initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 61

Numérotation du verset Is. 61,1 
Spiritus Domini super me eo
interl.| interl.|quia maior unde requiescet super eum Spiritus Domini||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 117rb ; facsim., p. 89b} [Rusch, f. 117rb ] SPIRITUS  DOMINI  SUPER ME. Christus secundum humanitatem qui supradixerat : ego Dominus in tempore congregabo eos etc.||
quod unxerit Dominus me ad annuntiandum
interl.| interl.|gaudium vite eterne||
mansuetis
interl.| interl.|humilibus spiritu unde beati mites quoniam ipsi possidebunt terram beati pacifici etc.||
marg.| marg.| QUOD  UNXERIT ME. Oleo letitie abundantia gratie. Hieronymus : hec unctio in baptismate completa est quia Spiritus Domini in specie columbe descendit et mansit in illo unde post baptismum in Luca invenitur scriptum. Spiritus Domini super me etc.||
misit me ut mederer
interl.| interl.|remissione peccatorum||
contritos corde
interl.| interl.|compunctione||
interl.| interl.|cor contritum et humiliatum Deus non despicies||

contritos] contritis Weber
interl.| interl.|dicens penitentiam agite||
captivis
interl.| interl.|sub diabolo et erroribus variis||
indulgentiam et clausis apertionem
interl.| interl.|in carcere infidelitatis et ignorantie||
marg.| marg.| APERTIONEM. Scilicet resolutionem sic enim Symachus apertius transtulit.||
Numérotation du verset Is. 61,2 
ut predicarem annum
interl.| interl.|totum tempus quo in carne conversatus est unde Paulus de primo adventu ecce nunc tempus acceptabile||
interl.| interl.|tempus gratie unde ecce nunc tempus acceptabile||
placabilem
interl.| interl.|fide et salute hominum||
Domini et diem ultionis Deo nostro
interl.| interl.|Pater enim est Christi Deus secundum humanitatem||
marg.| marg.| DIEM  ULTIONIS. Damnationis que per Romanos secundum illud venient dies in te et circundabunt te inimici etc. Et cum videritis ab exercitu circumdari Hierusalem etc.||
ut consolarer omnes lugentes
interl.| interl.|peccata sua et aliorum unde beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur||
Numérotation du verset Is. 61,3 
ut ponerem lugentibus
interl.| interl.|apostolis unde tristitia est mihi magna et continuus dolor pro fratribus meis et optabam anathema esse pro fratribus meis||
Sion et darem eis coronam
interl.| interl.|remunerationem eternam||
pro cinere
interl.| interl.|habitu luctuoso||
marg.| marg.| CORONAM  PRO  CINERE. Cum scilicet viderint de Iudeis plurimos credidisse et pro lugubri instrumento stolam mundissimam accipere.||
marg.| marg.| Pro cinere. Pro luctu et dolore fructuum suorum cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes tunc habebunt oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu meroris.||
oleum gaudii pro luctu pallium
interl.| interl.|vestimentum iocunditatis pro lugubri||
laudis pro spiritu meroris et
interl.| interl.|tunc||
vocabuntur
interl.| interl.|illo tempore||
in ea
interl.| interl.|Ecclesia||
fortes
interl.| interl.|apostoli et alii||
iustitie
interl.| interl.|ad iustitiam faciendam||
interl.| interl.|sed||
plantatio Domini
interl.| interl.|plantati in domo Domini ab ipso||
ad glorificandum
interl.| interl.|Deum||
Numérotation du verset Is. 61,4 
et edificabunt
interl.| interl.|apostoli plantati verbo et exemplo||
deserta a seculo
interl.| interl.|a Deo corda gentium et Iudeorum||
et ruinas antiquas
interl.| interl.|Iudeorum infidelitatem||
erigent
interl.| interl.|ad fidem||
interl.| interl.|per eos qui ex eo populo crediderunt||
et instaurabunt civitates
interl.| interl.|diversas Ecclesias diversarum gentium vel quinque sensus corporum||
desertas
interl.| interl.|a Deo||
dissipatas
interl.| interl.|per diversos errores||
in generationem
interl.| interl.|Iudeorum||
et generationem
interl.| interl.|gentium||
Numérotation du verset Is. 61,5 
et stabunt
interl.| interl.|recti fide et opere||
alieni
interl.| interl.|a Deo||
interl.| interl.|gentes de quibus multi predicatores||
et pascent
interl.| interl.|pabulo verbi Dei||
interl.| interl.|repulsis pravis pastoribus||
pecora vestra
interl.| interl.|simplices mansuetos unde pasce oves meas pasce agnos meos||
et
interl.| interl.|idem||
filii peregrinorum agricole
interl.| interl.|cultores Ecclesie||
et vinitores
interl.| interl.|vineam custodientes et excolente."Vinea Domini Sabaoth domus Israel est".||

Cf. Is. 5, 7 (Vetus latina, p. 155-157 iuxta LXX [praeter α’] versio C E) ut laud. v. g. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), p. 26.322-323. Weber (iuxta α’ hebr.) : « Vineam enim Domini exercituum... ».
vestri erunt
marg.| marg.| VINITORES. Mali cultores vinee scribe et pharisei de quibus malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis.||
Numérotation du verset Is. 61,6 
vos autem sacerdotes Domini
interl.| interl.|quasi filii peregrinorum agricole etc. vos autem apostoli||
interl.| interl.|magistri eorum||
vocabimini
marg.| marg.| VOS  AUTEM. Hoc ad predicatores de gentibus qui filii peregrinorum. Vel ad apostolos de quibus reliquie salve fient ut qui maioris dignitatis dicantur sacerdotes Domini ut istud de filiis David qui erant sacerdotes in domo Domini.||
interl.| interl.|quia||
ministri Dei vestri
interl.| interl.|vel nostri||

vestri] nostri Weber
dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis
interl.| interl.|martyres omnia superantes||
interl.| interl.|o apostoli delectati refecti victoria martyrum||
et in gloria earum superbietis
interl.| interl.|exaltabimini||
Numérotation du verset Is. 61,7 
interl.| interl.|quia||
pro confusione vestra
interl.| interl.|o apostoli||
duplici
interl.| interl.|de infidelitate Iudeorum et apostasia vel idolatria gentium||
et rubore laudabunt partem eorum
interl.| interl.|Iudei et gentes converse ad fidem||
propter hoc in terra sua
interl.| interl.|viventium que sursum non deorsum unde ad Loth in monte salvaberis||
duplicia
interl.| interl.|anime et corporis premia||
possidebunt letitia sempiterna erit eis
marg.| marg.| PARTEM  EORUM. Dominum unde Dominus pars hereditatis mee etc. Quod nemo veraciter dicit qui aliam partem querit.||
Numérotation du verset Is. 61,8 
quia ego Dominus diligens iudicium et odio habens rapinam {t. 3 : Erfurt, f. 117va ; facsim., p. 90a} [Rusch, f. 117va ] in holocaustum et dabo opus eorum
interl.| interl.|fidelium||

et] om. Weber holocaustum] holocausto Weber
in veritate et fedus perpetuum
interl.| interl.|celum et terra trasibunt verba autem mea non transibunt||
feriam eis
marg.| marg.| QUIA  EGO  DOMINUS etc. Quasi hoc faciet Dominus qui magis diligit iustitiam pauperum et iudicium verum quam munera divitum que sepe de rapina sunt nec magis quam scorti precium vel canis sacrificium vel si quis immolet filium Domino placent.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 117va ; facsim., p. 90a} [Rusch, f. 117va ] IN VERITATE. Ut in veritate comedant agnum ut faciant circuncisione in cordium que data sunt in figura omnia in veritate faciant.||
marg.| marg.| FEDUS  PERPETUUM. Evangelium eternum non ut Vetus Testamentum cui succedit evangelium.||
Numérotation du verset Is. 61,9 
et scietur in gentibus semen eorum
marg.| marg.| SEMEN  EORUM. Fideles quibus apostoli semen Verbi commiserunt quo a Domino acceperunt unde : ite docete omnes gentes baptizantes eos etc.||
et
interl.| interl.|id est||
germen
interl.| interl.|filii in fide||
eorum in medio populorum omnes qui viderint eos
interl.| interl.|apsotolos et eorum imatitores||
cognoscent
interl.| interl.|statim||
interl.| interl.|in fide virtutibus miraculis||
eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus
Numérotation du verset Is. 61,10 
gaudens gaudebo
interl.| interl.|in persona Ecclesie||
in Domino
interl.| interl.|non quia de genere Abrahe sim et aliorum patrum||
marg.| marg.| GAUDENS  GAUDEBO. Gaudebo in Domino non in mundo unde gaudete in Domino semper.||
et exultabit anima mea
interl.| interl.|cor meum et carnis mea exultaverunt in Deum vivum patrum||
in Deo meo quia induit
interl.| interl.|Dominus||
me vestimentis salutis et indumento iustitie
interl.| interl.|sacerdotes tui induantur iustitiam||
circumdedit me
interl.| interl.|decoravit me Christus subaudi||
interl.| interl.|in perfectis||
quasi sponsum decoratum
interl.| interl.|in Christo in maioribus||
corona et quasi sponsam ornatam
interl.| interl.|in minoribus||
interl.| interl.|variis virtutibus||
monilibus suis
interl.| interl.|sanctimonia sine qua nemo videbit Deum||
marg.| marg.| VESTIMENTIS  SALUTIS etc. Virtutibus ipso Christo. Unde : Christum induistis etc. Christus enim est indumentum sanctis et ipsi ei.||
marg.| marg.| QUASI  SPONSUS etc. Christus Ecclesie sponsus sed tamen perfectos in Ecclesia eodem nomine dignatur de quibus : Sapientiam loquimur inter perfectos. Imperfecti sponsa de quibus dicitur tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi non escam. Ipse ergo sponsus Christus sponsos facit et sponsas tamen una in capite et in membris est Ecclesia.||
marg.| marg.| ET QUASI  SPONSAM. Alterius comparationis ponit exempla quorum prius ad sponsum sequens refertur ad sponsam.||
Numérotation du verset Is. 61,11 
sicut enim terra
interl.| interl.|celestibus pluviis irrigata||
profert germen suum et sicut hortus
interl.| interl.|qui fontium et fluviorum aquas desiderat||
semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit iustitiam
interl.| interl.|Christum qui omnes iustificat||
et laudem
interl.| interl.|electorum suorum||
coram universis gentibus
interl.| interl.|non Iudeis tantum in quo percutitur supercilium Iudeorum||
marg.| marg.| ET LAUDEM. Suam unde : laudate Dominum omnes gentes. Et alibi : #Domine d n etc. Quasi sicut terra et ortus irriguus germinant sic Ecclesia Spiritu Sancto fecundata reddet Domino fructum laudis et bone operationis.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 61), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_61)