initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 59

Numérotation du verset Is. 59,1 
non est adbreviata manus Domini
interl.| breviata potentia ex quo liberavit vos ab Egypto
ut salvare
interl.| vos si credideritis
nequeat neque aggravata est auris eius ut non exaudiat
interl.| si pure invocaveritis sicut Moysem et alios olim audivit
Numérotation du verset Is. 59,2 
sed iniquitates vestre
interl.| quasi murus interpositus
interl.| cultus idolorum
diviserunt
interl.| Christus solvit parietem medium macerie
inter vos et Deum vestrum
interl.| ne vos salvet vel audiat
marg.|  SED  INIQUITATES  VESTRE. Ostendit quare non exauditi et in captivitatem ducti.
et peccata vestra
interl.| non potest faciem peccatorum vestrorum sustinere
absconderunt
interl.| ne videat turpitudinem vestram sed statim feriat
interl.| quasi murus interpositus
faciem eius
interl.| presentiam auxilium gratiam
a vobis ne exaudiret
interl.| in tempore tribulationis
Numérotation du verset Is. 59,3 
manus enim vestre pollute sunt sanguine
interl.| prophetarum et ipsius Christi
et digiti vestri iniquitate
interl.| quando dixerunt omnia que precepit Dominus nobis faciemus vel demonium habes et huiusmodi
labia vestra locuta sunt mendacium
interl.| pro Christo antichristum ponunt vel promittunt
et lingua vestra iniquitatem
interl.| blasphemiam
fatur
marg.|  MANUS  VESTRE. Iniquitates per partes exponit nec idolatriam obiicit que tempore Isaie colebatur sed sanguinis effusionem unde supra : iustus perit et nemo est qui recogitet
marg.|  Manus enim vestre. Ieremiam lapidaverunt. Isaiam secuerunt. Ezechielem in Babylone occiderunt et tandem Filium Dei inclamantes sanguis eius super nos et super filios nostros.
Numérotation du verset Is. 59,4 
non est qui invocet iustitiam
interl.| credat in Christum
neque est qui iudicet vere
interl.| quia elegerunt Barrabam crucifixerunt Christum
sed confidunt in nihili
interl.| in idolo idolum nihil est vel in nescio quo messia futuro
et loquuntur vanitates
interl.| iudaicas fabulas
interl.| Christum ter quotididie in sinagogis blasphemando messiam adhuc expectando
conceperunt laborem
interl.| multo labore mortem Christi machinantes
et pepererunt iniquitatem
interl.| parient scilicet suscipientes antichristum
marg.|  CONCEPERUNT. Qui expectant antichristum. Quem enim multo labore perquirunt iniquitate suscipient.
Numérotation du verset Is. 59,5 
ova aspidum
interl.| consilia venenosa
ruperunt
interl.| manifestando
marg.|  OVA  ASPIDUM. Ex ovo fetus ex corde consilium ex quo actus. Ova ergo ruperunt dum corda iniqua et venenosa consilia verbis ostenderunt dicentes reus est mortis.
marg.|  ASPIDUM. Aspis ad primam vocem incantatoris alteram aurem terre infigit alteram cauda obturat ne possit incantari. Sic Iudei inherentes terrenis ne locum et gentem perderent metuentes Christi predicationem repulerunt venenati venenatorum filii unde genimina viperarum.
et telas aranee
interl.| consilia opera vana et inutilia muscas et culices scilicet stultos et simplices capientia
texuerunt
interl.| contra Christum machinantes
qui comederit
interl.| acquiescendo
de ovis
interl.| consiliis
eorum
interl.| Iudeorum
morietur
interl.| morte eterna
interl.| sicut Abel acquiescens Caim dicenti egrediamur in agrum
et quod confotum est
interl.| nutritum ex ovis
erumpet
interl.| dum corda iniqua et venenosa consilia verbis ostenderunt dicentes reus est mortis
in regulum
interl.| antichristum regem omnium malorum
marg.|  ERUMPET  IN  REGULUM. Ex ovis aspidum regulus qui et basiliscus ex Iudeis antichristus. Ex eis enim nascetur flatu suo id est sermone venenoso multos occidens volantes ad patriam celestem. Occidit enim basiliscus flatu suo aves volantes per aera.
Numérotation du verset Is. 59,6 
tele eorum
interl.| consilia opera doctrina
non erunt in vestimentum
interl.| anime
neque operientur
interl.| contra frigus inferni
operibus suis
interl.| sanctorum vestimenta opera bona unde sacerdotes tui induantur
interl.| malis quia
opera eorum
interl.| tela aranearum
interl.| omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt
opera inutilia et opus iniquitatis
interl.| mors Christi
in manibus eorum
interl.|  quamvis dicant nobis non licet interficere quemquam
Numérotation du verset Is. 59,7 
pedes
interl.| affectus
eorum ad malum currunt
interl.| operando
interl.| cum laternis et facibus ad comprehendendum Christum
et festinant
interl.| tediose Pilatum rogando
ut effundant
interl.| ut vilem aquam
sanguinem innocentem
interl.| Christi vel prophetarum unde Hierusalem que occidis prophetas etc.
cogitationes eorum
interl.| contra Deum eradamus eum de terra viventium et huiusmodi
cogitationes inutiles vastitas
interl.| ab hostibus a diabolo
et contritio in viis eorum
interl.| actionibus pravis pro quibus vastati et contriti
marg.|  VASTITAS. Hoc apostolus posuit ad Romanos sicut illud. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Quod multi ignorantes de tertio decimo psalmo {t. 3 : Erfurt, f. 115vb ; facsim., p. 86b} [Rusch, f. 115vb ] putant sumptum qui versus in editione Vulgata additi sunt et in hebraico non habentur.
Numérotation du verset Is. 59,8 
interl.| Christum qui est pax vera qui ait pacem relinquo vobis pacem meam do vobis
nescierunt
interl.| credere nolentes
interl.| discretio boni et mali vel rectitudo
et non est iudicium
interl.| Christus
interl.| de quo iudicium gentibus proferet
in gressibus eorum
interl.| operibus
semite eorum
interl.| actiones
incurvate sunt
interl.| non natura sed voluntate quicquid enim incurvatur de recto torquetur in pravum
interl.| a bono in malum
eis omnis qui calcat
interl.| imitatur
in ea ignorat pacem
interl.| Christum
interl.| non solum non invenit sed nescit quid querere debeat
Numérotation du verset Is. 59,9 
propter hoc
interl.| quia ignoravimus pacem
marg.|  PROPTER  HOC. Propheta in persona populi penitentis respondet post accusationem quid loqui debeant penitentes.
elongatum est
interl.| transiliens ad gentes
iudicium
interl.| Filius cui datum est iudicium
a nobis et non apprehendet
interl.| fide trahendo
nos
interl.| sed gentes
iustitia
interl.| Christus
interl.| a gentibus comprehensa
expectavimus lucem
interl.| Christum in lege promissum de quo emitte lucem tuam etc.
et ecce tenebre
interl.| infidelitas antichristus
splendorem
interl.| Christum qui splendor glorie et figura substantie Patris
et in tenebris
interl.| ignorantie peccati
ambulavimus
Numérotation du verset Is. 59,10 
palpavimus
interl.| scripturam sacram Christum in ea non videntes verba tantum et folia non sensum fructumque querentes
sicut ceci parietem et quasi absque oculis attrectavimus
interl.| quia pene oculis etiam visibilis offertur Christus
impegimus meridie
interl.| in scripturam sacram que quasi meridies clara et aperta sanctis
interl.| in toto orbe sole iustitie rutilante
quasi in tenebris
interl.| non intelligentes
in caligosis
interl.| obscuris misteriis quamdiu enim legitur Moyses velamen super corda eorum est
quasi mortui
Numérotation du verset Is. 59,11 
rugiemus quasi ursi omnes et quasi columbe
interl.| non habentes cor
meditantes gememus expectavimus iudicium
interl.| Christum de quo Deus iudicium tuum regi da
et non est salutem
interl.| nobis sed gentibus
et elongata est a nobis
interl.| usque ad gentes
interl.| relinquetur vobis domus vestra deserta
marg.|  RUGIEMUS  QUASI  URSI  OMNES etc. Iudeorum meditatio et doctrina in sacra scriptura rugitui ursi et columbe gemitui comparatur quasi inutilis et vana sicut et illa. Circa subiectos quoque seviunt ut ursi contra maiores vel equales gemunt ut columbe ut illud : Effraim factus est quasi columba non habens cor.
Numérotation du verset Is. 59,12 
multiplicate sunt
interl.| quia et scriptura contempserunt et autorem occiderunt
enim iniquitates nostre
interl.| a quibus faciem avertens ne cerneres ne ferires
coram te
interl.| cui nihil occultum
et peccata nostra responderunt nobis
interl.| secundum iniquitates nostras recipimus
quia scelera nostra nobiscum
interl.| sunt adhuc
interl.| secundum petitionem nostram sanguis eius super nos et super filios nostros
et iniquitates nostras cognovimus
interl.| quasi putabamus esse iustitiam
interl.| penitentes quando compuncti corde dixerunt quid faciemus viri fratres et huiusmodi
Numérotation du verset Is. 59,13 
peccare
interl.| tradendo Pilato
et mentiri
interl.| dicendo reus est mortis etc.
contra Dominum et aversi sumus
interl.| a Domino
interl.| dicentes scimus quoniam Moysi locutus est Dominus hunc autem nescimus unde sit
ne iremus
interl.| imitantes unde si quis mihi ministrat me sequatur et illud post Dominum Deum tuum ambulabis
post tergum Dei nostri ut
interl.| hic homo non est a Deo qui sabbatum non custodit
loqueremur calumniam
interl.| contra Christum
et transgressionem
interl.| legis
concepimus
interl.| malitiam
et locuti sumus de corde
interl.| scienter
verba mendacii
interl.| traditiones hominum
interl.| invenimus eum subvertentem gentem nostram
Numérotation du verset Is. 59,14 
et conversum est
interl.| ad gentes
retrorsum iudicium
interl.| Christus
et
interl.| id est
iustitia
interl.| que pars iusti
longe
interl.| a nobis
quia corruit
interl.| quasi non mansit in eis qui mundi latitudinem et voluntatem sequuntur scribis et phariseis et huiusmodi
in plateis
interl.| vel [pla]tea

plateis] platea Weber
veritas et equitas
interl.| idem
non potuit ingredi
interl.| corda Iudeorum
interl.| que in cordibus habitat per fidem non potuit ingredi propter infidelitatem
Numérotation du verset Is. 59,15 
et facta est veritas
interl.| Christus
in oblivione
interl.| Iudeis
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 116ra ; facsim., p. 87a} [Rusch, f. 116ra ] VERITAS. Christus qui est via veritas et vita. Unde veritas de terra orta est et iustitia de celo prospexit. Et notandum quod crebro veritas nominata est ut Christi persona monstretur quam deserentes sequuti sunt mendacium.
et qui
interl.| credendo in Christum
recessit a malo
interl.| infidelitatis
prede patuit
interl.| aliorum Iudeorum qui diripiebant fidelium bona unde rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis
et vidit Dominus
interl.| penitentiam eorum infructuosam
et malum apparuit in oculis eius
interl.| quia non puro corde
interl.| qui omnia videt
quia non est
interl.| eis
interl.| quia translatum est ad gentes
iudicium
interl.| discretio boni et mali vel inter simplicitatem et duplicitatem vel in eorum penitentiam iudicium rectitudinis
marg.|  ET  VIDIT etc. Ostenso quia penituerunt ostendit non placuisse Domino penitentiam eorum quia non puro corde plures penituerunt.
Numérotation du verset Is. 59,16 
et vidit
interl.| Pater
quia non est
interl.| in Iudeis
vir
interl.| sanctus
interl.| sicut Moyses David et alii
marg.|  QUIA  NON  EST  VIR. Mente omnes effeminati sunt sicut illud. Veni et non erat qui audiret.
et aporiatus est
interl.| contristatus est de infidelitate eorum
quia non est qui occurrat
interl.| Iudeis in infidelitate obstinatis
interl.| interveniat pro eis sicut Moyses in deserto
interl.| Deo ne percutiat
et salvavit
interl.| vel [salva]bit
interl.| a persecutione illorum resuscitando a mortuis
sibi brachium suum
interl.| Filium per quem omnia facta sunt
et iustitia eius ipsa
interl.| id est Filius par quem omnis iustitia
confirmavit
interl.| vel [confirma]bit
interl.| in gentibus per fidem
eum
interl.| Patrem
marg.|  ET  SALVABIT  SIBI  BRACHIUM. Pater scilicet per Filium gentes et iustitia eius vel misericordia secundum Septuaginta confirmabit eum qui voluerit converti non merito sed misericordia et iustitia. Iustum enim est ut penitenti creature creator parcat que meritis suis salvari non poterat.
Numérotation du verset Is. 59,17 
indutus est
interl.| electos suos ab inimicorum persecutione liberando et pro ipsis pugnando ipsos salvando
interl.| hoc est iuste quasi loricatus et galeatus in ultione inimicorum suorum venit cum per Romanos evertit Iudeam
iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius indutus est vestimentis ultionis
interl.| militibus romanis
et opertus est quasi pallio zeli
interl.| ire vindicte
Numérotation du verset Is. 59,18 
interl.| paratus armis indutus
sicut ad vindictam quasi ad retributionem
interl.| ut secundum opera sua recipiant
indignationis hostibus suis
interl.| Iudeis
et
interl.| ut sicut prophetas et ipsum Christum occiderunt a Romanis occidantur
vitissitudinem inimicis suis
interl.| retribuendam iniquitatis
insulis
interl.| civitatibus Iudeorum
vicem
interl.| mercedem
reddet
interl.| delendo eas
Numérotation du verset Is. 59,19 
et timebunt
interl.| sancte caste filialiter unde beatus vir qui timet Dominum vel servili timore
qui ab occidente
interl.| multi ab oriente et occidente venient etc.
nomen Domini
interl.| Patris unde manifestavi nomen tuum hominibus
et qui ab ortu solis
interl.| Filium cui dicitur exurge gloria mea
gloriam eius
interl.| Patris
cum venerit
interl.| autor beatitudinis
interl.| Filius incarnatus vel ad gentes in predicatione apostolorum
quasi fluvius
interl.| quia in ipso fons sapientie et doctrine et scientie qui dicit si quis #s u
violentus
interl.| cui nihil resistit unde data est mihi omnis potestas in celo et in terra
quem spiritus Domini
interl.| amor bonitas caritas
cogit
marg.|  ET  TIMEBUNT  QUI. Premonstrata vindicta Dei in Iudeos per Romanos describit fidem gentium de quattuor partibus mundi venientium audita predicatione apostolorum.
marg.|  QUASI  FLUVIUS. Quod citissime mundum sua predicatione et fide implevit de quo : Velociter currit sermo eius.
marg.|  QUEM  SPIRITUS  COGIT  DOMINI. Ad redimendum genus humanum Spiritus Sanctus scilicet. Unde : qui conceptus est de Spiritu Sancto et requiescet super eum Spiritus Domini etc.
Numérotation du verset Is. 59,20 
interl.| cum
et venerit Sion redemptor
interl.| Christus
interl.| fidelibus Iudeis vel Ecclesie
qui redeunt
interl.| qui fidem habent scilicet et operationem
ab iniquitate
interl.| infidelitatis et negationis
interl.| ad eos qui cum vitiis et concupiscentiis pugnant
in Iacob dicit Dominus
Numérotation du verset Is. 59,21 
hoc fedus meum cum eis
interl.| scilicet qui redeunt ab iniquitate
dicit Dominus spiritus meus
interl.| sanctus a prophetia
qui est in te
interl.| o Isaia
et verba mea
interl.| evangelium meum cui non succedat alia lex unde Iohannes dicit evangelium eternum
que posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum
interl.| celum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
marg.|  HOC  FEDUS  MEUM etc. Ut scilicet eos sanguine Filii redimam et ipsi precepta mea faciant et memoriter teneant et hoc est Spiritus meus etc.
marg.|  SEMINIS. Sequentium prophetarum apostolorum martyrum qui eodem Spiritu repleti sunt. Spiritus enim Sanctus qui docuit Isaiam. Ad alios quorum quasi per successionem transit. Et hoc est amodo et usque in sempiternum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 59), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_59)