege sanguine agni
gentes multas super ipsum
interl.|  super sapientiam eius predicantibus apostolis
continebunt reges os suum
interl.|  philosophi quorum sapientia a crucis predicatione subversa est
quia quibus
interl.|  gentibus
interl.|  horum comparatione Iudeorum duritia reprehenditur de quibus audit audietis et non intelligetis
non est narratum
interl.|  per prophetas
de eo videbunt
interl.|  vel : viderunt
interl.|  corde et credent

videbunt] viderunt Weber
et qui non audierunt
interl.|  ab ipso in carne predicante de quibus beati qui non viderunt etc.
contemplati sunt.
interl.|  fide




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 52), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_52)