initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

Capitulum 9

Numérotation du verset Is. 9,1 
primo tempore
interl.|  dominice incarnationis
alleviata est terra Zabulon et terra Neptalim
interl.|  onere peccati revelata
marg.|  PRIMO  TEMPORE etc. He due tribus ab Assyriis in captivitatem ducte sunt et sic terra pondere peccatorum relevata postea relique que habitabant trans Iordonem et in Samaria. Regio ergo populi prius in captivitatem ducti et que erant in tenebris angustie vidit prius lucem predicantis Christi.
marg.|  TERRA  ZABULON. In qua Christi primum predicavit et miracula fecit. Ibi enim {t. 3 : Erfurt, f. 81vb ; facsim., p. 18b} [Rusch, f. 81vb ] aquas in vinum convertit apostolos elegit. Unde : principes Zabulon principes Neptalim.
et novissimo
interl.|  id est generali captivitate
aggravata est
interl.|  plurimis in errore manentibus graviter afflicta
interl.|  fecunda factam est frugibus fidei
via maris
interl.|  Genezareth
marg.|  VIA  MARIS. Mare in hoc loco lacus Genezareth qui Iordane influente efficitur. In cuius litore est Capharnaum Tiberias Bethzaida et Corozaim in quibus Dominus maxime commoratus est et sic   populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam .
interl.|  que est scilicet
trans Iordanem Galilee gentium
interl.|  quia multe gentes habitabant ibi
marg.|  GALILEE  GENTIUM. Galilee due sunt una gentium vicina Tyriis in tribu Neptalim, altera circa Tiberiadem et stagnum Genezareth in tribu Zabulon.

Fons   : EUSEBIUS CAESARIENSIS, Onomasticon (transl. Hieronymi), CGS, p. 73.18-21 : Hieronymus, Liber de situ et nominibus locorum hebraicorum, PL 23, 902C : « Galilaea : duae sunt Galilaeae, e quibus una Galilaea gentium vocatur, vicina finibus Tyriorum, ubi et Salomon viginti civitates donavit Chiram regi Tyri, in sorte tribus Nefthalim, altera vero Galilaea dicitur circa Tiberiadem et stagnum Genesareth in tribu Zabulon ». Cf. BEDA VENERABILIS, In primam partem Samuhelis libri IV et Nomina locorum, CCSL 199, lin. 276 : « Galilea. Duae sunt galileae e quibus una galilea gentium uocatur uicina finibus tyriorum ubi et salomon uiginti ciuitates donauit hiram regi tyri in sorte tribus nepthali altera galilea dicitur circa tiberiadem et stagnum gennesareth in tribu zabulon ». < Parall . > Glossa ordinaria (Mt. 4, 12).
stagnum] scrips., stangnum Rusch
Numérotation du verset Is. 9,2 
Populus
interl.|  Israel vel quarumlibet gentium
qui ambulabat in tenebris
interl.|  ignorantie
vidit lucem magnam
interl.|  Christum qui dicit ego sum lux mundi
interl.|  erat lux vera que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum
habitantibus in regione umbre mortis
interl.|  peccati
marg.|  IN  REGIONE  UMBRE  MORTIS. Hieronymus HIERONYMUS. In umbra mortis sunt qui in peccatis adhuc vivunt. In regione umbre mortis qui iam cum mortuis operibus ad inferna descenderunt.
lux
interl.|  Christus
orta est eis
Numérotation du verset Is. 9,3 
Multiplicasti
interl.|  vox apostolorum ad Christum ad lucem ortam
interl.|  noticia tua
gentem
interl.|  gentiles
non magnificasti letitiam letabuntur
interl.|  apostoli
coram te
interl.|  o Christe
sicut letantur
interl.|  messores
in messe
interl.|  gentis quam ad fidem colligunt unde messis quidem multa operarii #autem pauci
sicut exultant victores capta preda
interl.|  apostoli qui carnem et diabolum vicerunt

victores capta preda] om. Weber
quando dividunt
interl.|  alios pastores alios doctores et huiusmodi
spolia
interl.|  genus humanum a diabolo ablatum
marg.|  NON  MAGNIFICASTI  LETITIAM. Nobis de salute Iudeorum. quamvis enim gaudeant de gentium conversione dolet tamen de Iudeorum repulsione unde apostolus : optabam esse anathema pro vobis.
marg.|  Letabuntur coram te etc. propheta ad Christum de discipulis.
Numérotation du verset Is. 9,4 
Iugum
interl.|  damnationem
enim oneris eius
interl.|  diaboli
marg.|  IUGUM  ENIM. Habet Christus iugum sed suave et diabolus sed importabili onere. Et Christus principatum super humerum in quo crucem portavit et diabolus in humero virgam qua superbit.
et virgam
interl.|  potestatem
humeri eius et sceptrum
interl.|  imperium
exactoris eius superasti
interl.|  o Emmanuel
sicut in die Madian
interl.|  quam facile scilicet et sine sanguine a Gedeone victi sunt Madianite in quo Christi victoria significatur
marg.|  EXACTORIS. Ipsius scilicet exigentis quottidie enim nummum peccati quem primo homini commisit a posteris cum usura exigit.
Numérotation du verset Is. 9,5 
quia omnis violenta predatio cum tumultu
marg.|  QUIA  OMNIS  VIOLENTA  PREDATIO. Ac si dicat genus humanum quod diabolus depredatus est aufert ei Dominus violenter id est potenter et ipsum cum tumultu detrudet in inferum. Unde tam de ipso quam de membris eius dicitur : periit memoria eorum cum sonitu.
et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem
interl.|  gehenne
marg.|  VESTIMENTUM  MIXTUM. Diabolus qui plenus omnium sanguine qui homicida ab initio. Vel homines quibus diabolus tamquam veste circumdatur quorum manus plene sunt sanguine.
Et
interl.|  erit
cibus ignis
interl.|  eterni
Numérotation du verset Is. 9,6 
Parvulus
interl.|  qui pugnabit pro nobis
enim natus est
interl.|  secundum carnem
nobis
interl.|  salvandis
Filius
interl.|  Dei
datus est nobis
interl.|  a Deo sola gratia
interl.| quamvis sit Deus
et factus est principatus super humerum {t. 3 : Erfurt, f. 82ra ; facsim., p. 19a} [Rusch, f. 82ra ] eius
interl.|  crux per quam exaltavit illum Deus et donavit illi nomen quod est super omne nomen
marg.|  PRINCIPATUS  SUPER. Dum duceretur ad patibulum portavit crucem in qua meruit principatum.
et vocabitur nomen eius
interl.|  preter premissa his sex nomibus appellabitur
Admirabilis consiliarius
interl.|  quia Deus et homo quod inauditum
interl.|  Septuaginta : « magni consilii angelus »
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 82ra ; facsim., p. 19a} [Rusch, f. 82ra ] SEPTUAGINTA. « Magni consilii angelus ». Quod in hebreo non habetur sed nominum maiestate perterriti non ausi sunt de puero dicere quod aperte Deus appelandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt « magni consilii angelus ».

Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 (Vetus latina, p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber : « Admirabilis consiliarius».
Deus fortis
interl.|  creator omnium
interl.|  cui resistere nemo potest
Pater futuri seculi
interl.|  quia sine fine benivolus
Princeps pacis
interl.|  qui fecit utraque unum
interl.|  qui reconciliavit nos Deo et angelis
Numérotation du verset Is. 9,7 
Multiplicabitur
interl.|  in fidelibus
interl.|  per predicationem apostolorum et successorum
eius imperium
interl.|  postula a me et dabo tibi gentes
et pacis
interl.|  eius
interl.|  sanctorum licet aliquando tribulentur
non erit finis super solium David
interl.|  quod in captivitate Babylonia fuerat dissipatum
interl.|  Iudeos vel potius in humilibus sicut fuit David
et super regnum eius
interl.|  Ecclesiam que significatur per regnum David
ut confirmet illud et corroboret in iudicio
interl.|  beati qui custodiunt iudicium et faciunt iusticam etc.
et iustitia amodo
interl.|  incarnationis tempore
et usque in sempiternum
interl.|  in secula seculorum
zelus
interl.|  caritas non hominum merita
Domini exercituum
interl.|  quem ad emulationem provocaverunt in his qui non erant dii
faciet hoc
interl.|  mittet Filium salvare mundum
marg.|  ZELUS  DOMINI  EXERCITUUM etc. Cepit Emmanuel prophetia ubi dicitur : Pete tibi signum a Domino hic finitur.
Numérotation du verset Is. 9,8 
verbum misit Dominus
interl.|  prophetare convertitur ad eversionem Effraim et Rasyn
in Iacob
interl.|  Iudam vel in omnes tribus
interl.|  frustratum
et cecidit in Israel
interl.|  alias decem tribus
marg.|  VERBUM  MISIT  DOMINUS. Verbum hebraicum dabar per tres consonnates scribitur deleth beth res. Si legatur dabar verbum significat si deber mortem et pestilantiam. Unde quidam ambiguitate decepti mortem dicunt esse missam.
marg.|  Verbum preceptum ad litteram ut de Iuda reges fierent qui omni Israeli imperarent. Cecidit autem in Israel id est in decem tribus que neglecto Dei mandato domum David abiecerunt et Ieroboam de tribu Effraym elegerunt unde et Effraym cognominate sunt. Spiritualiter autem verbum evangelii misit Dominus in Iacob id est in apostolos et alios et cecidit in Israel. Prevaricatum est scilicet ab incredulis. Vel verbum id est Filium misit in Iacob scilicet populum Iudeorum et cecidit in Isrsael quia gentes eum receperunt.
marg.|  Verbum misit Dominus in Iacob id est in Ecclesiam scilicet que priorem populum supplantavit. Et cecidit in Israel id est in hereticos qui Deum videre se iactant. Scient itaque principes eorum et omnes qui habitabant in Samaria id est qui legem se custodire dicunt et in ubertate virtutum esse et fructus afferre iustitie (Effraym namque interpretatur ubertas) qui scilicet despiciunt Ecclesiam et simplicitatem eius putant imperitiam.
Numérotation du verset Is. 9,9 
Et
interl.|  ideo quod Rasin et Siri scilicet qui erant ei amici quandoque contra eos pugnabant ut in sequentibus ostendetur.
sciet populus omnis Ephraim
interl.|  decem tribuum que ex multitudine superbe erant contra Iudeam
et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes
interl.|  quia plures quam Beniamin et iuda vel quia coniuncti Rasin et Assyriis
Numérotation du verset Is. 9,10 
lateres ceciderunt
interl.|  infirmi fragiles qui et sicomori
sed quadris lapidibus
interl.|  fortibus
Edificabimus
interl.|  Ecclesias nostras
marg.|  LATERES  CECIDERUNT. Dicebant superius ascendamus ad Iudam et suscitemus eum etc. Nunc {t. 3 : Erfurt, f. 82rb ; facsim., p. 19b} [Rusch, f. 82rb ] despective de Iuda et Beniamin. Lateres ceciderunt reges Iude infirmi scilicet imbecilles in manus hostium. Sed cum subiugati fuerint nobis quadris lapidibus edificabimus ex fortibus et bellicosis principibus populum muniemus.
Sycomoros
interl.|  ficus fatuas infructuosos scilicet et fatuos
succiderunt
interl.|  hostes Philistiim Rasin et Syri
sed cedros
interl.|  quas #conteret Dominus unde : vidi impium super exaltatum
marg.|  CEDROS. Scilicet invincibiles ex vobis principes preficiemus eis.
immutabimus
interl.|  propheta contra Assyrios et Rasin
Numérotation du verset Is. 9,11 
et elevabit
interl.|  exaltabit
Dominus hostes
interl.|  Sennacherib
Rasin
interl.|  secularis sapientie in quo confidebat Effraim
super eum et inimicos
interl.|  Assyrios
eius in tumultum
interl.|  belli
vertet
Numérotation du verset Is. 9,12 
Syriam
interl.|  que scilicet debellavit Iudam
ab oriente et Philistiim ab occidente et devorabunt
interl.|  more ferarum
marg.|  SYRIAM  AB  ORIENTE. Vox prophete. Hoc est quod supra dixit. Sciet omnis Effraim quod scilicet adducet Dominus Syriam ab oriente que ante amica et Philistiim ab occidente. Quod factum est quando Sennacherib cepit Syrios et Philisteos et cum illis irruit in decem tribus.
Israel toto ore
interl.|  tamen
in omnibus his non est aversus furor eius
interl.|  Dei
interl.|  unde Dominus sine causa percussi filios vestros disciplinam non recepistis
sed adhuc manus eius
interl.|  Dei
extenta
Numérotation du verset Is. 9,13 
Et
interl.|  quia
populus non est reversus ad
interl.|  Dominum
interl.|  qui percutit et ipse medetur
percutientem se et Dominum exercituum non exquisierunt
interl.|  vel : inquisierunt

exquisierunt] inquisierunt Weber
Numérotation du verset Is. 9,14 
Et
interl.|  ideo
interl.|  principes
et caudam
interl.|  populum
Incurvantem
interl.|  quod iustum est
et depravantem
interl.|  vel : refrenantem
interl.|  verba legis

depravantem] refrenantem Webe
die una
interl.|  simul
marg.|  ET  DISPERDET. Tropologice. Auferet Dominus caput et caudam. Maiorem scilicet et minorem. Caudam dicendo hereticos non homines sed iumenta demonstrat que hoc membro tegunt stercora et arcent altera parva animalia. Incurvantem et depravantem qui verba legis vel precepta subvertunt et rectam deprabant viam. Longevum quoque qui caput est et pseudo prophetam id est caudam disperdet magistros pariter et discipulos et qui propter munera laudant et qui laudati non agunt penitentiam. Ideo in iuvenibus non letatur Dominus quia"ve civitati cuius rex iuvenis est" et qui Deum Patrem vel sponsum verum perdiderunt misericordiam non impetrabunt . Omnis vero hereticus hypocrita est et quicquid loquitur stulticia est. Ideo extendit Dominus manum suam ad puniendum et spinas impietatis eorum flamma vorax consumet et verba absque virtutibus (que infructuoso saltui comparantur) fumo superbie involuentur. Ad eorum penas contremiscet terra et decepit populi #eternis {t. 3 : Erfurt, f. 82va ; facsim., p. 20a} [Rusch, f. 82va ] tradentur ignibus vel ardoribus quia turpis lucri gratia nec suis parcent sed certatim deceptos predantur relinquentes bona sequentes mala et numquam saciantur erroribus se ipsos devorant et contra Ecclesiam paritur dimicant. Propter luxuriam autem et voluptatem et deceptorum predam inter se discordant et de una heresi duas faciunt.

Cf. Qo. (Ecl.) 10, 16 (vetus latina)
Numérotation du verset Is. 9,15 
Longevus
interl.|  princeps
et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est
Numérotation du verset Is. 9,16 
interl.|  si cecus cecum duxerit ambo in foveam cadent
et erunt qui beatificant populum istum
interl.|  infelicem
interl.|  infidelem
interl.|  populus meus qui beatum te dicunt seducunt te
seducentes et qui beatificantur precipitati
interl.|  simul
Numérotation du verset Is. 9,17 
propter hoc
interl.|  quia scilicet non revertuntur ad Dominum
super adolescentulis eius
interl.|  talis populi
non delectabitur
interl.|  vel : letabitur

delectabitur] letabitur Weber
Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est
interl.|  aliud simulans aliud agens preferens castitatem et lasciviens ostentans paupertatem marsupium replens
et nequam et universum os locutum est stultitiam
interl.|  ergo
in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
interl.|  non cessat ferire
Numérotation du verset Is. 9,18 
succensa est enim quasi ignis
interl.|  omnia mala eorum consumentur super ipsos
impietas vepres
interl.|  alias : veprem
interl.|  non agrum cultum

vepres] veprem Rusch
et spinam vorabit et succendetur in densitate
interl.|  non in fructuosis arboribus
saltus
interl.|  ubi habitabant bestie
et convolvetur
interl.|  igne supposito
superbia fumi
interl.|  altitudine
interl.|  omne enim quod in sublime consurgit superbum potest dici
Numérotation du verset Is. 9,19 
interl.|  quia
in ira Domini exercituum conturbata est
interl.|  timore
terra et erit populus
interl.|  obsessus a Romanis
quasi esca ignis
interl.|  materialis vel infernalis
interl.|  quia
vir fratri suo non parcet
Numérotation du verset Is. 9,20 
et declinabit ad
interl.|  iustitiam
dexteram et esuriet
interl.|  iniustitiam
et comedet ad sinistram
interl.|  delectabitur malitia et non saturabitur
et non saturabitur
interl.|  quia semper cupit mala
unusquisque carnem brachii sui vorabit
interl.|  in proximos seviet
interl.|  scilicet
Manasses Ephraim et Ephraim Manassen
interl.|  qui de uno utero nati et eodem parente
simul ipsi
interl.|  simul
interl.| quamvis inter se discordes tamen concordes contra Iudam
contra Iudam
interl.|  pugnabunt
Numérotation du verset Is. 9,21 
in omnibus his non est aversus furor eius
interl.|  vitia consumens
sed adhuc manus eius extenta
interl.|  ad percuciendum sicut illi ad peccandum




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Is. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber33.xml&chapitre=33_9)