initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 65

Numérotation du verset Is. 65,1 
Quesierunt me
interl.| interl.|gentes per fidem||
qui ante
interl.| interl.|antequam homo fierem||
interl.| interl.|populus quem non cognovi servivit mihi||
non interrogabant invenerunt
interl.| #interl.|misericordem me s||
qui
interl.| interl.|ante||
non quesierunt me dixi
interl.| interl.|formam servi accipiens||
interl.| interl.|Filius qui ante dixi Moisi ego sum qui sum||
ecce ego ecce ego ad gentem
interl.| interl.|ut faciam s e cunctis gentibus unam christiani nominis||
que non vocabat nomen meum
interl.| interl.|que nesciebat me||
marg.| marg.| QUESIERUNT etc. Ad hoc respondet Filius. #Quare nos er fe in vi t. Quasi si alieni me querentes tam clementem invenerunt non est crudelitas mea que vobis neget auxilium sed iniquitas vestra et impenitens cor vestrum. Unde populus quem non cognovi servivit mihi et filii alieni mentiti sunt mihi||
Numérotation du verset Is. 65,2 
expandi manus meas
interl.| interl.|quasi largus nihil denegans penitentibus||
tota die
interl.| interl.|passionis||
ad populum incredulum
interl.| interl.|Iudeorum||
qui graditur in via non bona
interl.| interl.|relicto Christo qui est via||
interl.| interl.|lata et speciosa que ducit ad mortem||
post cogitationes suas
interl.| interl.|pravas||
interl.| interl.|ab occultis meis munda me||
marg.| marg.| EXPANDI  MANUS  MEAS  TOTA etc. In cruce orans pro eis : Pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt vel ut eos reciperem et collocarem in sinu meo. Vel beneficia operum largiendo ex quo eduxi eros ab Egitpo. Incarnatus quoque infirmos eorum curavi mortuos suscitavi paucis panibus eos pani. Ipsi tamen semper extiterunt increduli.||
Numérotation du verset Is. 65,3 
populus
interl.| interl.|unde :"Populus hic labiis me honorat cor autem eorum" etc.||
interl.| interl.|hec fecit populus||

Mt. 15, 8 ; Mc 7, 6.
qui ad iracundiam
interl.| interl.|vindictam||
provocat me
interl.| interl.|studio delinquendo||
ante faciem meam
interl.| interl.|aperte quod peius est||
interl.| interl.|in templo meo scilicet idola posuerunt in quo sepe exhibui patientiam meam||
interl.| interl.|cui omnia patent||
semper qui immolant
interl.| interl.|diis alienis idolatrie iungentes luxuriam||
in hortis et sacrificant
interl.| interl.|demonibus||
interl.| interl.|incensum||
super lateres
interl.| interl.|pro uno altari quod erat in templo plura faciebant et super sacrificabant||
marg.| marg.| POPULUS  QUI AD  IRACUNDIAM.  ALLEGORICE. Omnis hereticus Deum ad iracundiam provocat in falsitate doctrine offert immunda sacrificia non imperpetuum mansura sed adinstar ortorum ad breve virentia. Carnis enim deliciis providet unde omnis caro fenum. Hinc quoque illius apud grecos sapientissimi laudatur sententia qui omnes seculi voluptates et mundi pompam et celeriter transeuntem luxuriam ortos Adonidis vocat. Sacrificant autem heretici super lateres {t. 3 : Erfurt, f. 119va ; facsim., p. 94a} [Rusch, f. 119va ] quando exquisita mendacia dialetica cupiunt arte firmare et in quadrum extruere et secti in latere pulveris roborare lineis.||
Numérotation du verset Is. 65,4 
interl.| interl.|mortuorum que Iudei in modum domorum faciunt||
et in delubris idolorum dormiunt
interl.| interl.|super pelles scilicet hostiarum ut futura somnient||
marg.| marg.| IN DELUBRIS. Delubra a delendo dicta eo quod ibi putabatur ablui anima. Vel quia prope erant piscine ubi et sacerdos lavabatur et hostia.||
marg.| marg.| ALLEGORICE. Heretici in memoriis magistrorum et in specubus dormiunt qui lumen Spiritus Sancti relinquentes et cenaculum in quo apostoli versabantur in diaboli tenebris commorantur et speluncas diligunt de quibus vos autem fecistis illam spelunca. Somniis credunt et fantasiis. Carnem porcorum comedunt de quibus dicitur : ne mittatis margaritas ante porcos et ius profanum quod in libris eorum heretica arte conditum est. Vasa eorum immunda tam doctrine scilicet quam corpora. In tantam quoque amentiam veniunt ut qui ipsis non fuerit similis quasi perditum detestentur.||
qui comedunt
interl.| interl.|contra preceptum legis||
carnem suillam et ius profanum
interl.| interl.|porcinum||
in vasis eorum
Numérotation du verset Is. 65,5 
qui dicunt
interl.| interl.|immundi||
interl.| interl.|alii non manducanti non adoranti idola||
recede a me non appropinques mihi quia immundus es isti
interl.| interl.|qui talia agunt et in alios superbiunt||
fumus erunt
interl.| interl.|nihil||
interl.| interl.|et||
in furore meo ignis
interl.| interl.|erit||
interl.| interl.|gehenne||
ardens
interl.| interl.|in eis||
tota die
interl.| interl.|semper||
marg.| marg.| IN FURORE  MEO. Furorem oblivionem iram penitudinem ita in Deo accipere debemus quoniam inanus pedes oculos aures et cetera membra que habere dicitur non quod his pateat perturbationibus qui eas extinguit in nobis sed per verba nostra Dei intelligimus affectum erga nos.||
Numérotation du verset Is. 65,6 
ecce scriptum est coram me
interl.| interl.|malum eorum ut non obliviscar||
non tacebo sed reddam
interl.| interl.|immo dicam ite maledicti in ignem eternum||
et retribuam in sinu eorum
interl.| interl.|in interiora mentis ut propria torqueantur conscientia||
marg.| marg.| NON  TACEBO. Qui superius dixit tacui semper silui patiens fui modo dicit non tacebo id est nec parcam amplius neque sustinebo iniquitates eorum.||
Numérotation du verset Is. 65,7 
iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum
interl.| interl.|idolatrarum||
marg.| marg.| INIQUITATES  PATRUM. Ut scilicet non solum pro peccatis vestris puniamini sed etiam pro patrum iniquitatibus quos imitati estis. Aliter enim non portat filius iniquitatem patris.||
simul dicit Dominus
interl.| interl.|ut puniamini sicut illi quos imitati estis et sic quodammodo eorum filii||
qui sacrificaverunt
interl.| interl.|filios et filias demoniis||
super montes et super colles exprobraverunt mihi
interl.| interl.|me despiciendo et idolis immolando||
marg.| marg.| QUI  SACRIFICAVERUNT  SUPER. Quando in Bethel et in Dan aureos vitulos adoraverunt. Hereticus quoque contemnens simplicitatem Ecclesie sacrificat in montibus et exprobrat Deo dum eius precepta contemnit.||
et remetiar opus eorum primum
interl.| interl.|pro culpa penam metiendo vel mensurando||
in sinu eorum
interl.| interl.|in anima post iudicium et in corpore cum et vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur||
Numérotation du verset Is. 65,8 
hec dicit Dominus quomodo si inveniatur
interl.| interl.|post tempestatem||
granum
interl.| interl.|illesum||
in botro et dicatur
interl.| interl.|volenti tangerer||
ne dissipes illud
interl.| interl.|sine crescere||
quoniam benedictio est
interl.| interl.|id est placuit Domino ut pro benedictione de tanta copia reservaret illud||
interl.| interl.|aliquos reservando||
sic faciam propter servos meos
interl.| interl.|Abraham Isaac et Iacob ad quos facta est promissio vel propter eos qui inter plurimos peccatores serviunt mihi||
ut non disperdam totum
interl.| interl.|genus humanum||
marg.| marg.| QUOMODO SI etc. Quasi propter malos non perdam bonos sed quomodo si etc. Dixerat enim perturum Israel.||
marg.| marg.| DE IACOB  SEMEN. Semen Iacob et Iude apostoli possidentes montes alios scilicet credentes virtutibus eminentes unde : nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus.||
Numérotation du verset Is. 65,9 
et educam de Iacob
interl.| interl.| "non deficiet sceptrum de Iuda" etc.| ||

Cf. Gn. 49, 10 .
semen
interl.| interl.|Christum quod supra botri granum||
et de Iuda possidentem montes sanctos {t. 3 : Erfurt, f. 119vb ; facsim., p. 94b} [Rusch, f. 119vb ] meos
interl.| interl.|apostolos ; unde : « Levavi oculos meos ad montes » et alibi : « Montes in circuitu eius » etc.||
marg.| marg.| MONTES  SANCTOS.  SEPTUAGINTA. Montem meum scilicet Christum qui est mons montium.  Montes enim sunt apostoli qui de Iudeis possederunt Christum in quo fundati sunt.||

Ps. 120, 1 (Ps-R).
Ps. 124, 2.

sanctos] om. Weber
et hereditabunt
interl.| interl.|scilicet hereditatem de qua dabo tibi gentes hereditatem tuam||
eam
interl.| interl.|scilicet Ecclesiam||
marg.| marg.| ET HEREDITABUNT. Unde semen Abrahe servi eius filii Iacob electi eius. Quicumque adhuc semen sunt nec formati in filium servi Domini sunt quibus dicitiur. Scio quia semen Abrahe estis nondum #s filii. Qui autem filius est Domini electus est. {t. 3 : Erfurt, f. 119vb ; facsim., p. 94b} [Rusch, f. 119vb ] Unde electi possident Ieruslem servi habitant in ea unde : non accepistis spiritum servitutis in timore sed adoptionis filiorum.||
electi mei
interl.| interl.|apostoli unde non vos me elegistis sed ego elegi vos||
et servi mei
interl.| interl.|fideles||
habitabunt ibi
Numérotation du verset Is. 65,10 
et erunt campestria in caulas
interl.| interl.|Ecclesias||
gregum
interl.| interl.|fidelium quorum cor unum et anima una||
et vallis Achor in cubile armentorum
interl.| interl.|requiem||
populo meo
interl.| interl.|fideli scilicet||
qui requisierunt me
interl.| interl.|hec fient eis scilicet qui requisierunt me||
interl.| #interl.|fide et opere||
marg.| marg.| CAMPESTRINA. Alii saltus. Unde Dominus revelabit condensa silvarum ut latrones ibi latitare desistant et bestie venenataque animalia in Ecclesiam Dei transeant.||
marg.| marg.| IN CAULA  GREGUM. Alia translatio habet Saronas que est regio inter Ioppen et Liddam atque Rammam fecunda et pabulosa sed latronibus infesta unde interpretatur vallis effundens sanguinem.||
marg.| marg.| ET VALLIS  ACHOR. Ubi Achor filius Charim despoliis Hierico furatus cum omni domo periit vocatur locus vallis Achor id est turbationis vel tumultus in quo significatur gentilitas sicut et per Saronas que interpretatur vallis fundens sanguinem que effusione sanguinis plena in tumultu et in turbatione vitiorum manebat. Sed Achor versa est in caulas gregum sive ovilia et in cubile armentorum id est Ecclesias et requiem predicatorum et aliorum fidelium qui designantur per armenta et greges ovium.||
marg.| marg.| ARMENTORUM. Predicatorum qui Ecclesiam armant et defendunt. Armentum enim dicitur ab armando.||
Numérotation du verset Is. 65,11 
et vos
interl.| interl.|o Iudei||
qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum
interl.| interl.|templum quod in monte vel celestem Hierusalem vel Christum qui est mons montium||
qui ponitis
interl.| interl.|alia translatio paratis||
Fortune mensam et libatis super eam
marg.| marg.| ET VOS  QUI  DERELIQUISTIS.  ALLEGORICE. Omnes qui Ecclesiam deserunt et obliviscuntur montem sanctum Dei tradentes se spiritibus erroris vel immundis et doctrinis demoniorum parant fortune mensam et nihil ad Deum pertinere credentes sed stellarum cursu vel varietate fortune omnia gubernari hi tradentur eternis suppliciis ut nullus eorum possit evadere.||
marg.| marg.| FORTUNE. Dee Egyptiorum cui sin fine anni perabant mensam omnibus escis refertam et poculis mulsa mixtis vel quia felicem annum prebuerit vel quia futurum felicem prebitura sit.||
Numérotation du verset Is. 65,12 
numerabo vos
interl.| interl.|ne quis evadat||
in gladio
interl.| interl.|qualibet afflictione||
et omnes in cede corruetis
interl.| interl.|pressura non enim omnes occisi sunt vel omnes afflicti||
interl.| interl.|Chaldeorum Romanorum demonum||
pro eo
interl.| interl.|preter cetera||
quod vocavi
interl.| interl.|omnia feci que debui||
marg.| marg.| QUOD  VOCAVI. Per prophetas dicens. Convertimini ad me et salvi eritis. Et per memetipsum penitentiam agite. Et alibi venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis.||
et non respondistis
interl.| interl.|obediendo sequendo||
locutus sum
interl.| interl.|presens nobiscum Emmanuel||
interl.| interl.|in parabilis||
et non audistis
interl.| interl.|mente||
et faciebatis
interl.| interl.|insuper||
malum in oculis meis
interl.| interl.|quia omnia video vel in templo idola colentes||
et que
interl.| interl.|idolatriam||
nolui elegistis
interl.| interl.|aliud vult Deus aliud premittit||
Numérotation du verset Is. 65,13 
propter hoc
interl.| interl.|malum scilicet||
interl.| interl.|ut peteritis Barraban homicidii et seditionis actorum||
hec dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent
interl.| interl.|sanguinem meum||
et vos sitietis
interl.| interl.|aquam vivam||
marg.| marg.| ECCE  SERVI. Quasi non solum corruetis gladio pro iniquitatibus vestris sed et in presenti esureitis et sitietis. Gentiles vero ad fidem conversi in presenti satiabuntur cibo corporis et #san m et doctrina spiritali et in fine visione Trinitatis.||
marg.| marg.| COMEDENT. Corpus meum. Unde qui manducant carnem filii hominis. Vel doctrinam spiritalem mysteria fidei. Vel in futuro cognitionem divinitatis unde ut edatis et bibatis super mensam meam in regno Patris mei. Et satiabor cum apparuerit gloria tua.||
Numérotation du verset Is. 65,14 
ecce servi mei letabuntur
interl.| interl.|in eterna beatitudine unde illud gaudium vestrum nemo tollet a vobis||
et vos confundemini
interl.| interl.|videntes alios in locum vestrum successisse||
ecce servi mei laudabunt pre exultatione cordis
interl.| interl.|secundum illud in secula sit laus tibi||
et vos clamabitis
interl.| interl.|in inferno||
pre dolore cordis
interl.| interl.|conscientia peccatorum||
et pre contritione spiritus ululabitis
interl.| interl.|unde ibi erit fletus et stridor dentium vel in iudicio positis hedis a sinistris et ovibus a dextris||
Numérotation du verset Is. 65,15 
et dimittetis nomen vestrum
interl.| interl.|aliis in locum vestrum succedentibus||
interl.| interl.|sacro sanctum||
electis meis
interl.| interl.|ut dicantur filii Abrahe sicut vos olim||
et interficiet te
interl.| interl.|spiritali gladio in iudicio||
Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio
interl.| interl.|christiano||
marg.| marg.| ET DIMITTETIS  NOMEN  VESTRUM. Ut aliqui affirmantes dicant. Si aliter fecero contingat mihi sicut Iudeis Romanorum gladio occisis. Vel ita iuro per Deum in quem olim Iudei crediderunt. Vel quia Deus iuramentum eorum erat quod christiani modo {t. 3 : Erfurt, f. 120ra ; facsim., p. 95a} [Rusch, f. 120ra ] iurant necessitate compulsi vivit Dominus scilicet.||
marg.| marg.| ET INTERFICIET. Ut vel hunc non habeatis qui dicit : ego sum via veritas et vita. Nec vocemini circuncisio sed conscisio.||
Numérotation du verset Is. 65,16 
in quo
interl.| interl.|nomine vel Christo||
qui benedictus est super terram
interl.| interl.|christianus vocatus et ipsum nomen in terra hac bene custodierit||
interl.| interl.|nunc scilicet||
benedicetur in Deo amen
interl.| interl.|in futuro unde venite benedicti Patris mei etc. et alibi ut benedictionem hereditate possideatis||
et qui iurat
interl.| interl.|fideliter et veraciter||
interl.| interl.|veritatem loquitur||
in terra iurabit in Deo amen
interl.| interl.|hac in die iudicii vere et fideliter Deum laudabit||
quia
interl.| #interl.|succedentibus bonis eternis absterget d o la a o s||
oblivioni tradite sunt angustie priores
interl.| interl.|ne sit pars malorum prioris angustie memorari||
et quia abscondite sunt ab oculis nostris
marg.| marg.| QUIA  OBLIVIONI. Ut non idolorum meminerint et pristini erroris non oblivione memorie sed succensione bonorum. Unde in die bona oblivio bonorum et alibi afflictio hore oblivionem facit deliciarum. Et forsitan et in futuro pristine conversationis memoria omnino delebitur.||
Numérotation du verset Is. 65,17 
ecce enim ego creo
interl.| interl.|adiungit se eis quia et ipse multa pertulit serra lignea sectus a Iudeis||
celos novos
interl.| interl.|sanctos qui quotidie innovantur unde videbo celos tuos etc.||
et terram novam
interl.| interl.|bonam||
interl.| interl.|que affert fructum in patientia||
interl.| interl.|meliorando qualitates mutando unde Iohannes vidi celum novum et terram novam et apostolus preterit figura huius mundi.||
et non erunt in memoria priora
interl.| interl.|mala tormenta||
et non ascendent
interl.| interl.|in memoriam scilicet vestram||
super cor
interl.| interl.|vestrum||
Numérotation du verset Is. 65,18 
sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum
interl.| interl.|sine fine||
in his que ego creo
interl.| interl.|omnibus rebus a me factis||
quia ecce ego creo Hierusalem
interl.| interl.|celestem||
interl.| interl.|ex angelis et hominibus||
exultationem
interl.| interl.|emphasis||
et populum eius gaudium
marg.| marg.| QUIA  ECCE  CREO  HIERUSALEM. Ex angelis scilicet et hominibus unam Ecclesiam et exultabunt et gaudebunt ut ego qui creavi exultem et gaudeam in eis.||
marg.| marg.| EXULTATIONEM. Universe terre ut que vetus unigeniti erat gaudium nova cunctis nationibus letitia sit.||
marg.| marg.| GAUDIUM. Quod vel post resurrectionem possumus intelligere vel post baptismum in prima resurrectione.||
marg.| marg.| Hoc ad generalem resurrectionem qua omnes in perfecta etate resurgent et hoc est non erit.||
Numérotation du verset Is. 65,19 
et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in eo ultra vox fletus
interl.| interl.|absterget Deus omnem lacrimam ab oculis||
et vox clamoris
interl.| interl.|ubi gaudium et exultatio contraria enim simul esse non possunt||
interl.| interl.|non sicut Iudei pro iudicio faciet clamorem||
Numérotation du verset Is. 65,20 
non erit ibi amplius infans dierum
interl.| interl.|omnes enim resurgemus in virum perfectum in mensura etatis plenitudinis Christi||
et senex
interl.| interl.|preventus morte||
qui non impleat dies suos
interl.| interl.|quia nemo morietur||
quoniam puer centum annorum morietur
interl.| interl.|et si hic diu vivat||
et peccator centum annorum maledictus erit
marg.| marg.| PUER  CENTUM  ANNORUM. Ille scilicet qui et si diu tamen pueriliter vixit serviens vitiis et hoc exponit sic et peccator etc.||
marg.| marg.| Gregorius Magnus GREGORIUS. In Moralibus. Vita quidem pueri in longum trahitur ut a factis puerilibus corrigatur. Sed si a peccati perpetratione nec temporis longinquitate conpescitur hec ipsa vite longinquitas quam per misericordiam Dei accepit ei ad culmen maledictionis crescit.||
Numérotation du verset Is. 65,21 
et edificabunt
interl.| interl.|in presenti||
domos
interl.| interl.|virtutes||
et habitabunt et plantabunt vineas
interl.| interl.|opera bona unde inebriabuntur ab ubertate domus tue et alibi satiabor cum apparuerit gloria tua||
interl.| interl.|hec est vinea que ait ego sum vitis vera et vos palmites et Pater meus agricola est||
et comedent fructum earum
marg.| marg.| DOMOS. Virtutes pro quibus in celestibus requiescent. Unde in domo Patris mei mansiones multe sunt unusquisque propriam mercedem accipiet secundum proprium laborem. Tales domos obstetrices sibi dicuntur edificasse quia timuerunt Deum. Iacob quoque habitat in domo quam Esau qui feris delectabatur possidere non potuit. Ad litteram enim stare non potest. Multi enim sancti edificant domos et non habitant in eis.||
Numérotation du verset Is. 65,22 
interl.| interl.|diabolus scilicet||
habitabit
interl.| interl.|in medio eorum||
non plantabunt et alius comedet
interl.| interl.|diabolus id est non devorabit virtutes eorum||
secundum dies enim ligni
interl.| interl.|vite||
erunt
interl.| interl.|de quo iustus ut palma florebit qui scilicet quotidie triumphum reportat de adversariis suis||
dies populi mei
interl.| interl.|fidelis||
et opera manuum eorum inveterabunt
marg.| marg.| SECUNDUM  DIES  LIGNI. Sicut Christus iam non moritur mors illi ultra non dominabitur sed in eternum regnat cum Patre sic et illi lignum enim vite Chistus est quod erat in medio paradisi scilicet Ecclesie. Unde Salomon lignum {t. 3 : Erfurt, f. 120rb ; facsim., p. 95b} [Rusch, f. 120rb ] vite est his qui apprehenderunt eam scilicet sapientiam que est Christus.||
marg.| marg.| OPERA  MANUUM. Fidem doctrinam operationem apostolorum inveterabunt usque ad finem seculi servando fideles eorum imitatores scilicet. Vel secundum quod quidam codices habent electis meis inveterabunt id est eternaliter salvabunt eos opera eorum scilicet apostolorum.||
Numérotation du verset Is. 65,23 
electi
interl.| interl.|vel [elect]is||

electi] electis Weber
mei
interl.| interl.|vel [me]is||
interl.| interl.|ergo||

mei] meis Weber
non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione
interl.| interl.|filios spiritales sicut Rachel carnalem filium||
quia semen benedictorum
interl.| interl.|apostolorum||
Domini est et nepotes eorum cum eis
interl.| interl.|sunt Domini vel in eternum gaudebunt||
marg.| marg.| SEMEN  BENEDICTORUM. Apostoli et alii doctores in predicatione vel in aliis operibus sicut Iudei quia eternam mercedem percipient quia venient cum exultatione portantes manipulos suos.||
marg.| marg.| NEPOTES. Quos filii eorum in fide genuerunt sicut Marcus Petri discipulus et Lucas Pauli filius.||
Numérotation du verset Is. 65,24 
eritque antequam clament
interl.| interl.|ore||
ego exaudiam
interl.| interl.|clamantes corde||
adhuc illis
interl.| interl.|apostolis||
loquentibus
interl.| interl.|predicantibus vel pro aliquo rogantibus||
ego audiam
interl.| interl.|quod petierunt dando miracula faciendo||
interl.| interl.|sermonem eorum signis confirmando||
marg.| marg.| ANTEQUAM  CLAMENT. In conturbatione in dolore mentis sed in gaudio et letitia. Unde quod enim est gaudium nostrum aut corona gloria nonne vos etc.||
Numérotation du verset Is. 65,25 
lupus
interl.| interl.|Saulus||
et agnus
interl.| interl.|Ananias||
pascentur simul
interl.| interl.|fide credentium pane verbi Dei||
interl.| interl.|in adventu Christi||
et leo et bos
interl.| interl.|predicatores corda auditorum vomere predicationis arantes||
comedent
interl.| interl.|simul in Ecclesia||
paleas
interl.| interl.|simplicem doctrinam cum profunditate misterii pascentur sicut quidam codices habent||
et serpenti
interl.| interl.|diabolo||
pulvis
interl.| interl.|leves infructuosi||
interl.| interl.|impii tamquam pluvis quem proicit ventus a facie terre||
panis eius
interl.| interl.|unde terram comedes||
non nocebunt
interl.| interl.|agnis et bobus||
neque occident
interl.| interl.|lupus et leo conversi||
in omni monte sancto meo
interl.| interl.|Ecclesia in confessione Christi qui est mons in vertice montium||
dicit Dominus
marg.| marg.| LUPUS ET. Lupus Saulus id est persecutor de quo Beniamin lupus rapax.||
marg.| marg.| AGNUS. Qui scilicet candidis vestibus sequuntur agnum quocumque ierit. De quibus Petro dicitur pasce agnos meos.||
marg.| marg.| LEO ET  BOS etc. Vir scilicet disertus et potentissimus in seculo spreta philosophie eloquentia comedet paleas id est vilitatem et superficiem historie cum bobus id est predicatoribus Ecclesie. Hec comedunt leones donec multis laboribus veniatur ad profunditatem mysterii sicut Augustinus et Cyprianus et alii.||
marg.| marg.| NEQUE  OCCIDENT. Deposita feritate vel in presenti vel in futuro et hoc est. In omni monte sancto meo. Hoc Iudei carnaliter accipiunt dicentes quod in tempore Christi sui tanta pax et securitas sibi erit ut lupi et agni leones et boves serpentes et homines commorentur simul et comedant neque eis noceant qui in templo et in monte sancto habitant. Ex quo colligitur quod omnes alii occidentur. Sed hoc falsum esse ostenditur his verbis. Hec dicit Dominus celum sedes mea et terra scabellum pedum meorum etc. Et hoc tamen Iudei carnaliter intelligunt.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 65), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_65)