initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 15

Numérotation du verset Ier. 15,1 
Et dixit Dominus ad me si steterit
interl.|  pro populo
Moyses
interl.|  cui dictum est dimitte me etc.
et Samuel
interl.|  qui ire Dei pro populo leguntur restitisse et iam impendentem sententiam avertisse
coram me non est anima mea ad populum istum
interl.|  quia consummata sunt #scelera populi
interl.|  ergo
eice illos
interl.|  ostende eiectos
a facie mea
interl.|  quia indigni
et egrediantur
interl.|  non loco sed voluntate quamquam legamus et Adam et Chaim esse eiectos a facie Domini
marg.|  MOYSES  ET  SAMUEL.  GREDORIUS. Omissis tot patribus soli Moises et Samuel ad medium deducuntur quorum mira obtinendi virtus ostenditur dum nec ipsi posse intercedere dicuntur. Quasi nec illos audio quos propter magnum petitionis sue meritum minime contemno. Quid est ergo quod Moyses et Samuel ceteris patribus in postulatione preferuntur nisi quod duo isti tantum in omni testamenti veteris serie etiam pro inimicis orasse leguntur ? Unus a populo lapidibus impetitur et tamen pro lapidatoribus precatur. Alter ex principatu eiicitur et ait : absit a me hoc peccatum ut cessem orare pro vobis. Si Moyses inquit et Samuel coram me non est anima mea ad populum istum. Quasi nec illos modo pro amicis audio quos magne virtutis merito orare etiam pro inimicis scio. Virtus ergo vere orationis est celsitudo caritatis et tunc quisque quod recte petit adipiscitur cum eius animus nec in petitione odio inimici fuscatur.
Numérotation du verset Ier. 15,2 
quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos hec dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatem 
Numérotation du verset Ier. 15,3 
et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus {t. 3 : Erfurt, f. 135ra ; facsim., p. 125a} [Rusch, f. 135ra ] gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia celi et bestias terre ad devorandum et dissipandum
marg.|  ET  VISITABO  SUPER. Quattuor plagas quibus populus Iude traditus est etiam Ezechiel propheta demonstrat gladium pestilentiam et famem bestias et captivitatem. Inter bestias autem canes quoque et volatilia intellige quibus laceranda et devoranda et dissipanda corpora tradita sunt. Neque enim fieri poterat ut creatore neglecto non universa creatura consurgeret in peccatores.
Numérotation du verset Ier. 15,4 
et dabo eos in fervorem universis regnis terre propter Manassem filium Ezechie regis Iuda super omnibus que fecit in Hierusalem
marg.|  ET  DABO  EOS etc. Hoc sub Babyloniis ex parte completum est et nunc expletur in toto quando pessimum regem et qui Ierusalem a porta usque ad portam replevit cruore iustorum populus impius imitatus est. Ex quo discimus regum ac principum ac prepositorum scelere populos plerumque deleri.
marg.|  PROPTER  MANASSEM etc. Legimus in dierum volumine Manassem post captivitatem et penitentiam reversum in Ierusalem regnasse. Sed #quoniam sanctorum merita ad posteros descendunt sicut David et ceterorum sic peccatorum flagicia si liberi nepotes que similia gesserint ad posteros perveniunt.
marg.|  Iste Manasses nequissimus fuit Isaiam serra lignea secuit Amon filium suum per ignem traduxit ad honorem idolorum et topheth.
Numérotation du verset Ier. 15,5 
quis enim miserebitur tui Hierusalem aut quis contristabitur pro te aut quis ibit ad rogandum pro pace tua
marg.|  QUIS  ENIM  MISEREBITUR. Nullus offenso Deo potest rogare pro flagiciis peccantium quia nec tam clemens potest esse creatura quam creator nec tam alienus externis quam Dominus suis misereri.
Numérotation du verset Ier. 15,6 
tu
interl.|  quia
reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti
interl.|  nemo mittens manum ad aratrum etc.
et extendam manum meam super te
interl.|  manus extensa percutientem significat interfectio peccatorum iram consummatam
et interficiam te
interl.|  Septuaginta : nequaquam ultra dimittam eos
laboravi rogans
interl.|  quasi defeci crebro eis ignoscendo vel lassus sum super eos ad salutem provocando
marg.|  RETRORSUM  ABIISTI. Cum iuxta apostolum posteriora obliviscens ad priora se extendere debuit Egyptias carnes desideravit.
Numérotation du verset Ier. 15,7 
et dispergam eos
interl.|  dispersi ut purgarem aream meam
ventilabro in portis terre
interl.|  ut quodammodo inferni limina calcarent
interfeci et perdidi populum meum
interl.|  ut coacti necessitate malorum fugerent impendentia mala
et tamen a viis suis
interl.|  malis
interl.|  quasi ideo non prodest pro eis rogari quia nec revertuntur nec penitent
non sunt reversi
Numérotation du verset Ier. 15,8 
multiplicate sunt
interl.|  interfectis viris
mihi vidue eius super arenam maris induxi eis super matrem adolescentis vastatorem
interl.|  id est matres perditis liberis sensere vastantem
interl.|  clara luce non nocte non insidiis sed aperta via
misi super civitates
interl.|  Iuda peccatoris populi
repente terrorem
interl.|  ut quanto subito malum tanto difficilius effugium
marg.|  MULTIPLICATE  SUNT  MIHI etc. Diversis medicaminibus cupit Deus salvare peccantes ut qui contempserant blandientem timeant minantem.
Numérotation du verset Ier. 15,9 
infirmata est
interl.|  liberis orbata
interl.|  ve abiecit vel vacua facta est
que peperit septem
interl.|  vel plurimos
defecit anima eius occidit ei sol
interl.|  letitie
cum adhuc esset dies
interl.|  clara luce
confusa est
interl.|  in solitudine sua
et erubuit et residuos eius in gladium dabo
interl.|  ut mortem et iram Dei nullus effugiat
in conspectu inimicorum eorum ait Dominus
marg.|  SEPTEM. Verbum hebraicum sabe vel septem vel iuramentum vel plurimos sonat unde Septuaginta et Aquila et Theodotio septem interpretantur apud Simachum in plurimos transfertur. Alii hec ad synagogam referunt que infirmata est Ecclesia crescente. Unde sterilis peperit septem vel plurimos et que multos habebat filios infirmata est. Iude occidit sol iustitie in cuius pennis est sanitas confusa ineternum spiritali gladio perdens populum suum.
Numérotation du verset Ier. 15,10 
ve mihi mater mea
interl.|  sapientia vel sinagoga
marg.|  VE  MIHI etc. Potest hoc sinodochicos de Ieremia intelligi qui non in toto orbe terrarum sed in Iudea iudicatus sit. Vere autem Domino competit qui ait : in iudicium ego in mundum istum veni ut qui non vident videant et qui vident ceci fiant. De quo scriptum est : « Positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum cui contradicetur ». Quis enim philosophorum, quis gentilium, quis hereticorum non iudicat Christum ponendo ei legem nascendi patiendi et resugendi et substantie varie de eius essentia oppinando ?
quare genuisti me virum rixe virum discordie
interl.|  vel qui iudicer
in universa terra non feneravi nec feneravit mihi
marg.|  NON  FENERAVi vel non profui. Nullus enim voluit tantum accipere quantum ego dare neque profuit mihi quisquam. Salus creature lucrum est creatoris. Unde non debui id est nemo mihi dedit quantum volui nec me sibi debitorem fecit nec debuit mihi quisquam #q quomodo mihi potuit usuram debere qui fenus non est dignus accipere ? Omnes maledicunt mihi heretici scilicet perverse credendo perversius blasphemando.
quisquam omnes maledicunt mihi
marg.|  Ve mihi etc. Non mirum iuxta humanitatem Christum dicere ve mihi etc. Cum alibi aperte dicat : ve mihi quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe et racemum in vindemia etc. Et ne putemus vilitatem gemituum referri ad Dei verbum quid sit iste qui plangit statim indicat ve mihi anima quia periit revertens de terra Non quod dividamus personas ut impii sed quod unus atque idem Filius Dei et hominis nunc iuxta carnem nunc iuxta deitatem loquatur.
marg.|  NON  FENERAVI.  SEPTUAGINTA. Non profui neque mihi profuit quisquam. Theodotio non debui neque debuit mihi quisquam. Quorum omnium hic sensus est : nullus digne era mea suscepit nec feneravit mihi quisquam in pauperibus confovendis me sibi debitorem faciens.
marg.|  OMNES  MALEDICUNT etc. Hieronymus HIERONYMUS. Pro eo quod nos iuxta hebraicum interpretati sumus omnes maledicunt mihi usque ad hoc in tempore tribulationis adversum inimicum in Vulgata editione repperi fortitudo mea defecit in his qui maledicunt mihi fiat Domine dirigentibus illis si non astiti tibi in tempore afflictionis eorum et in tempore tribulationis eorum in bona contra inimicum. Quasi fortitudo mea defecit in his qui maledicunt mihi. Non enim intelligunt virtutem meam que in infirmitate perficitur et quanto plus mihi maledixerunt tanto mea in illis defecit amplius fortitudo. Iungitque propheta vel Dominus et ait : fiat Domine dirigentibus illis et hoc est. Eveniant mihi maledicta que loquuntur inimici et illi dirigantur in bonum si non in tempore tribulationis eorum et angustie quando eos vastabat inimicus steti in conspectu tuo et rogavi te pro illis et dixi : Pater ignosce illis quod enim faciunt nesciunt. Sed et Ieremiam deprehendimus sepe in hoc volumine rogasse pro populo.
Numérotation du verset Ier. 15,11 
dicit Dominus si non reliquie tue in bonum si non occurri tibi in tempore afflictionis et in tempore tribulationis adversum inimicum
marg.|  SI  NON  RELIQUIE. Responsio Domini ad id quod Ieremias supradixerat. Ve mihi mater mea etc. Quasi noli considerare presentia tantum sed futura. Reliquie enim tue etc. In presenti quoque cum te cuperent inimici opprimere occurri tibi et protexi te.
marg.|  Si non reliquie etc. De Christo quoque secundum humanitatem possunt hec dici.
marg.|  SI  NON  RELIQUIE etc. Possunt hec de Ieremia accipi qui pessimo tempore imminenteque captivitate prophetare compulsus est et dura perpeti a populo non credente.
Numérotation du verset Ier. 15,12 
numquid federabitur ferrum ferro ab aquilone et aes
marg.|  NUMQUID  FEDERABITUR. Quasi non doleas quod populus tuus inimicus sit te enim dura nuntiante non potest te amare qui durus est. Vel Babylonii qui ab aquilone veniunt et sunt ferrum durissimum huic populo duriori et indomito in similitudinem eris non poterunt amicicia copulari. Vel ferrum durissimum id est populus Israel de recognitione indignus est qui in tantam pervenit maliciam ut durior metallo id est ere circundatus sit.
Numérotation du verset Ier. 15,13 
divitias tuas et thesauros tuos
interl.|  omnem substantiam
in direptionem dabo gratis
interl.|  inimicis tuis
in omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis
marg.|  ET  THESAUROS. OrigenesORIGENES. Unus thesaurus est. Ieremias alius Isaias vel Moyses et ceteri. Hos thesauros abstulit Deus Iudeis et dedit nobis. Unde auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. Primum credita sunt illis eloquia Dei et postea data nobis habent quidem legem et prophetas sed non intelligunt.
marg.|  IN  OMNIBUS  PECCATIS. Id est propter peccata tua que in omnes terminos tuos pervenerunt qui scilicet quantum in te est interfecisti sapientiam et veritatem. Si quidem Christus sapientia est et veritas. Omnia ergo perdiderunt et resurgens Christus non apparuit ultra interfectoribus suis sed tantum credentibus.
Numérotation du verset Ier. 15,14 
et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis {t. 3 : Erfurt, f. 135va ; facsim., p. 126a} [Rusch, f. 135va ] succensus est in furore meo super vos ardebit
marg.|  ARDEBIT. Non potest extingui quia materiam prebuistis ardoris ut mens ignis tua que in te sunt ligna consumat et fenum et stipulam. Non est ergo causa ardoris in Domino sed in his qui fomenta ministrant incendio.
Numérotation du verset Ier. 15,15 
tu scis Domine
interl.|  felix conscientia que propter Duem patitur obprobrium
recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persequuntur me noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te opprobrium
marg.|  NOLI  IN  PATIENTIA. Vox Christi. Quasi longanimis fuisti semper huic populo delinquenti. Sed quia etiam contra me erexit temeritatem suam noli iam esse longanimis. Si autem consideres tempora dominice passionis et ruine Ierusalem videbis quia non patiens fuit. A quintodecimo enim anno Tiberii Cesaris usque ad subersionem templi numerantur anni quadraginta duo. Quia spacium penitentie oportebat dari propter eos qui per apostolos erant credituri.
Numérotation du verset Ier. 15,16 
inventi
interl.|  veri
sunt sermones tui
interl.|  qui illos meo ore loquebaris
et comedi eos
interl.|  id est versi sunt mihi in cibum Simachus suscipiam eos subaudis in gaudium qui fuerant in obprobrium
et factum est mihi verbum Domini
interl.|  alias :  tuum

Domini] tuum Weber
in gaudium et in letitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum
interl.|  quasi ideo gavisus sum quia propter nomen tuum dura passus sum
Numérotation du verset Ier. 15,17 
non sedi in concilio ludentium
interl.|  non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerenti non introibo hinc Hiesus se resurrexisse docens ait dimittetur vobis domus vestra deserta reliquit enim sermo divinus concilium Iudeorum
et gloriatus sum
interl.|  non habere consortium malorum
a facie manus tue
interl.|  dum impendentem mihi manum tuam semper expecto
solus sedebam
interl.|  solitarius sum ego donec transeam
quoniam comminatione replesti me
interl.|  quasi in concilio ludentium sedere nolui sed amaritudinem meam devoravi ut in futuro prepararem gaudium mihi
marg.|  NON  SEDI  IN etc. Hebrei arbitrantur hec ex persona Ierusalem dici quod sola sederit amaritudine repleta et dolor eius perpetuus et sicut aque pertranseunt sic verba prophetarum qui prospera promittebant transire mendaciter. Sed melius a propheta vel viro sancto hec dicuntur qui non sedit in concilio ludentium.
marg.|  Prestet nobis Dominus non sedere in concilio ludentium et eorum qui futura non cogitant prestet nobis adversis non cedere sed semper Dei sententiam formidare et cum propheta dicere qui amaritudine repletus sum. Gaudeant illi lusibus nobis autem bonum sit adherere Deo et ponere spem nostram in eo saturari obprobriis et expectare sententiam iudicis que opere monstrabit omnem amaritudinem instar fuisse fluentium aquarum.
marg.|  A FACIE  MANUS  TUE etc. OrigenesORIGENES. Facies manus Dei est ipsa percussio iusti iudicii que superbientem hominem a paradiso expulit in hanc cecitatem presentis exilii. Comminatio vero eius est terror adhuc presentis supplicii. Post faciem ergo manus adhuc nos mine terrificant quia post experimentum iudicii nos pena presentis exilii perculit et si peccare non desistimus eternis adhuc suppliciis adiicit.
marg.|  SOLUS  SEDEBAM etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Quasi dicat dum considero quid iam per iudicii experimentum patior a tumultu desideriorum temporalium trepidus mentis secessum peto quia adhuc acrius illa que minaris eterna supplicia formido.
Numérotation du verset Ier. 15,18 
quare factus est dolor meus perpetuus
interl.|  quasi non habui intervalla doloris nec ulla remedia expectavi
et plaga mea desperabilis renuit curari
interl.|  prevaluerunt qui me contristabant
facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium
interl.|  in hoc est consolatio sicut enim aque defluunt sic impetus inimicorum te adiuvante peribit
Numérotation du verset Ier. 15,19 
propter hoc
interl.|  patet quod propheta superiora dixerit cui Dominus responderit
hec dicit Dominus si converteris
interl.|  populum a peccatis
convertam te
interl.|  de tribulatione in letitiam
et ante faciem meam stabis
interl.|  sicut angeli stant in conspectu Dei videntes faciem eius
et si separaveris
interl.|  sermonibus tuis
pretiosum
interl.|  sanctum
a vili
interl.|  peccatore
quasi os meum eris
interl.|  quasi ne putes boni operis non esse mercedem
interl.|  preceptis meis copulaberis
convertentur ipsi ad te
interl.|  imitatores tui erunt non tu eorum
et tu non converteris ad eos
marg.|  SI  SEPARAVERIS etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Vilis quippe est Deo presens mundus pretiosa est ei munda anima. Qui ergo pretiosum a vili separat quasi os Domini vocatur qui per eum Dominus verba sua exserit qui ab amore presentis seculi loquendo que potest humanam animam evellit.
marg.|  QUASI  OS  MEUM. Consideremus quantam mercedem habeat sermo doctoris si ab errore quempiam liberare voluerit et de peccantium numero revocare.
Numérotation du verset Ier. 15,20 
et dabo te populo
interl.|  ne reformides dicens quare factus dolor meus perpetuus
huic in murum aereum fortem
interl.|  ut contra adversarium omni robore resistas
et bellabunt adversum te et non prevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam {t. 3 : Erfurt, f. 135vb ; facsim., p. 126b} [Rusch, f. 135vb ] te dicit Dominus 

te] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 15,21 
et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium
interl.|  meo sanguine vel in presenti meo auxilio




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_15)